Imágenes de página
PDF
ePub

casu predicto, pro vera et legitima probacione haberi voluerunt pariter et habebunt, ac equidem observare pariter et observabunt. « Pro quibus quidem omnibus et singulis supra et infrascriptis sic Ienendis, actendendis, compilendis firmiler et inviolabiliter observandis supposuerunt, summiserunt, obligaverunt et yppothecaverunt dicti domini Alfonsus Carrillho et Johannes Carrilho (se] et utrumque ipsorum in solidum, ac omnia bona, res et jura eorum et utriusque ipsorum in solidum ac suorum predictorum, mobilia et immobilia, presentia et futura, juridictioni, vigori, compulcioni, cohercioni (sic) et mero exanıini curiarum Camere dicti domini no: tri pape ejusque camerarii, auditoris ipsius, vicegerentis vel locumtenentis et commissarii ejusdem, ac curiarum spirilualis et temporalis civitatis Avinionis et domini marescalli Dicti domini nostri pape ac romane curie, curiarumque parvi sigilli Montispessuli domini Francorum regis, Cabeoli domini Dalphini, camere regie racionum civitatis Aquensis et convencionum regiarum Nemosi, non obstante quod de illius foro non exislant, earumque vicarioruin, officialium,judicum,custodum et locatenentium eorundem; el per pactum expressum cujuslibet alterius curie ecclesiastice et secularis, in qua seu quibus presens publicum instrumentum ostendi contingerit seu produci, sic quod, una curia per dictum credditorem aut suos predictos electa et judicio aperto in illa, ad aliam vel alias nichilominus, ante litem contesta:am et post, ire ct redire possit, et babere recur-um nullum suum nequc suis propter electionem hujusmodi, prejuilicium generando, juridicionem dictarum curiarum et cujuslibet ipsarum in se ct in hoc casu prorogando, ita quod vigore presentis publici instrumenti et per solam ostencionem ejusdem possint et valeant dicti debilores et uterque ipsorum in solidum et sui predicti per dictas curias et quamlibet eorum, quam seu quas dictus credditor et sui preleligerint, cogi, conipelli et coherci, moneri, excommunicari, agravari, reagi avari et ad brachium seculare poni, citari, pignorari, bonaque capta vendi, distrahi et plus offerentibus alienari, et alias conveniri et in judicium trahi, secundum vires, rigores, stilos et privilegia curi: rum p edictarum et cujuslibet ipsarum, usque ad integram satisfactionem et observantiam omnium et singulorum in presenti instrumento contentorum.

« Et ibidem incontinenti, absque aliquo intervallo, pro habundanciori et tuciori cautella, suffragio seu firmitate ipsius nobilis Roderici de Villandrando et suorum predictorum, prenominati dominus Alfonsus Carrilho et Johannes Carrilho, debitores, et uterque ipsorum in solidum, ex eorum certa sciencia et non per errorem fecerunt, constituerunt et solemniter ordinaverunt suos veros, certos, legitimos et indubitatos, ac irrevocabiles procuratores, actores, factores et nuncios speciales et generales, ita quod specialitas generalitati non deroguet nec e contra, videlicet venerabiles viros, dominos et magistros Hugonem Vincencii, Petrum Gailhardi, Philippum de Costeria, licenciatos in legibus, et Baudetum Boherii, jurisperitum, procuratores in Avinione necnon procuratores fiscales, clavarios et notarios curiarum predictarum et cujuslibet ipsarum, qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, et alios procuratores per eumdem procuratorem nominandos, quorum nomina et cognomina hic haberi voluerunt pro sufficienter expressis, presentemque procuratorum constitucionem perinde valere ac si hic nominati forent, absentes tamquam presentes et quemlibet ipsorum in solidum, ita quod occuppantes condictis potiores non existant, sed quod per unum ipsorum inceptum fuerit, per alium seu alios eorumdem mediari valeat et finiri et ad effectum perduci, scilicet ad comparendum et se, procuratorio nomine dictorum debitorum, constituendum et utriusque ipsorum in solidum ac pro eis et utroque ipsorum in solidum representandum in judicio et extra, occasione contentorum in hujusmodi instrumento, vel alicujus eorum omni die et tempore, feriatis et non feriatis, ante tamen terminum faciende solucionis dicti debiti dictorum duorum milium ducatorum auri, in ipso termino, infra et post, tociens quociens et quando dicto credditori aut suis predictis, seu dictis procuratoribus aut ipsorum alteri placuerit, coram dictis dominis curiarum camere dicti domini nostri pape, camerario, auditore ipsius, vicegerente vel locumtenente et commissario tam presentibus quam futuris, ac coram quocunque et quibuscunque ipsorum ac generaliter coram quibuscunque aliis dominis, judicibus, vicariis, custodibus et officialibus ac locatenentibus eorumdem curiarum predictarum et cujuslibet ipsarum, predictorum dominorum et cujusvis ipsorum, et coram eis et quolibet ac quovis ipsorum in solidum, dictos debitores constituentes et utrumque ipsorum in solidum eidem credditori et suis predictis debere et legitime teneri solvere dictos duo milia ducatos auri et ad solucionem hujusmodi teneri et esse esticaciter obligatos, modo et forma ac ex causis premissis, ac dampna, gravamina, interesse et expensas per eundem credditorem aut suos

