Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

AD VATICC. ALIORUMQUE CODICUM ET OPTIMARUM
EDITIONUM FIDEM RECENSUIT, LECTIONUM VARIETATE
ILLUSTRAVIT, NOTIS EXPLICAVIT

[blocks in formation]

861, Nov. 15:

Gray Fund.

$1.80

24-123

9

PROLEGOMENA.

CAP. I.

DE VITA PRUDENTII.

Fontem, unde hauriamus, quae ad Prudentii vitam pertinent, praeter ipsius scripta habemus nullum. Quae praeterea cunque circumferrier de eo solent venditarique pro veris, ea fere pro lubito atque arbitratu, quamvis interdum cum magno doctrinae apparatu, a scribendi nimie cupidis conquisita fuerunt atque ita digesta, ut poetae vita alias incompta et indotata iis exciderit perquam exornata oratione factisque. Ista profecto huic aetati fide colenda non sunt. Verumtamen haec fere de eo extant certa1). Aurelius

1) Cfr. Gennad. de vir. illustr. 13 [vbb. eius deprompsi ex bibl. Vaticanae cod. palimpsesto Alex. 2077 praestantissimo ineuntis sec. VII]: Prudentius seculari litteratura eruditus (cod. heroditus) composuit troceum de toto veteri et novo (cod. nobo) testamento personis exerptis. commentatus est in morem (cod. mortem) grecorum exemeron de mundi fabrica usque ad conditionem primi hominis et praevaricationem eius. conposuit et libellos (rod. livellos) quos greca appellatione praetitulavit apoteosis, psychomacia, amartigenia id est de divinitate, de conpunctione animi, de origine peccatorum. fecit (cod. ficit) et in laudem martyrum sub aliquorum nominibus invitatorium librum unum et hymnorum alterum, speciali tamen intentione (cod. intentionem) adversus Symmachum idololatriam (cod. idolatria) defendentem ex quorum lectione (cod. lectionem) agnoscitur palatinus miles fuisse. Gennadii vestigia premunt qui medio aevo passim de poeta tradiderunt; eodem fere modo recentiores. Vid. Aurelii Prudentii vita per Ald. Romanum in ed. eius opp. Venet. 1501, 4o, p. 7, repet. ed. Lugd. an. 1502, Sich. (1527, 1536, 1540) ed. Giselin. I. a. 1562, ed. Caliar. 1574, Weitz. Hanov. in Encomiis Doct. Vir., et al. Herm. Tulichius vita Prud., ante ed. Perist. bymni X. Lips. ap. Lotter. a. 1513, 4o. Io. Pet. Ludwig let. dissertat. de vita Aur. Prudentii, Viteberg. a. 1642, 4o, repet. in Opusc. Miscellan. II, p. 494, Halae 1710, 8°. Steph. Chamillard. vita Prud. in ed. Paris. 1687, 4° et Londin. 1824, 8°. Faust. Arevalus Tom. I, p. 10 sqq. ed. Roman. 1788, 4°. Henr. Middeldorpf. commentat. de Prudentio et theologia Prudentiana part. I, p. 3, Vratislav. 1823, 4o. Part. II. ibid. 1827, 4o, repet. in Zeitschrift für die historische Theologie u. s. w. herausgegeben von D. Chr. Friedr. Illgen. (Leipz. 1832) II, part. II. p. 127...190. Theod. Obbarius prolegg. cap. I. in ed. Prud. Tubingae 1845. Quibus addas interpretes ap. Arev. in prolegg. 16 not. b, I. P. Silbert. A. P. C. Feyergesänge, heilige Kämpfe und Siegeskronen metrisch übersetzt, Wien, 1820, praefat. p. VIII, loh. Christ. Felix Bähr. Die christlichen Dichter und Geschichtschreiber Roms. Supplement-Bd., I. Abthl. p. 41, Carlsruhe 1836.

Prudentius ed. Dressel.

