وو -nibus, Zeunius cum Stephaniana secunda et Leunclauiana tertia e Stobaeo recepit ἐμφῦσαι, narrat nobis Zeunius, Stephanum pro ἐμφυῶσαι rescribere maluisse -ἐμφυσιῶσαι. quo nihil est iniustius. Stephanus enim diserte annotauit haec: „Scribere malim ἐμφῦσαι cum ,, Stobaeo, quam ἐμφυῶσαι aut ἐμφυσιῶσαι. “ Fortassis iniustitia illa nata ex eo fuerit, quod in margine editionis Stephanianae, vt Leunclauianae, positae sunt lectiones ἐμφυῶσαι et ἐμφυσιῶσαι, quas Zeunius pro Stephani coniecturis male habuerit. At poterat ille ac debebat scire, in marginibus istarum editionum saepe breuiter commemorari lectiones in codicibus MSS. vel in antiquioribus editionibus repertas. Et sane ἐμφυ -σιῶσαι scribitur in codice MS. bibliothecae senatoriae Lipsiensis, quem Stephano antiquiorem esse ostendi in praefatione lexici Xenophontei volumini primo a me praemis sa p. 14. Quidni igitur in talem codicem etiam Stephanus inciderit? Multo iustius reprehendi possit Zeunius ipse, qui actiuum ἐμφῦσαι h. 1. et Memm. 1, 4, 6. passive accipi iusserit, cum tamen id vetet linguae natura, quippe quae, vbi passiuo opus est, flagitat formam ἐμφῦναι. De re equestri 3, 2. Stephanus edidit ἐξαιροῖτο (ὁ -χαλινός) pro ἐξαίροιτο, quod ante ipsius tempora legebatur, et quod Zeunius recepit, male a Stephano έξαιροῖτο editum fuisse, affirmans, et in rem suam laudans 6,7. Ego vero iterum Stephanum rectius versatum esse contendo. Nam ἐξαίρειν significat attollere, in altum tollere, non auferre, detrahere, qua notione sane in loco vexato propter oppositum ἐμβάλλοιτο opus est, et quam Zeunius in indice perperam tribuit suo ἐξαίρειν, cum illa sit verbi ἐξαιρεῖν. Ille autem locus, quem Zeunius laudat, prorsus dissimilis est. Nam 6, 7. legitur: τὴν δὲ κορυφαίαν τῇ δεξιᾷ αἰρέτω, h. e. attollat, vt recte vertit Camerarius. Neque verbum αἴρειν ibi oppositum est verbo ἐμβάλλειν, sed verba τὴν δὲ – αἰ ρέτω pertinent ad describendam rationem τοῦ ὀρθῶς ἐμβάλλειν τὸν χαλινόν. 藏 De rep. Laced. 11, 10. dicit Zeunius:,,Stephanus „pro ἐπιφαίνηται iubet legi ἐπιφέρηται, quod, tan. ,, quam superuacuum, recte damnat Morus." In quo dupliciter fallit lectores. Nam primo Stephanus non ἐπιφαίνηται mutari voluit in ἐπιφέρηται, sed hoc verbum in margine posuit haud dubie ideo, quoniam in codice aliquo MS. inuenerat. Deinde Morus simpliciter haec scripsit: ,, In marg. Leuncl. et Steph. ἐπιφέ „ρηται, sine necessitate." Quis vero propterea dixerit, Morum hoc verbum tanquam superuacuum damnasse? Verum quo saepius Zeunius reuocare solet lectiones editionum Stephano antiquiorum, in quo eum non raro optime versatum esse nemo facile negauerit, eo magis mirandum est, eum nonnunquam sine vlla idonea causa Stephano obsecutum esse. Cuius generis vel vnum exemplum nunc quidem sufficere puto. Scilicet de venat. 