L. Annaei Senecae libri De beneficiis et De clementia, recens. M.C. Gertz

Portada
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 163 - Gavisus sibi, quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit : renuntiari autem extemplo amicis. quos in consilium rogaverat, imperavit, et Cinnam unum ad se accersit; dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram jussisset, « Hoc », inquit, « primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames; dabitur tibi loquendi liberum tempus.
Página 158 - Ideo principes regesque з et quocumque alio nomine sunt tutores status publici non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines ; nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque carior sit, in quem se res publica convertit.
Página 154 - Egone ex omnibus mortalibus placui electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer? Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est; quid cuique mortalium Fortuna datum velit, meo ore pronuntiat...
Página 133 - ... planum putat; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios: subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt; licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia.
Página 8 - Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi.
Página 154 - Fortuna datum velit, meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur; quas nationes funditus excidi, quas transportan, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
Página 164 - Cedo, si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imaginibus suis decori sint?
Página 61 - ... subterlabentia muros. an mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra ? anne lacus tantos ? te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
Página 6 - Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in 2 ipso dantis aut facientis animo.
Página 46 - ... 20. Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis ; mens quidem sui iuris, quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo utatur et ingentia agat et in 2 infinitum comes caelestibus exeat.

Información bibliográfica