[ocr errors]

a

Prudentius Clemens 2) Philippo et Salia coss. 3) in Hispania natus

2) Chronic., quod sub Dextri nomine circumfertur, ad an. 388: Floret Fl. Prudentius patre caesaraugustano, matre calagurritana natus. Non alibi Flavii praenom. mentio. Arevalus quoque id inventum putat. Sed cum in cod. Puteano pervetusto in mss. olim Colbertinis 6088, 8085, 8086, 8087 Aur. Clem. Prud., in cod. autem Laurentiano Petri Criniti sec. XV. plut. XXXIV. num. L (Bandinii catal. cdd. mss. bibl. Laurent. Florent. II. coll. 166) Marci praenom. praefixum inveniatur, poetae opp. M. Aurelj Clementis Prudentj inscripsit. Arevalum Middeldorpfius secutus est. In auxilium ille vocat Alexandrum ab Alexandro genial. dier. I, 9, ubi sermo fit de Aureliis, qui et Auselii nuncupabantur, consuetudinemque eorum Marci praen. adsumendi. At in fast. cons. Aureliorum gentis praenomina perquam variant, cum habeas Caios, Lucios, Quintos, Titos et al. Vid. ad an. U. C. 501, 505, 609, 1143, 1198 relqq. Sunt, qui pro Marco eum nominent Quintum (Dupin. III. bibl., lo. Ferreras ad an. 406) invita codicum auctoritate. Nostri codd. neque Flavium neque Marcum cognoscunt, neque agnoscunt Quintum. Leve hac in re Laurentiani exemplaris pondus: additum illud M. per eum crediderim, qui cod. descripsit. Quotiens veterum auctorum nominibus simile aliquid acciderit et quamdiu corrupta nomina pro genuinis circumlata sint, non est quod dicam. Ita Aulus Gellius in fere omnibus codd. Vatic. iisque praestantissimis est Agellius. Sin vero in antiquo quodam ms. prosodiaco Maior dicatur (Barth. Adv. XXXVII, 13) et ab lo. Balbo in Catholico sub vb. spera (ed. Weitz. I, p. 319), id certe praedicatum, nec nomen est seriori tempore inventum, quo a reliquis Prudentiis distingueretur. Cfr. not. 48. De Aurelii Prudentii Clementis nominum interpretationibus a librariis pro lubito confictis dicere longum est. In cod. Sessor. (9): Prudentius laicus et hyspanus fuit. aurelius et clemens pronomina illi fuerunt .... quia aurea et splendida erat sapientia eius, cod. Vat. 2868 (f): aurelius prudentius laicus secularis yspanus; coniugatus fuit: aurelius quia auream mentem habuit, pruden tius quia procul providit animae et aliorum corporibus, celimens (clemens) quia celestem habuit mentem: castam audiens omnem sapienciam florebat romae. illuc accedens se tradidit ecclesiae, in qua divinam imbuit sapienciam, aperuit animum suum ad scribendum et conposuit librum martirum sqq.

3) Prudentii opp. praef. v. 24. Illi autem (Onuphr. Panvin. ad Fast. cons. III, p. 408) consules fuerunt a. 348. Unde Fabric., Giselin., Weitz. (adnott. p. 308, 427, 546) Saliam in an. 350 promoventes corrigas. Qui ante Fabr. poetam evulgarunt, nonnulli quoque post illum editores (vid. nostr. not. crit. ad l. 1.), vitiata lectione vocc. me Saliae decepti Prudentium Messaliae vel Massaliae (scribe saltem Massiliae) consulem fuisse sompniarunt, quamvis consulibus illic sedem non fuisse constaret (cfr. Advertencias à la histor. de Mariana II, 4, p. 86, 87, Arev. prolegg. p. 13 sqq.). Quodsi lo. Vasaeo († 1540) in Chron. ad an. 351 fides habenda est, Luc. Andr. Resendius locum corruptum primus restituit; sed Glandorpius quoque in Onomastico post eius obitum 1589 edito palmariae illius lectionis sibi gloriam vindicavit. Idcirco siglum V. C. Prudentii nomini in carminum inscriptionibus additum non virum consularem (Sich. edd.) sed virum clarissimum significat, ab iis nimirum, qui codices describebant, auctoribus sacris aeque ac profanis comiter donatum. Cfr. M. Probi de not. Rom. interp. etc. p. 178. Errat vero Obbarius, qui litteras V. C. Prudentii nomini postpositas dicit in codd. recc. (prolegg. not. 2). Namque in vetustis mss. [Alex. 321 (a), Vatt. 3860 (b), 5821 (m), taceo de reliquis] ista sigla aeque occurrunt ac in recentioribus. In Urb. 666 (u) fol. 4 Prudentii opera sunt viri doctissimi. Alii, inter quos Petr. Mantuanus in Advertencias IV, 7, prope ad Saliam, Hispaniae fluvium (i. e. Sada, Sanga sive Saya, cfr. Plin. Hist. Nat. IV, 20, Pomp. Mel. III, 1, 96.

« AnteriorContinua »