Imágenes de página
PDF
ePub

casu contingeret, et è converso pisani hominibus Regis naufragia remittunt ne intra dominium eorum homines Regis prædicte terre aliquod causa naufragii amittere debeant. Item si quam de certo altera partium cum altera novam faceret querimoniam per litteras sigillatas sigillo Regis vel Consulum intra quadraginta dies post litterarum subsceptionem que Relator ju stitiæ plenitudinem consequi deberet nisi per eum steterit. Si vero quod absit utraque pars aut altera in tam utillima pace, in perpetuum constituta aliquando omnino dissentiret ita quod eam tenere nollet, à die illo quo pax in irrytum verteretur et alteri partium reddita fuerit usque ad annum nihil inquam mali sibi faciant ab invicem ac si toto illo anni spatio pacem inter se haberent. Quod autem de naufragiis remittendis dictum est ita intelligatur scilicet in tota terra quæ est à Turricella usque in finem terræ Regis versus hyspaniam sine omni exceptione. In alia vero terra quæ extra terminos prædictos continetur in his tantumcdo locis remittunt naufragia quibus spem ab aliis esset accepturus. Ut autem hæc supradicta firmiter compleantur et teneantur juravit pro parte Regis Raimundus de Teson et Dalmatius de Biert mandato Domini regis. Ex parte vero consulum juravit dominus Ildebrandinus idem super animam suam et sociorum. Actum est hoc apud Tarrasconem mense januario Anno Domini Millesimo centesimo septuagesimo sexto. = Signum Ildefonsi Regis Aragon. Comitis barchinonæ et Marchio provinciæ = Hujus rei testes sunt dominus Terragonensis Archiepiscopus Petrus de Cardone Arnaldus de darnitiis, Hugo de Bas, Aimericus Narbone, Gassaranus de jalius, Arnaldus de Villa mulorum, berlingarius de Cardona, Arnaldus de Palatholo, bernardus de auriaco cum aliis quampluribus nobilibus viris. = Ego Ugo domini excellentisimi Romanorum Imperatoris semperque Augusti publicus tabellio prædictis omnibus interfui ac prædicta Domini Serenissimi Aragonensium Regis et domini Ildebrandini pisanorum Consulis mandato atque rogatu scripsi atque firmavi et complevi qui Ugo olim fui filius Maretguini.

Es conforme al original escrito en pergamino en un legajo que contiene 17 pergaminos pertenecientes al rey Don Alfonso II de Aragon, año de 1176: confrontado por Don Juan Sans en el real archivo de Barcelona á 7 de Febrero de 1799.

IX,

Convenio ajustado en Octubre de 1186 entre el rey de Aragon D. Al. fonso II y los genoveses, con Guillermo de Cafaro y Arnaldo de Burdin por el qual se restablece la paz y amistad entre ámbas potencias, y se condonan mutuamente los daños é injurias recibidas Con otras condiciones que se expresan (§. 66).

Sit notur

it notum cunctis presentibus atque futuris quod multe conventiones fuerunt inter dominum Ildefonsum Regem Aragonie Comitem Barchinone et Marchionem Provincie et inter Guillermum de Cafaro et Arnaldum de Burdin pro variis causis ac diversis malefactis que Dominus Rex Ildefonsus asserebat illos fecisse in terra sua et sibi et amicis suis. Tandem ad instantiam precum multorum nobilium virorum pax et concordia reformata est inter eos in hunc modum. Diffinit namque illis dominus Ildefonsus Rex omnia malefacta que usque in presentem diem sibi et terre sue hominibus et amicis suis fecerant. Ipsi quoque bono animo et spontanea voluntate diffiniunt domino Regi omnia malefacta et injurias quas Dominus Rex usque

