Imágenes de página
PDF
ePub

seigneur le roy de Castille. En tesmoing de ce, j'é signé et seellé ces présentes de mon saing manuel et seellées de mon seel, le xxije jour de juing l'an mil inje xlij.

Signé : J. SALAZAR.

LXXXIII

Bulle du pape Eugène IV, libérant les princes de Foix de leurs engagements envers Rodrigue de Villandrando, avec l'acte de publication par l'évêque de Rieux. - Archives des Basses-Pyrénées, E 439. Communiqué par M. Paul Raymond.

(13 septembre 1443, 24 mars 1444.)

Universis et singulis reverendissimis in Christo patribus et dlominis, dominis miseratione divina sacrosante romane cardinalibus ecclesie, patriarchis, primatibus, archiepiscopis et reverendis episcopis, necnon chistianissimis dominis imperatoribus ac illustrissimis dominis regibus, presertim Francorum, Legionis et Castelle, Aragonum, et ceteris christianitatis regibus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, vicecomitibus, baronibus, julicibus, ordinariis, delegatis, subdelegatis, ceterisque justiciariis, potestariis et officiariis, spiritualibus et temporalibus, et eorum locatenentibus, ac Christi fidelibus, quibus presentes litere pervenerint, Hugo, Dei gratia Rivensis episcopus, judex et commissarius ad infrascripta per sanctissimum in Christo patrem et dominum nostrum, dominum Eugenium, divina providente clemencia papam quartum, una cum quibusdam aliis nostris in hac parte collegis, cum illa clausula « quathinus vos vel duo aut unus vestrum », auctoritate apostolica specialiter delegatus seu deputatus, salutem in Domino sempiternam, et obsequialem in omnibus voluntatem. Ad universitatis vestre noticiam deducimus per presentes nos literas dicti domini nostri pape, sua vera bulla plumbea cum cordula canapis more solito curie Romane bullatas, integras et sanas neque viciatas vel cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, nobis per magistrum Vitalem Sancii, procuratorem illustrium et magnificorum principum dominorum Gastonis Fuxi et Mathei Convenarum comitum, presentatas accepisse, que sunt tales :

Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Conseranensi et Sancti-Papuli ac Rivensi episcopis, salutem ct

apostolicam benedictionem. Humilibus supplicum votis libenter annuimus eaque favoribus prossequimur opportunis. Sane pro parte dilectorum filiorum, nobilium virorum Gastonis Fuxi ac Mathei Convenarum comitum, nobis nuper exhibita peticio continebat quod olim, videlicet de anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono, cum dilectus filius Rodericus de Villandrando de Ispania, assertus comes de Ribadio, et nonnulli alii gentium armorum capitanei, maxima armigerorum Excoriatorum nuncupatorum multitudine associati, comitatum Convenarum ingressi fuissent ac plura et diversa castra, fortilicia, plateas et loca ejusdem comitatus, propria potencia dumtaxat suf'ulti, partim vi et violentia ac partim fraude ac partim timore occupassent, et tunc occupata detinerent ac plurima in illis et dicto comitatu dampna et detrimenta fecissent et tunc facerent: idem tunc Matheus comes, ad finem quod Rodericus et alii capitanei predicti, prout velle facere tunc minabantur, castra, fortilicia, plateas et loca occupata prefata in manibus antiquorum inimicorum domus de Fuxo non assignarent neque traderent, et ne prima illa ulteriora detrimenta paterentur, sed ut occupata predicta vel plura eorumdem de manibus ipsorum detentorum liberarentur, eidem Roderico nonnullas peccuniarum summas tunc expressas, in certis etiam tunc expressis locis et terminis, per se vel alium persolvere, tradere et assignare, tam ipse quam etiam dictus Gasto, quoad persolucio, tradicio et assignatio peccuniarum in locis et terminis hujusmodi integre fierent, ut prefertur, diversis temporibus ac vicibus, promiserunt et speciales promissiones fecerunt, se et bona sua omnia et singula propter ea obligantes; nec non eciam ipsi comites et eorum quilibet, super eo quod omnia et singula per ipsos promissa hujusmodi, juxta contenta in illis, plenarie servarent et adimplerent, seu servari et adimpleri facerent, plura et diversa corporalia prestiterunt juramenta, prout in diversis publicis instrumentis desuper confectis plenius dicitur contineri. Cum autem, sicut eadem peticio subjungebat, prefatus Matheus, qui certam ratione premissorum dicto Roderico peccunie summanı jam persolvit, considerans violencias, rapinas et dampna per Rodericum et alios Excoriatores prefatos, ut presertur, illata, non solum ab ulteriori satisfactione promissorum predictorum se retrahere velit, prout etiam hactenus retraxit, sed persolutam summam predictam ac dampna, rapinas et spolia a Roderico predicto ac suis gentibus in comitatu prefato contra Deum et justiciam

