Imágenes de página
PDF
ePub

APPENDIX.

APPENDIX.

No. I.

UNIVERSIS Christi Fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willielmus et Galfridus Dei gratia Glasguen et Dunkelden Episcopi eternam in Domino Salutem Mandatum Domini Papæ in hæc verba suscepimus: "GREGORIUS, Episcopus, Servus Servorum Dei, venerabilibus Fratribus Glasguen et Dunkelden Episcopis Salutem et Apostolicam Benedictionem-Venerabilis Frater noster Episcopus Dun. blanen in nostra exposuit præsentia constitutus; quod cum olim Ecclesia Dunblanen per centum annos et amplius vacuisset, fere omnia Bona ejus fuerint a personis secularibus occupata, et licet processum temporis fuissent in ea plures Episcopi instituti, per simplicitatem tamen et incuriam eorundem, non solum revocata non fuerunt taliter occupata, verum etiam Reliquiæ quæ occupantium manus effugerant alienatæ sunt fere penitus et consumptæ, propter quod nullus Idoneus induci poterat hujusmodi ad onus assumendum, pene per centum annos eadem Ecclesia interim pastoris solatio destituta. Cumque nos postmodum intellecto miserabili statu ejus, venerabilibus Fratribus nostris Sancti Andreæ et Brechinen Episco

5

pis ac tibi Fratri Dunkelden, provisionem, ipsius duximus commit-
tendam
et idem Episcopi sperantes dictam Ecclesiam per
jam dictum Episcopum posse de lacu miseriae respirare ipsum
eidem Ecclesiæ præfecistis, quam supradictus invenit adeo dissolu-
tam quod non reperi ubi posset caput in Cathedrali Ecclesia recli-
nare nullumque Collegium erat ibi, sed in Ecclesia ipsa discooperta.
quidem Capellanus ruralis divina officia celebrat, Ipsius quoque
Episcopi Redditus sunt adeo tenues et exiles quod vix per dimidum
anni potest exinde congrue sustentari, Quia vero Instantia nostra
quotidiana est omnium Ecclesiarum Solicitudo continua; Fraterni-
tati vestræ per apostolica scripta mandamus, Quatenus ad eandem
Ecclesiam personaliter accedentes, si rem inveneritis ita esse, quar-
tam partem Decimarum omnium Ecclesiarum Parochialium Dun-
blanen Diocesis faciatis, si absque gravi scandalo fieri poterit præ-
fato Episcopo assignari, ut ipse de vestro et bonorum virorum con-
silio reservata sibi de Episcopis pro sustentatione sua congrua por-
tione Decano et canonicis quos ibidem per vos institui voluimus et
mandamus assignet, Alioquin assignata Episcopi Episcopo quarta
Decima vizt. Ecclesiarum ejusdem Diocesis, quæ a personis secu-
laribus destinentur ad sedem Episcopalem ad monasterium sancti
Joannis Canonicorum regularium prædictæ diocesis Transferatis
eligendi Episcopos cum Ecclesia ipsa vacaverit Canonicis ipsis Im-
posterum potestate concessa contradictores si qui fuerint et Rebelles
per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendi ;"
Datum Vitervii tertio Idus Junii Pontificatus nostri anno undecimo.
HUJUS sigitur auctoritate mandati cum tam dictus Episcopus Dun-
blanen quam Valterus Cumyng comes de Menteath in nostra præ-
sentia essent constituti, post altercationes ordinationi nostræ se sub-
jacerunt super omnibus contentionibus et Quærelis inter ipsos mo-
tis, vel quæ aliquo tempore vel poterint super infrascriptis moveri
et super Reformatione Status Ecclesiæ Dunblanen; Nos habito ve-

انا

« AnteriorContinuar »