Imágenes de página
PDF
ePub

A

libri de linguis Gr. et Lat. omnino, 10. Lexica, 11. Grammatici libri, 12. in quibus de methodologia istarum linguarum agitur, 13. exegetici, 14. anthologici, 15. ii, qui de classica litteratura omnino exponunt, enumerantur, ex illo, quod supra indicauimus, viginti annorum spatio. Secundo volumine coepit Editor alphabetico ordine scriptores Graecos, eorumque editiones et alia ad eos pertinentia scripta recensere, non exclusis Christianis scriptt., quos ecclesiae patres appellant. Primus in hoc vol. est Achilles Tatius, ultimus Hora pollo. Ut autem editorem multam impendisse huic operi laborem et diligentiam, neque magnopere reliquisse quae supplerentur, grati fatemur: ita visa est eius opera utilior etiam futura fuisse, si brevitati magis studuisset et in rebus quae afferuntur (nam leguntur, quae in Bibliotheca uniuersa horum scrr. potius quaerantur) et in oratione, si curasset, ut in libro describendo chartis magis parceretur, si laudasset, qui vere de libro quodam aut editione iudicarunt, et quaedam ei addiderunt. Non satis nobis clarum fuit, utrum liber in iuniorum usum scriptus esset, an provectiorum, philologorum. Illis iusto copiosior videri potest, his redundare notissimis admonitionibus, utrisque carior, quam plerorumque facultates patiuntur. Caet. de Tzetzae Antéhomericis T. II. p. 747. perperam dicitur, esse nouam operis noti editionem. Nam Iacobsius primum illud carmen e codd. edidit. Potueramus et de primi Vol. locis nonnullis disputare, si id consilium sequi placuisset.

Duorum lustrorum (1785-1795.) libros philologicos brevissime, sed accurate indicavit, ita ut et inscriptiones plenas afferret, et pretia quibus libri venduntur notaret, et laudaret praestantissimos cri ticos libros, in quibus de illis exponitur, illud Re

[ocr errors]

pertorium, quod lenenses suis addiderunt ephemeridibus, inscriptum:

Allgemeines Repertorium der Litteratur für die Iahre 1785-1790. für die Iahre 1791-95.4. et quidem particula II. quae inscribitur: Philologische Litteratur von 1785-1780. - von 1791-95. Singulae enim particulae, quod utilissimum est, separatim venduntur, totumque opus cum descriptione partium et locorum, tum diligentia et copia ita commendatur, ut quisque litterarum iustus arbiter eam velit operam continuari.

Nuper admodum duae Commentationes Christiani Danielis Beckii philologiae fata inde a superioris saeculi initiis ad eius usque finem persecutae sunt. Utraque communem habet inscriptionem: Praemissae sunt Observationes critico-exegeticae, III. et IV. (nam primum earum specimen a. 1795., secundum 1799. prodierat.) Altera, qua ad memoriam Grafianam recolendam d. XIV. Febr. MDCCCI. invitatur (XV. pagg. 4.) continet Obs. V. Recognitionem iudiciorum de philologia et classicorum auctorum lectione. Primum exponitur, quid in utramque partem disputatum sit de studii philologici lectionisque vett. scriptt. necessitate et utilitate, de qua cum male statuissent nonnulli, horum iniquorum iudiciorum causae examinantur quatuor: 1. quod (controversia iam a. MDCLXXXVII. ita enim pro MDCLXXVII. legendum - orta) recentiores scriptores veteribus omnino praeferri coeperunt, ab aliis inepte veteres defendi; 2. quod solidioribus disciplinis philologica studia variis modis nocere putarentur; 3. quod pueris ea magis, quam viris conuenire existimarentur; 4. quod nuper (Trappio praeeunte) statueretur, etiam e minoribus scholis plerisque proscribenda esse studia linguarum vett. et auctorum classi

[merged small][ocr errors]

84 Recensio brevis philologg. librorum

[ocr errors]

corum lectionem. Deinde in querelas inquiritur de contemtulitterarum antiquarum, et, a quibus earum, graecarum potissimum, necessitas, utilitas, elegantia, de monstrata est, laudantur.