in presentem diem illis intulerat et promittunt domino Regi quod sint sui fideles vasalli ab hac hora in antea et ob hoc faciunt illi hominium et sacramentum. Promittunt etiam domino Ildefonso Regi sub hominio et sacramento quod hanc eandem finem faciant fieri et confirmari sacramento à consulibus et comuni Januensium. Quod si hec facere nequierint promittunt domino Regi Ildefonso sub hominio et sacramento quod ambo revertantur ad eum nec de posse suo aliquo ingenio vel arte se subtrahant sine voluntate et mandato suo. Dominus etiam Rex Ildefonsus promittit eis se redditurum suam galeam cum tota ejus exarcia et promittit se daturum illis conductum sufficientem ad armandum semel ipsam galeam. Actum est hoc apud Calataubum mense octobri Anno domini millesimo centesimo octua gesimo sexto. Signum Ildefonsi Regis Aragonie Comitis Barchinonensis et Marchionis Provincie = Signum Guillermi de Cafaro Signum Arnaldi de Burdin = Berengarius Tarraconensis Archiepiscopus gnum Berengarii Ilerdensis episcopi=Signum Pontii Uglonis Comitis Empuriensis Signum Pontii de Cervaria Vicecomitis de Bas Ego Bernardus de Calidis scriba Regis scripsi hanc cartam cum litteris supra

=

=

P

tigatio blanda jncentivum plerumque tribuit delinquenti opportunum cognovimus quod predictorum audacia que de avaricie radice procedit non. ullius sanarj posse lenitatis antidoto nisi severitatis acumjne proscindatur. Qocirca volentes magestati altissimi complacere ac honorem debitum sacrosancte Romane Ecclesie conservare et quod á Regnis et terris nostris tantum causarum periculum evitetur de proviso consilio vobis firmiter et expresse dicimus et mandamus quatenus visis presentibus per civitatem Barchinone et per alia jnsignia loca maritima vestre jurisdictionis preconizari sollempniter ac publice faciatis ut nulla persona cujuscumque conditionis sexus aut legis existat ad dictas partes Alexandrie seu Egipti navigare resve suas illuc mittere vel portare seu navigia sua locare seu comodare aut aliter cum şarracenis illarum partium habere comercium audeat vel presumat sub pena corporum et bonorum quam eo ipso incurrat. Nec per hoc volumus constitutionibus promulgatis in illos falsos et jmpios christianos qui ad dictas partes ferrum arma vel alia prohibita deferunt quatenus penam presenti prohibitione excedunt appositam in aliquo derogare. Et ne super hijs ignorancia allegarj presentis nostre provisionis et ordinationis edictum cum preconizacione quam exinde fierj facietis in libris sive registris officiorum vestrorum loco patenti et ad jnveniendum facili rescribi seu registrarj cum summa diligentia faciatis taliter vos super premissis habendo quod si casus quod vix credimus evenjret penis huic prohibitione adjectis non defficiat exequutor. Dat. Jacce decimo sexto kalendas Julij ano dominj millesimo trecentesimo secundo Bernardus de Aversone mandato domini Infantis. Similis fuit missa dilecto vicario et curie ac fideli suis Bajulo Ilerde vel eorum locatenentibus. Dat. ut supra.

=

Item similis dilecto vicario et fideli suis Bajulo Dertuse vel eorum locatenentibus. Dat. ut supra.

Item similis dilecto vicario Tarrachone et campi et fideli suis Bajulo civitatis ejusdem vel eorum locatenentibus. Dat. ut supra.

Item similis Bernardo de fonollario gerenti vices in Cathalonja pro inclito infante Jacobo primogenito procuratore Cathalonje verbis competenter mutatis. Dat. ut supra.

Item similis Bernardo de Libiano Bajulo regni Valencje.

Item similis fferrario de cortilio Bajulo regni Murcie generalj. Dat.

[blocks in formation]

Es conforme a lo registrado en el archivo real de la corona de Aragon en el registro Gratiarum 5, Jacob. II. pars. I, fol. I v. confronpor Don Juan Sans en 24 de Enero de 1801.

tado

XXI.

Pasaporte expedido á 26 de Agosto de 1305 á la nave de Eymerico de Usay para llevar á Alexandría el embaxador que el soldan de Babilonia habia enviado al rey Don Jayme II de Aragon, con motivo de haber este enviado ántes uno al soldan para tratar de la libertad de varios cautivos, y de que los cristianos pudiesen abrir y reedificar las iglesias destruidas; permitiendo al mismo tiempo llevar mercaderías en dicha nave con las condiciones que se expresan (§. 45)..

