Imágenes de página
PDF
ePub

cialiter constituto pro expensis viagij quod facturus est pro armata predicta integraliter assignare curetis facientes de singulis assignationibus confici publicum instrumentum illud nobis fideliter transmissuri ac rescripturi nichilominus per vestras litteras harum seriem continentes quid et quantum et quando et á quibus receperitis ac etiam quid quantum et quando ipsi Regi vel hujus modi ejus procuratori seu nuntio duxeritis asignandum. Dat. Rome apud Sanctum Petrum sexto Idus April. pontificatus nostri An. ter

tio.

Es conforme al que existe en el Bulario del archivo real de la corona de Aragon, legajo 21, número 18: confrontado por Don Juan Sans en 2 de Julio de 1803.

XX.

Prohibicion absoluta fecha á 16 de Junio de 1302 baxo pena corporal y pérdida de bienes de ir á comerciar á Alexandría ó Egipto, que manda publicar en Barcelona y en las principales poblaciones marítimas de sus dominios el rey Don Jayme II de Aragon (§. 45).

Dilecto Vicario et fideli suo Baiulo Barchinone vel eorum locatenentibus etc. Jnexercitio comissi nobis regiminis jd proponimus idque agi et perfici sollicita meditatione pensantes per quod placere altissimo per quod etiam populi nec subditi à divinis beneplacitis non oberrentur, quinjmo si forsan antiqui hostis astutia nonnullos ex ipsis ad jugum erroris perduxerit per Regalis officii providentiam ad rectitudinis semitam ducantur. Hinc est quod sicut fama discurrens nostrum crebius titillavit auditum et sicut etiam notorio experimento multi de nostris fidelibus tam jn civitate Barchinone quam alibi in terris nostris degentes jram omnipotentis Dei nostramque indignationem non verentes omnino ad partes Egipti et Alexandrie se conferre merces suas illuc mittere seu portare ac comercia sua facere seu jnire non tantum cum illarum partium sarracenis sancte romane ecclesie et catholice fidei ac christiani nominis jnimicos (f. inimicis) quod in divjne magestatis offensam ac prefate Romane Ecclesie nostreque prohibitionis contemptum et in eorum salutis dispendium non est dubium redundat. Et licet mansuetudinis nostre cum miseratione coercio in hujus modi presumptores sepius iterata non usquequaque defuerit, quia tamen facilitas venie nec minus ca

positis in linea octava et cancellatis in linea decima octava et feci hoc signum

.

Es conforme al original escrito en pergamino que existe en el archivo de la corona de Aragon en un legajo de pergaminos pertenecientes al reynado de Don Alfonso II año de 1186: confrontado por Don Juan Sans en 11 de Febrero de 1799.

X.

Escritura fecha á 4 de Junio de 1204 que manifiesta que habiendo los pisanos perseguido á una nave genovesa cerca de Barcelona los prohombres de esta ciudad la auxíliáron y salváron en el puerto; y que habiendo entrado en él los pisanos á pedir víveres se les negáron, si ántes no se obligaban á no causar daño á los vasallos del rey de Aragon ni á los genoveses en toda la costa de Barcelona (§. 67).