predictos propterea faciendas et sustinenda, ac eorum et earum quantitates ac ornnia et singula in presenti instrumento contenta, semel et pluries, in judicio et extra judicium, in solidum vel in parte, confitendum et recognoscendum, ad concensum et utilitatem dicti credditoris et suorum predictorum, et perinde petendum, audiendum et recipiendum omne preceptum, monicionem, sentenciam, condempnacionem, censuram et mandatum, quod et quam prenominali domini camerarius, auditor, ipsius vicegerentes vel locumtenentes et commissarii ac alii domini judices, vicarii, officiales, custodes et officiarii ac eorum locatenentes et quivis ipsorum, prout requisiti fuerint ac facere et l'erre voluerit seu voluerint contra eosdem debitores, constituentes, et utrumque ipsorum in solidum, suosque heredes et successores ac eorum bona pro dicto debito solvendo, dampnisque, gravaminibus, interesse et expensis restituendis, et ad acquiescendum sponte predictis, et ad summittendum et resummittendum se, de procuratorio nomine jam dicto et per se dictos debitores, constituentes, et utrumque ipsorum in solidum suosque heredes et successores ac eorum bona superius obligata et yppothecata pro predictis solvendis, tenendis, actendendis, complendis, firmiter et inviolatiliter observandis, juridictioni, rigori, compulcioni, cohercioni ac mero examini curiarum predictarum et cujuslibet ipsarum, predictorum dominorum et cujusvis eorum; et ad volendum et conscenciendum expresse quod a tempore dictarum monicionis, precepti, sentencie, condempnacionis, censure et mandati et alias, quolibet tempore, ipsi domini camerarius auditor, ipsius vicegerens vel locumtenens et commissarius ac alii domini judices, vicarii, officiales et eorum locatenentes, excommunicationis sententiam seu sentencias semel et pluries promulgent et ferant, necnon tam ipsi quam alii quicunque domini judices, custodes et officiarii acquivis eorum quoscunque alios processus reales et personales faciant et gerant contra eosdem debitores, constituentes et utrumque ipsorum in solidum, suosque heredes et successores, ac eorum bona predicta, quociens, quando, quomodo, qualiter et ubi voluerint et fuerit opportunum, si dicto credditori aut suis predictis non fuerit de dicto debito dampnisque, gravaminibus, interesse et expensis, juxta hujus instrumenti publici seriem seu tenorem, plenarie seu integre satislactum; et demum ac generaliter ad omnia et singula alia faciendum, dicendum, procurandum et exercendum, volendum et consenciendum, que in premissis et circa ea fuerint necessaria, seu quomodolibet opportuna, eciamsi mandatum exigant magis speciale : dantes et concedentes dicti debitores, constiluentes et uterque ipsorum in solidum dictis procuratoribus suis et cuilibet ipsorum in solidum, in premissis et quolibet premissorum, plenum, liberum et tam speciale quam generale mandatum cum plena, libera ac generali administracione. Et relevantes dicti debitores, constituente's et literque ipsorum in solidum, dictos procuratores suos et quemlibet ipsorum in solidum ab omni onere satisdandi, convenerunt ac promiserunt dicti debitores, coustituentes, et uterque ipsorum in solidum michi, notario publico intrascripto, ut persone publice, ibidem presenti, stipulanti et recipienti, nomine et vice omnium et singulorum quorum interest et interesse poterit quomodolibet in fulurum, se ratum, gratum et firmum perpetuo habituros totum id et quidquid dicti procuratores sui aut ipsorum aliquis fecerint de predictis in premissis et quolibet premissorum, judicioque satisfacere et judicatum solvere cum suis clausulis universis, sub expressa yppotheca et obligacione predictis. Promiserunt.que ipsi debitores, constituentes, et uterque ipsorum in solidum michi, notario publico infrascripto, stipulanti et recipienti ut supra, diclos procuratores suos aut ipsorum aliquem nullo casu seu tempore revocare nec revocari facere; et si eos aut ipsorum aliquem revocari contingerit, revocacionem hujusmodi voluerunt aliqualiter non teneri, sed pro confirmacione haberi, presenti instrum nlo et contentis in eo iu suo robore duraturis.