6, 15. vbi canes in editionibus Stephano prioribus dicuntur ἐξίλλουσαι τὰ ἴχνη, Stephano ita obtemperauit, vt lectionem Budaei et Brodaei reciperet: ἐξειλοῦσαι, cum tamen re vera haec duo verba non nisi forma differre constet: id quod satis demonstrauit Ruhnkenius ad Timaei lexicon Platon. p. 51. sq. vbi etiam Hemsterhusii obseruatio legi potest, qui in vno codice inuenit ἐξιλάνυσαι, pro quo librarius dare de buit ἐξελιννῦσαι, in altero ἐξίλλουσαι. Ne vero putes, Zeunium nondum vti potuisse tantorum virorum do. ctrina, Timaei lexicon Ruhnkenius primum edidit anno 1754. Zeunii autem editio opusculorum Xenophontis politicorum, equestrium et venaticorum pro. 1 diit anno 1778. et ipse Zeunius ad libellum de rep. Laced. 4, 3. Timaei lexicon laudauit. Lectio ἐξίλλουσαι videtur etiam per ea confirmari, quae in margg. Steph. et Leuncl. extant: ἐξιλαοῦσαι et ἐξιλάουσαι, - Nam A et A facile inter se permutari, quis nescit? Gailius V. Cl. e suis codicibus nihil enotauit in libello nu- per edito: Traité de la Chasse de Xénophon, atque adeo in iis reperisse videtur ἐξειλοῦσαι. Minus in viro docto, qui toties in alios inuehebatur, ferri potest, quod in indice Opusculor. polit. -equestr. et venat. haec posuit: „ἐπιβαίνειν, aduenire praeter opinionem, A. XI, 8." Videtur enim formas - ἐπιφανῇ et ἐπιφανῶσιν, quae ibi leguntur, pro actiuis - habuisse, cum reuera sint passiuae, sed pro mediis positae, vt saepius apud Xenophontem aliosque scri- ptores. Nam statim subiungit: „ ἐπιφαίνεσθαι, su-peruenire, M. VIII, 15." ita ut diserte distinxerit actiuum et medium. Iam occassione hac oblata locos nonnullos Xenophonteos, in quibus Zeunius aliique interpretes vel nihil omnino, vel nimis pauca ad interpretationem attulerunt, et quos me ipsum in lexico Xenophonteo satis prolixe tractare chartarum angustia vetuit, ex- plicare studebo paulo diligentius. Tales sunt loci, vbi in acie occurrit nomen ἐπιστάτης, quod Zeunius ✓ in indice supra laudato explicauit:,,qui sequitur vel „stat post πρωτοστάτην et in indice Cyropaediae: » qui a tergo stat in acie." Paulo luculentius Hutchinsonus in vocabulorum ad rem militarem spectantium explicatione: „qui post πρωτοστάτην statim locum nactus est: adeo vt quilibet ordinis versus, τοῦ λόχου στίχος, ex protostatis et epistatis alterne collocatis compositus sit. " Sed optime, opinor, vis nominis cognoscitur ex his Suidae verbis: ἐπιστάτης· ὁ τοῦ λόχου (cum Kustero tamen legendum est λοχαγού) ὀπίσω τεταγμένος· ὁ δὲ μετ ̓ αὐτὸν, πρωτοστάτης· ὁ δὲ μετὰ τοῦτον, πάλιν ἐπιστάτης, ὡς εἶναι τὸν ὅλον στίχον ἐκ πρωτοστατῶν καὶ ἐπιστατῶν συγκείμενον. Εx his enim haec notio videtur enasci: Quando λόχος ν. c. milites sedecim continet, hi sedecim omnes stationem habent alter post alterum, ita vt λοχαγός stet primo loco, is vero miles, qui post λοχαγὸν collocatus est, ἐπιστάτης nominetur. Qui est post hunc ἐπι στάτην, is vocatur πρωτοστάτης, quem qui sequitur, iterum ἐπιστάτης, et qui hunc ἐπιστάτην excipit, iterum πρωτοστάτης, eumque sequens rursus ἐπιστάτης appellatur, et sic porro. Sed