Manifestum sit omnibus quod secunda die mensis Junij quedam navis pi

sanorum fugavit quamdam navim Januensium mercibus honeratam in maritima barchinone. Probi vero homines barchinone hoc videntes auxilium inpenderunt navi Januensium et restauraverunt eam et salve et secure adduxerunt eam ad portum barchinone et ea restaurata predicta navis pisanorum venit ad portum barchinone et naute qui intus erant petierunt amicabiliter emptionem victuilium. Ad hec sacrista ausonis et Guillermus Durfort qui tunc presentes aderant habito consilio cum probis hominibus barchinone concesserunt emptionem predictis pisanis tali pacto et conditione quod predicti pisani bona fide promisserunt et super sancta Dei evangelia juraverunt quod malum non facerent hominibus Domini Regis Aragonie neque in sua terra aut maritima neque in alia et quamdiu starent in portu barchinone malum non facerent Januensibus neque aliis inimicis suis in tota maritima barchinone: predicti vero pisani cum predicta navi possint redire salve et secure ad portum barchinone et in tota maritima Domini Regis ita quod malum ab hac die inantea non faciant Januensibus. Tamen si metu sarracenorum aut metu Januensium aut metu tempestatis venerint ad portum barchinone salve et secure recipientur ab hominibus barchinone et etiam in tota maritima Domini Regis. Hoc autem totum fecerunt probi homines barchinone ad restaurationem predicte navis Januensium et

Y

ad Januentium utilitatem et honorem, et ne predicti pisani malum facerent hominibus Domini Regis in aliqua parte. Has ego Tedesca Aldebrandinus Bonacorzo Paganellus Ugdinus Benassau et Xinxon convenimus et juramus per Deum et hec sancta evangelia super animas nostras et super animas sociorum nostrorum quod supradictam convenientiam concordamus et observemus bona fide et sine enganno. Datum Barchinone per manum Petri Blandix notarii Domini Regis Anno Domini millesimo ducentesimo quarto die sabbati mensis Junii vigilia pentecostes.

Es conforme al original en pergamino que existe en el archivo real de la corona de Aragón en un legajo del año 1204 que contiene 21 pergaminos pertenecientes al reynado de Don Pedro II: confrontado por Don Juan Sans en 18 de Febrero de 1799.

ΧΙ

Tratado que el rey Don Jayme I de Aragon hizo con Zayen, nieto del rey Lobo, é hijo de Madef, rey moro de Valencia, teniéndolo sitiado en su capital á 28 de Sétiembre de 1238, en que se expresan las condiciones á que recíprocamente se obligáron las dos partes contratantes sobre la entrega de aquella ciudad y otras circunstancias particulares (§. 32).

Nos Jacobus Dei gratia rex Aragónum et Regni Majoricarum Comes

Barchinone et Urgelli et Dominus Montispesulani. Promitimus vobis Zayen Regi neto Regis Lupi et filio de Madef quod vos et omnes Mauri tam viri quam mulieres qui exire voluerint de Valencia vadant et exeant salvi et securi cum suis armis et cum tota sua ropa mobili quam ducere voluerint et portare secum in nostra fide et in nostro guidatico et ab hac die præsenti quod sint extra civitatem usque ad viginti dies elapsos continue. Preterea volumus et concedimus quod omnes illi Mauri qui remanere voluerint in termino Valencie remaneant in nostra fide salvi et securi et quod componant cum dominis qui hereditates tenuerint. Item assecuramus et damus vobis firmas treugas per nos et omnes nostros vasallos quod hinc ad VII annos dampnum malum vel guerram non faciamus per terram nec per mare nec fieri permitamus in Denjam nec in Cuyleram nec in suis terminis. Et si faceret forte aliquis de vasallis et hominibus nostris