«Qlle premissa omnia el sing' la vera es-e eaque cum effectu sic tenere, actendere, complere, firmiter et inviolabiliter observare, contraque seu contrarium in aliquo nunquam lacere, dicere, opponere vel venire de jure nec de facto per se nec per aliam interpositam personam, aliqua racione vel causa, bona fide convenerunt et promiserunt dicti di bitores et uterque ipsorum in solidum per se et suos, ut supra eidem ciedditori, interposita stipulacione ut supra, et ad sancta Dei euvangelia, manibus eorum propriis corpo. raliter sponte tactis scripturis, juraverunt. Quod juramentum erlendi voluerunt ad omnes et singulis clausulas ac oninia et singula cappitula in hujusmodi publico instrumento descriptas et descripta, ac pe in.le intellii et haberi ac si in qualibet di tarum clausularum et capitulorum juramentum hujusmodi expressum et specialiter prestitum atque factum seu repelitum; sub quoru:n bone fidei, promissionis ac prestiti juramenti virtute el vi renunciaverunt dicti debitores et uterque ipsorum in solidum expresse per pactum, in premissis omnibus et singulis, juris et facti ignorancie ac excepciovi doli mali, metus et in factum, actioni et condicioni indebite et sine causa, et ob injustam vel turpem causam, et cuilibet alii excepcioni, peticioni ac oblacioni libelli ei simplicis peticionis, atque transcripto hujus instrumenti publici seu ejus note per modum actorum aut alias quomodocunque; et viginti, quindecim, d cem et quinque dierum dilacionibus, et judiciis messium ct vindemiarum ac aliis quibuscunque, et quinquennali, temporali et perpetue dilacionibus; et juribus dicentibus ubi ceptum est judirium ibidem finiri debere, conventumque coram non suo judice posse forum declinare, et ante litem contestatam penitere et in contractibus de loco ad locum remissionem fieri non debere, confessionemqne factam extra judicium non valere; et nove constitucioni de duobuis vel pluribus reis debendi benefficio et juri cedendarum et dividendarum actionum; et epistole divi Adriani ; et constitucioni Gregoriane, qua caveri dicitur ne debitum aliquod per procuratorem valeat confiteri, seu confessio per eum facta non valeat nec teneat, nisi prius debitor, si in Avinionis aut romana curia presens existat, ad hoc fieri videndum fuerit legitime citatus; impetracionique et contradicioni litterarum apostolicarum, imperialium et regalium, ac aliarum quarumcunque, in se graciam seu justi.iam continencium; ac omni legum et canonum auxilio, subsidio et favori, ac juri domum revocandi, el impetracioni relaxacionis, et dispensacioni juramentorum prestitorun et prestandorum, ac nullitati processuum et sententiarum; et benefficio appellariouis, reclamassionis, recursus, opposicionis et contadicionis cujuslibet; et demum onmi alii juri canonico et civili, divino et humano, novo et veteri, usui, mori et consuetudini, ac statutis omnibusque previlegiis, litteris, gratiis, rescriptis, libertatibus et franquesiis papalibus, imperialibus el regiis, impetratis et impetrandis ac concessis et concedendis , quibus mediantibus contra premissa vel premissorum aliqua venire possint, ant in aliquo se juvare, deffendere seu tuheri; el specialiter juri dicenti generalem renunciacionem non valere, nisi precesserit specialis. Quin ymo voluerunt et expresse concesserunt ipsi debitores et uterque ipsorum in solidum, quod hec presens generalis renunciacio perinde valeat et leneat, adeoque sit efiicax et valida, ac si omnes et singule renunciaciones tam juris quam facti, de quibus expressam hic oporteret facere mencionem, essent ibidem inserte singulariter et descripte.

« AnteriorContinuar »