Noverint universi quod Nos Jacobus &c. Attendentes Nos olim pro

procuranda absolutione et deliberacione quamplurium Xpianorum. tam religiosorum quam laycorum sub carcere soldani Alexandrie detentorum et pro refficiendis et aperjendis ecclesiis ad laudem Domini per Xpianos constructis in dominatione dicti soldanj que destructe et clause diu fuerant mississe ad dictum soldanum nuncium nostrum specialem soldanumque ipsum ad nos super hijs nuncium suum remisisse cum responsione satis congrua et accepta, cui quidem nuncio nunc ad dictum soldanum redeuntj fecimus naulearj navjm Eymerici de Usay civjs Barchinone propterea ut nuncius ipse cum familijs suis securius redeat ad partes dictj soldanj et ut competenter provideatur eidem in expensis suis et familiarum suarum ut que prediximus actrice Dei clemencia facilius compleantur hijs et alijs circa hec attendendis consideratis volumus et consentimus quod vobis dicto Eymerico de Usay patrono navis predicte et vobis Petro de Ruvira, Petro Durandj de Cigijs, Bernardo Baiuli, Petro Dusay, et filio den costa Simonj Dusay, et filio Berengarij Dusay, Bernardo Amati, Guillermo de Colomers, Berengario Alot, Bernardo Magraner, Arnaldo Oliverij, Simoneto de Spelluncis, Raymundo Robert, et Antonio Mora, Petro fratri, Bernardo Sala, et Astrugo Abamarj, et vobis Gavjo et genero vestro judeis mercatoribus aut vobis alijs quibuscumque mercatoribus marinarijs et servitoribus qui in premissa navj na

vigaturi estis cum rebus et mercibus vestris ad dictas partes Alexandrie presenti viatico quo prelibatus Nuncius ad soldanum predictum regreditur neque etiam aliquibus personis que res vel merces aliquas in navj ipsa in predicto viatico misserint nulla fiat aliquo tempore per Nos vel nostros petitio vel demanda. Nos enim ad majorem cautelam vos dictum Eymericum patronum et mercatores premissos necnon marinarios et omnes et quoscumque alios qui in dicta navj ibunt vel mittent aut portabunt tam eundo quam redeundo merces aliquas exceptis prohibitis ab omni petitione et demanda et ab omni pena civilj et criminali et qualibet alia que vobis et alijs supradictis posset infligi vel extorqueri ratione generalis jnhibitionis per Nos facte de non eundo vel navigando ad dictas partes Alexandrie cum omnibus rebus et mercibus quas deferetis vel mittetis in dicta navj in dicto viagio et quas afferetis de eodem viagio in dicta navi vel alia facimus absolutos sicut melius dici et intelligi posset ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum jntellectum. Sic quod ex causa predicta non possitis vos aut bona vestra unquam de cetero per Nos vel nostros aut per aliquam aliam personam nomine nostro convenirj. Pro hujusmodi autem concessione dedistis loco nostrj fideli thesaurario nostro Petro Boyl undecim milia solidorum Barch. que conversa fuerunt per eum in expeditione et aljis expensis necessarijs Nuncij soldani superius nominati. Volumus etiam et concedimus quod si forte contingat aliquem vel aliquos mercatores extraneos aut alios quoscumque cum rebus aut mercibus eorum redire in dicta navi de partibus Alexandrie ad has partes quod ipsis dantibus et solventibus curie nostre duos sol. barch. pro qualibet libra peccunie de rebus et mercibus quas aferent in dicta navj pretextu jnhibitionis nostre predicte non teneantur amplius solvere nec curia nostra ipsa de caussa possit ab eis amplius petere pro eisdem. Mandantes per presentem cartam nostram procuratoribus vicarijs Bajulis et universis alijs officialibus nostris et subdictis presentibus et futuris quod predicta omnia firma habeant et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum omnium testimonium hanc cartam nostram fieri et sigillo nostro appendititio jussimus sigillarj. Dat. Barchinone septimo kal. Septemb. Anno domini millesimo trecentesimo quinto Bernardus de Aversone mandato regio.

Es conforme a lo registrado en el archivo real de la corona de Ara

« AnteriorContinuar »