vltimus vocatur οὐραγὸς, quem praecedit πρωτοστάτης septimus. In tali igitur locho fuerunt septem πρωτοστάται, totidemque ἐπιστάται, alternis in altitudine aciei se inuicem excipientes, quanquam etiam οὐραγὸς interdum appellatus fuit, qui alias ἐπιστάτης. Certe Suidas superioribus adiecit haec: ἔνιοι δὲ λοχαγὸν μὲν, τὸν πρωτωστάτην λέγουσι· καὶ οὐραγὸν, τὸν ἐπιστάτην· τοὺς ἐν μέσῳ δὲ, οὐχ ὡσαύτως· ἀλλ ̓ ἐπιστάτην μὲν, του μετὰ τὸν πρωτοστάτην, ἤτοι τὸν δεύτερον· τὸν δὲ τρίτον ἀπὸ τοῦ πρω τοστάτου, ὑποστάτην. Sed haec postrema Suidae minus pertinent ad locos Xenophonteos, omninoque ita refin genda videntur: ἔν. δὲ, τὸν λοχαγὸν μὲν, πρωτοστ. λέ γουσι· καὶ τὸν οὐρ. ἐπιστάτην· et reliqua pertinere puto ad eiusmodi aciem, vbi pauciores, quam supra dixi, in altitudine collocati fuerunt. Ex hac ratione vel ἐπι στάτης mox esset is, qui sequitur πρωτοστάτην, mox i. q. οὐραγός, vel is, qui alias ἐπιστάτης, vocatus fuisse putandus esset ὁ μετὰ τὸν πρωτοστάτὴν siue ὁ δεύτερος. Verum nihil haec, inquam, ad Xenophontem. Plura peti possunt ex iis scriptoribus, quos in Jexico Xenophonteo commemoraui. t Multo magis interpretatione indigere videbatur locus in libello de vectigalib. 3, 9. sq. ᾧ μὲν γὰρ ἂν δέκα μναῖ εἰσφορὰ μένηται, ὥσπερ ναυτικὸν σχεδὸν ἐπίπεμπο τον αὐτῷ γίγνεται τριώβολον τῆς ἡμέρας λαμβάνοντι· ὦ δέ γ ̓ ἂν πέντε μναῖ, πλεῖον ἢ ἐπίτριτον. οἱ δέ γε πλεῖ - στοι ̓ Αθηναίων πλείονα λήψονται κατ ̓ ἐνιαυτὸν, ἢ ὅσα ἂν εἰσενέγκωσιν. οἱ γὰρ μνᾶν προτελέσαντες, ἐγγὺς δυοῖν μναῖν πρόσοδον ἕξουσι. Zeunius nihil explicandi causa addidit, nisi quod in indice posuit haec: „ἐπίτριτος, ,,sesquitertius, " Ετ, ἐπίπεμπτος, sesquiquintus, h. e. quartus cum dimidio." Quae interpretamenta non in hunc locum cadere, paulo inferius patebit. Scilicet siue quis decem minas contulerit, h. e. 6000 obolos, siue quinque minas, h. e. 3000 obolos, siue vnam minam, h. e. 600 obolos, si quisque nihil nisi ναυτικὸν, h. e. tantum quantum singulis diebus accipit miles classiarius, nimirum tres obolos, in singulos dies sibi pactus fuerit, atque ita diebus 360, quot dies annum Atticum constituunt, obolos 1080: prodit summa minarum pene duarum vsurae loco, np. vna mina cum quatuor partibus alterius minae in quinque partes diui. sae (1 minae), siue vna mina et 480 oboli. Qui igitur decem minas contulit, ei pene quinta pars sortis (σχεδὸν ἐπίπεμπτον) prouenit; qui quinque, is recipit tertiam sortis partem cum octoginta obolis (πλεῖον ἢ ἐπίτριτον); qui vnam minam, quales sunt plerique, quippe pauperes, ei redeunt vna mina et 480 oboli, atque adeo plus quam contulerat. Itaque qui decem minas contulit, ei desunt ad quintam sortis partem quotannis oboli 120; qui quinque, ei ad tertiam sortis partem accedunt oboli 80; qui denique vnam minam, ei redundant 480 oboli. Ex his iam satis intelligi arbitror, nomina ἐπίπεμπτος et ἐπίτριτος hoc quidem loco non differre a nominibus πέμπτος et τρίτος, atque |