faciemus illud emendari integre secundum qualitatem ejusdem maleficum. Et ego Zayen Rex predictus promito vobis Jacobo Dei gratia Regi aragonum quod tradam et reddam vobis omnia castra et villas quæ sunt et teneo citra Xuchar infra predictos scilicet XX dies abstractis et retentis mihi illis duobus castris Denja scilicet et Cuylera. Et pro his omnibus firmiter atendendis complendis et observandis nos in propia persona juramus et facimus jurare domnum Ferrandum Infantem Aragoniæ Patruum nostrum et Dominum Nunonem Sancium consanguineum nostrum et Dominum Petrum Cornelii Majorem Domus Aragoniæ et Dominum Petrum Ferrandum de Azagra et Dominum Garciam Romej et Dominum Rodericum de Lizana et Dominum Artallum de Luna et Dominum Berengarium de Entenza et Domnum Atorella et Dominum Assallicum de Gudal et Dominum Furtunij Aznariz et Dominum Blascum Maza et Rogerium Comitem Palariensem et Guillermun de Montecateno et Raymundum Berengarii'de Ag. et Guillermum de Cervilione et Berengarium de Eril et Raimundum Guillermum de Odena et Petrum de Queralt et Guillermum de Sancto Vincentio. Item nos Petrus Dei gratia Narbonensis et Petrus terrachonensis Archiepiscopi. Et nos Berengarius Barchinone Petrus Cesarauguste Vitalis Oscensis Guillermus Tirasone, Guillermus Sogobricensis Petrus Dertusensis et Bernardus Vicensis Episcopi promitimus quod hec omnia supradicta faciemus attendi et attendemus quantum in nobis fuerit et promitimus bona fide. Dat. in Rozafa in obsidione Valencie quarto Kal. Octob. Era millessima ducentesima Septuagesima sexta-Signum Guillermi scribe qui mandato Domini Regis pro Domino Berengario Barchinonensi Episcopo Cancellario suo hanc cartam scripsit loco die et era prefixis cum litteris suppossitis in quinta linea.

[ocr errors]

Es conforme al pergamino, al parecer original, existente en el real archide la corona de Aragon en el legajo de ellos del año 1238, número 563: confrontado por Don Juan Sans en Barcelona á 16 de Junio de 1802.

XII.

Breve del papa Inocencio IV expedido á 25 de Enero de 1245 instando al rey Don Jayme I de Aragon á que auxîlie la reconquista de la tierra santa, y concediendo indulgencia plenaria á los vasallos suyos que coadyuvasen à esta expedicion ( §. 32 ).

Innocentius episcopus servus servorum Dei carissimo in Xpo. filio Regi

Aragonum Illustri salutem et apostolicam benedictionem. Terra Sancta Xpi. respersa sanguine preter gravia sue crebre desolationis excidia preter ipsius continua de frequenti suorum strage lamenta nunc durius sentit manus inimice flagellum nunc luget amarius et interni doloris acumen altioris voce lamentationis exponit et nos acribus ejus compuncti lacrimis et validis clamoribus excitati una cum ipsa sue nostre persecutionis conterimur malleo suosque nostros miserabiles casus secum pariter deploramus. O quam dolendum à fidelibus omnibus quod locus Xpi. sanctificatus presentia blasphemantium ipsum residentia profanatur! O quam gemendum quod terra in qua genus humanum de vetuste captivitatis jugo liberatum extitit in ignominiosam redigitur servitutem! O quam improperiosum Xpanorum. obprobium et obprobriosum improperium quo(f. quod)ubi Dei filius temporali morte crucis de perpetue cruciatu mortis ipsos eripuit ibi acerbitate blasphemarum (f. blasphemiar) et impietatum cruciatur orrore! O quam inextimabile dampnum quod predecessores vestri quorum attenta et studiosa sollicitudo illiterre non defuit inaniter quasi circa defensionem ejus vigilasse videntur quod populus Xptianus. cujus terra ipsa sudore multotiens pro sua emisso subventione maduit cujusque sanguine rubuit sepe sparso vacuos fere pertulisse labores sumptusque inutiles propter hoc cernitur subiisse! Ecce siquidem choreraviorum gens perfida de sue regionis finibus repente prosiliens et in robore grandis exercitus terras ante faciem suam depopulans universas Civitatem sanctam Jerusalem nuper preter dure obsidionis angustiam occupavit in Xpicolas. habitatores ipsius convertentes se ad fuge refugium sic orribiliter virus sue feritatis effundens ut omnes pariter gladij ore deglutiens aspersione cruoris eorum camporum planitiem irroraret et quod intrma nostri cordis amarioris tristitie telo ferit omnemque fidelem offense de bet immanitate compungere ad sanctum venerandumque salvatoris sepul

« AnteriorContinuar »