ac omnem humanitatem violenter et fraudulenter facta et impensa, repetere, eumque ad illorum satisfactionem compelli facere intendat; quare pro parte Gastonis et Mathei, comitum predictorum, nobis fuit humiliter supplicatum ut eis juramenta hujusmodi relaxare et aliis super premissis ipsorum statui opportune providere de benignitate apostolica dignaremur : Nos igitur ad quorum noticiam ex plurimorum fide dignorum informacionibus de plurimis violenciis, rapinis, incendiis et dampnis per Rodericum ac alios capitaneos et armigeros supradictos in regno Francie factis et perpetratis, jam pluribus annis elabsis, devenisse dignoscitur, statui comitum exponentium predictorum super premissis consulere et providere volentes ac omnium et singulorum premissorum et juramentorum predictorum qualitates, quantitates, modos et formas necnon instrumentorum predictorum tenores presentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestre per apostolica scribta mandamus qualhinus vos, vel duo aut unus vestrum, absque eo quod super hoc Rodericus predictus et alii forsan evocandi aliqualibet evocentur, omnia et singula juramenta per Gastonem et Matheum comites in premissis prestita ac facta hujusmodi penitus et omnino eis relaxare, ipsos et eorum quemlibet ad illorum vel alicujus eorum de cetero ullo unquam tempore non teneri neque obligatos esse decernere et declarare, necnon ad habundantiorem cautelam prefatos Gastonem et Matheum, comites, et eorum singulos super eo quod summe in terminis et locis persolute ac alia promissa in instrumentis contenta hujusmodi observata neque fuerunt neque existunt, a reatibus perjuriorum quorumlibet, si que premissorum occasione forsan incurrerunt, absolvere et in pristinum statum in quo tempore promissionum hujusmodi existebant, necnon ab eis et eorum singulis omnem inhabilitatis et infamie muculam sive notam, per ipsos occasione premissa forsan contractam, penitus abolere auctoritate nostra studeatis et procuretis, non obstantibus premissis ac constitucionibus et ordinacionibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Senis, anno Incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quatragesimo tercio, id[ib)us septembris, pontificatus nostri anno tercio decimo. P. de Gastonibus.

Post quarum quidem literarum apostolicarum preinsertarum presentacionem et receptionem, fuimus per dictum magistrum Vitalem Sancii, procuratorem nomine procuratorio dictorum