Alterd, qua prima saeculi novi solennia philos. doctorum creandorum d. XIX. Febr. indicuntur (XX. pagg. 4.) habet VI. Obs. inscriptam: Auctorum veterum studii et philologiae omnis rationes superiori saeculo probabiliter emendatae, adiutae, auctae. Scilicet 1. de consiliis linguarum vett. discendarum auctorumque legendorum rectius praeceptum est. 2. ipsa ra tio vett. linguas et scriptores tractandi est emendata. 3. editionum vett. auctorum genera et consilia prudentius sunt constituta. 4. commentandi consilia et modi certius sunt distincti et constituti. 5. critices studium multis partibus crevit. 6. grammatica interpretatio suis finibus et legibus melius est definita. 7. aesthetica interpretatio est salubrius instituta. 8. disciplinae, quae ad vett. scriptt. lectionem et interpretationem faciunt, auctae sunt et exornatae. 9. nova accesserunt praesidia, et 10. omnis philologiae orbis et ratio melius coepit describi. In his omnibus illustrandis ut auctor plerosque scriptt. laudavit (neque enim omnes nominare potuit: ita v. c. addi possunt primae Comm. D. F. Roos disp. quibus se finibus continere debeat institutio scholastica etc. Versuche über Klassiker, 1790. p. 93. ss. secundae C. G. Kühnöl d. de subtilitate grammaticam interpretationem commendante - ): ita sua saepe interposuit iudicia, et quid statuendum, quid agendum, quid optandum, superesset, docuit; quae omnia ita sunt brevissime admonita, ut repeti nequeant.

Et fuerunt nuper, qui de omni philologia docte disputarent. Quos priusquam laudaremus, commemorandus visus est, qui paucis innotuit,

Bernardi Nieuhoff de ratione studii recte consti suenda libellus singularis. „Quid exspectas? nulli sapere casu obtigit." Seneca. Harderovici, ap. I. v. Kasteel. 1800. 114. pagg. 8. mai.

Etsi enim ad omnia omnino studia litterarum açademica spectat, et quarumvis disciplinarum cultores: tamen insunt, quae et ad has, de quibus agimus litteras earumque studiosos pertineant. Nam auctor, postquam omnino sanam studiorum rationem (p. 5. ss.), atque mentis vires et animi indolem, quae in litterarum studioso quaeratur (p. 8. 11.) exposuit, de studiorum selectu instituendo egit (p. 16, ss.) et de subsidiis admonuit, quae sunt doctoris vivi opportunitas, autodidaxis, librorum lectio, excerpta, attentio, observandi studium, diligentia, constantia, modestia, delectus, meditatio, temporis parsimonia, ordinis studium; de quibus omnibus graviter praecipitur. ut auctor locis veterum et recentt, scriptorum, maxime poëtarum suum distinxit libellum, tanquam gemmis, ita voluissemus eum etiam simplici purae et elegantis dictionis cultu magis commendari.

Quanto praestantior etiam hoc nomine est

Sed

Vita Davidis Ruhnkenii, auctore Daniele Wyttenbachio. Lugd. B. et Amstelod, ap. Honkoop et Pet. den Hengst (et Gothae ap. Etting.) 1799. VI. 295. pagg. 8. mai.

Ut enim in Hemsterhusio Ruhnkenius egregium felicissimi Critici et Philologi exemplum proposuit, ita in Ruhnkenio Wyttenbachius ostendere voluisse videtur, qua via et ratione quisque, cui facultates idoneae non deessent, ad solidam harum litterarum scientiam pervenire posset. (cf. p. 7. ss.) Quo pertinent etiam observationes grauissimae de modo et ordine, quo R. veteres scriptores legit, sibique inde multa enotabat (p. 34. ss.). „Primum ad singula verba attendebat: novorum et minus cognitorum usum aperiebat cum ex originis notatione tum ex usu. - Deinde animadvertebat ad compositionem et structuram totius loci, eamque cum investigando sententiae nexu, tum observatione grammaticae rationis ostendebat. Locum ita patefactum relegebat aliquoties, antequam ad proximum pergeret. Denique perlectum scriptorem, uno et continuo tenore rursus totum legendo iterebat: unde fiebat, ut se in eius mentem, mores, aetatem, locum quasi insinuaret: formam dicendi, cogitandi, argumentandi, animo imprimeret: multa, in quibus antea haesisset, expediret: perperam a se intellecta rectius perspiceret, corrupta emendaret; quum quovis dubio loco facile videret, quam sententiam scripturamque consuetudo et ingenium scriptoris postularet. Ita a grammaticae interpretationis exercitio sponte et nascebantur verissimae emendationes, et ingenium ad criti. cam facultatem formabatur." Docet deinde Vu., non in quibusuis scriptoribus, neque semper, tantum operae et laboris postulari, imo lectionem faciliorem fieri cum per ipsam linguae, sensim melius intellectae, indolem, tum per rectam progrediundi rationem. Et quod ad hanc adtinet, eam docet duabus contineri partibus, iusta difficultatis, et, annotandi consuetudine: „Ruhnkenius, inquit (p. 37.), institutum iter strenue persequebatur: ad locum perveniens, in quo haereret,

si bis terve lectum expedire non posset, ad eum non adhaerescebat, eum relinquebat, notabat, in aliud tempus reponebat, progrediebatur: mox ultro lux oboriebatur, vel simili in sequentibus oblato loco, vel per iteratam totius scriptoris lectionem nexu accuratius perspecto." Quam multiplex sit consuetudinis annotandi fructus, ita exponit Vu., ut Gesnerum et Erne

« AnteriorContinuar »