Latin Literature of the Empire

Portada
Alfred Gudeman
American Book Company, 1898
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todo

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 354 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Página 282 - Domitiano longius provectam non abnuerim : 15 sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
Página 345 - Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur...
Página 363 - ... scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus.
Página 355 - Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex poenitentia impetret.
Página 302 - Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferid libellum i5 recitarique iussit. opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque in armis, quot classes regna provinciae, tributa aut vectigalia, et necessitates ac largitiones.
Página 60 - Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit ? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
Página 28 - Alit aemulatio ingenia et nunc invidia nunc admiratio imi- 6 tationem accendit naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difíicilisque in perfecto mora est naturaliterque quod procedere non potest, recedit, et ut primo ad consequendos quos priores ducimus, accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit et quod adsequi non potest, sequ.i desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo in quo eminere...
Página 39 - Marobodnus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima.
Página 346 - Ille agrestium trepidatione ignis relictos desertasque villas per solitudin'em ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur.

Información bibliográfica