Imágenes de página
PDF
ePub

21251

LECTIONES GRÆCE,

SIVE

MANU-DUCTIO HISPANAE JUVENTUTIS IN

LINGUAM GRAECAM.

Composuit, concinnavit atque autóp typis expressit Doctor Lázarus Bardon et Gomez, Græcarum Litterarum in Matritensi Gymnasio professor ordinarius.

სა

MATRITI. MDCCCLVI.

VIRO EXCELLENTISSIMO

ET PERITISSIMO

D. JOACHIMO GOMEZ DE LA CORTINA
MARCHIONI DE MORANTE DOCTORI
JURISCONSULTO ATQUE ARDENTISSIMO
BIBLIOPHILO

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Cyrus ille minor, praestantissimus Persarum Imperator, Graeco Lysandro, quùm à sociis dona ferens ad eum venisset, inter alias comitatis et benevolentiae significationes, etiam hortum, qui Sardibus est, ipsemet ostendisse dicitur. Lysandrum verò admirantem arborum pulchritudinem, quòd aequaliter essent omnes consitae, quòd ordines earum recti, quòd angulis rectis dispositae omnes, et quòd odores multi ac suavissimi obambulantes ipsos comitarentur; dixisse, suspicere se multò tamen magis solertiam ejus, à quo illa dimensa et descripta essent. Cyrum autem ei respondisse: «Atqui omnia haec, mi Lysander, ego dimensus sum: mei sunt ordines, mea descriptio: multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae».

Sic ego, Benevole Lector, hunc fasciculum, longe antehac confectum, in quo totius Græciae scriptorum flores et fructus suavissimi continentur, etiamsi non rectè et ordinatè collegerim, magna tamen patientia et constantia elaboravi. Deside

« AnteriorContinuar »