Imágenes de página
PDF
ePub

ciuitatem Athenn. administrante socii coeperunt sensim opprimi imperioque Athenn, subiici, cuius rei causas M. enumerat has: 1. institutionem communis aerarii hac lege factam, ut socii nec naues nec copias ad bellum mitterent (Thuc. I, 99.); nam partim inde ab eo tempore insularum incolae ab exercitatione armorurn avocati sunt, partim Athenn. peritiam rei bellicae maiorem sibi compararunt; partim hi pecuniam collatamı in suos usus convertere potuerunt; 2. negligentiam sociorum, qui primis Athenn. conatibus non restiterunt (Thuc. III, 90.); 3 calliditatem Athenn., qui imbecilli ores ciuitates primas adoriebantur; 4. Spartanorum innprudentiam, qui tum demum se opposuerunt, cum plerasque ciuitates sibi Athenn. subiecissent. Opportunitas varia erat; quod socii naues non praebuissent, tributa non soluissent, cedere locis quibusdam nollent; uni ciuitati contra aliam opem tulerunt Athenn. Multa autem sociis onera ab Athenn, imposita sunt: 1. Aristides iusserat, quamque ciuitatem aut naues certas quasdam exstruere, aut earum loco pecuniam soluere; sed tributum hoc Pericles quarta, Alcibiades dimidia parte, auxit (Manso Sparta B. II. Beyl. 13.). 2. vectigalia et portoria soluere socii cogebantur (Xen. de rep. Ath. II, 3.). 3. causae et lites omnes sociorum in foris Athenn. agebantur, quae res vexationi eorum inseruiit (Xen. de rep. I, 17.). 4. Interdum etiam magistratus sociorum al Athenn. constituebantur. Non tamen sociorum omnium eadem fuit conditio. Alii liberiores, alii minus erant, nec tributa aequalia describebantur, nec officia paria imponebantur. (Thuc. III, 10. SS. VIII, 24. 1, 116. Sm VII, 57. VIII, 9.) Nonnullae enim ciuitates ab initio iam videntur naues misisse, non pecuniam soluisse; hae videntur sociorum iura facilius retinuisse (ut Chii, Thuc. VIII, 45.) αὐτόνομοι dicuntur. Aliae numquam 374 Manso de ration. inter Athen. et soc.

fidem fefellerant, atque tributa diligenter soluerant (ὑποτελεῖς); aliae quod arma sumsissent victae iuribusque exutae erant (ὑπήκοοι). Ad primam classem refe runtur Chii et Methymnaei, Mitylenaei ante defectionem, et inde ab a. co. belli Pelop. Samii (Thuc. VIII, 21.). Vltima classis plurimas habuit ciuitates, (etiam Milesios). Secundae et tertiae classis urbes etsi tributa soluebant, tamen, ut primam, etiam in bello adesse et milites mittere oportuit. Vt has ciuitates in officio continerent, usi sunt 1. terrore et seueritate. Alios, ut Aeginetas (Thuc. II, 27.) patria eiecerunt, ex aliis suspectos ciues abesse iusserunt (id. IV, 57.), aliarum urbium muros diruerunt, naues abduxerunt (id. III, 50. I, 117.), aliis agros ademerunt (id. I, 114. Herod. V, 77. coll. Plut. vit. Pericl. 23.); 2. artibus, quibus efficerent, ut in omnibus ciuitatibus ipsorum sectatores valerent (Xen. de rep. Ath. I, 114. ubi M. cum Zeunio legit oἱ ἐκπλ. et ὡς δοκεῖ); 3. iudiciis in causis sociorum Athenis factis (Xen. 1. 1. I, 16. III, 10.8. Thuc. III, 11.); 4. dissensionibus in ipsis exteris ciuitatibus excitatis (Thuc. III, 2. IV, 54. V, 85. VIII, 9. et 21.) inprimis inter optimates et plebem. Etenim in paucorum mani. bus erant omnes agri, a servis culti; reliqui ciues pauperes victum tenuem manibus suis quaerebant. Inde perpetua dissidia. Caeterum omnes insulae inter Graeciam et Asiam, cum urbibus orae Asiae minoris, a Caria usque ad Pontum Euxinum et a Byzantio usque ad Potidaeam suberant imperio Athenn. (Thuc. II, 9. VIII, 57,)

1

PLAVIA E

IMPRESSIT CAROLUS CHRISTOPHORUS WIEPRECHT.

INDEX VOL. I. ET II.

A

Accentus in 3. pers. opt. pass. et med. verborum a Ti-

θεσθαι composs. II, 240.

Adelung Pausilipe II, 185.

Adonis et Adonia I, 96.98.149.

Adriani numus I, 147.

1

Aegyptiaca monumenta I, 172. 179. 349. ss. Picturae

371. Ritus II, 133.

Aeolica colonia I, 196. s.

Aeschylus in Eum. 395. em. p. 19. Varia loca p. 294.. ss.
Editiones cur. Schütz. II, 166. s. de la Porte du
Theil 168. Hermanni 169. Loca emendd. II, 279. ss.

"Αθεος ΙΙ, 64.

Ahlwardt Obss. in loca poët. graec. I, 204. ss. Epist. 370.
Albinovanus. v. Pedo.

Alexandria I, 356.

Alcinoi versio II, 273.

Amelang vom Alterthum der Schreibkunst I, 279.

Anacreon a Ramlero et Gailio versus II, 266. ab Over-

beckio 271.

Annus Atticus II, 238. s.

Anthologia graeca Boschii, Iacobsii I, 107. Chardoni

iudicium 109.

Loca quaedam emm. I, 111. 85. 367.

Huschkii Analecta in eam 120.

Antiquitatis monumenta reperta I, 172. s.

Antiquus. II, 36.

Antoninus XII, 3. em. I, 25.

Apollodorus ena. II, 99. ss.

Apollonius Rhodius def. II, 219. 88.

Ariadnes fabula I, 321. 8. II, 325.

*

« AnteriorContinuar »