dominorum comitum, cum instancia debita requisiti quod ad executionem earumdem procedere curaremus, juxta traditam seu directam per dictum dominum nostrum papam nobis formam. Nos igitur Hugo, Rivensis episcopus, judex et executor predictus, volens mandatum apostolicum supradictum nobis in hac parte directum reverenter exequi, prout tenemur, considerata diligenter continencia literarum ipsarum super nimium evidenti notorietate fundatarum, quod nullum reperimus canonicum obstans eisdem, per quod illarum execucio deberet impediri vel etiam retardari : idcirco, auctoritate apostolica nobis in hac parte comissa, prout melius de jure valuimus, juxta seriem dictarum nostre facultatis literarum, omnia et singula juramenta per dictos dominos Gastonem et Matheum comites in premissis facta seu prestita, penitus et omnino eis relaxamus; ipsos et eorum quemlibet ad illorum observacionem vel alicujus eorum de cetero ullo unquam tempore non teneri neque obligatos esse decrevimus ac eciam declaramus, sicuti serie presentium relaxamus , decernimus et declaramus , nec non ad uberiorem et habundanciorem cautelam, prefatos dominos Gastonem et Matheum, comites, et eorum utrumque, super eo quod summe in terminis et locis persolute ac alia promissa in instrumentis contenta hujusmodi observata neque fuerunt neque existunt, a realibus perjuriorum quorumlibet, si que premissorum occasione forsan incurrerunt, dicto magistro Vitale, procuratore suo, pro ipsis id humiliter fieri petente, absolvimus et in pristinum statum, in quo tempore dictarum promissionum existebant, reduximus, in et cum hiis scribtis absolvimus et eciam reducimus, nec non ab eis ac eorum singulis omnem inhabilitatis et infamie maculam sive notam, per ipsos occasione premissa forsan contractam, penitus abolevinus ac eciam abstersimus, et tenore presentium abolemus et abstergimus omnium et singulorum premissorum et juramentorum predictorum qualitates, quantitates et alias circumstancias, modos et formas, necnon instrumentorum predictorum continencias et tenores presentibus pro sufficienter expressis habentes, prout dictus dominus noster papa suis habuit et haberi voluit in literis preinsertis, et non obstantibus omnibus illis que voluit idem suis in literis non obstare. Quocirca precipimus, auctoritate apostolica nobis, ut prefertur, in hac parte comissa, qua fungimur, et mandamus universis et singulis quorum interest, in

tererit vel interesse poterit in futurum, cujuscumque gradus, stalus, ordinis, preheminencie vel dignitatis existant, et quocumque nomine nuncupentur, in virtute sancte obedientie et sub excomunicacionis pena, quam in non parentes trina et canonica monicione premissa ferimus in hiis scribtis, quathinus dictos dominos Gastonem et Matheum, comites, et eorum utrumque, dictis nostris, seu verius apostolicis, relaxacione, decreto, declaracione, absolucione, reductione generalibus et abolicione, judicialiter et alias uti sinant pariter et gaudere sine resper. sione, denigracione, turba, susurro pariter et impedimento quibuscumque. Per hunc autem nostrum processum nostris non intendimus in aliquo prejudicare collegis quominus ipsi vel eorum alter valeant in hujus modi negocio procedere, servato nostro presenti processu, nil in prejudicium dictorum dominorum comitum inmutando; prefatas aut[em] literas apostolicas et hunc nostrum processum volumus penes ipsos dominos comites, vel eorum procuratores, remanere et non per aliquem vel aliquos, preter ipsorum vel suorum procuratorum voluntatem, quomodolibet detineri. Contrarium vero facientes, predicta canonica monicione premissa, prefatis nostris sententiis, prout in scribtis late sunt, eo ipso volumus subjacere, absolucionem omnium et singulorum, qui dictas nostras sentencias vel earum aliquam incurrerint quoquomodo, nobis vel superiori nostro dumtaxat reservantes. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium et certitudinem pleniorem, presentes literas seu publicum instrumentum vel instrumenta publica, tot quot habere voluerint, hujusmodi nostrum processum continentes, continens et continencia, per notarium publicum infrascriptum fieri concessimus et sigilli nostri jussimus appensione muniri. Datum et actum in civitate Rivensi, provincie Tholosane, et in episcopali domo nostra, die vicesima quarta mensis marcii, sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo quatragesimo quarto, indictione septima, pontificatus dicti domini nostre pape anno XIIII°; presentibus ibidem providis viris, magistro Stephano Tornerii, jurisperito curie Rivensis, nobili Johanne Rigaldi, domicello Tutellensis, honorabili scutifero Petro de Abbacia, castellano Bastite-Seronis Conseranensis, magistro Jacobo de Bauro, notario Lemovicensis diocesum, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. JOHANNES Textoris.

Et me Johanne Textoris, presbitero Convenarum diocesis,

« AnteriorContinuar »