Imágenes de página
PDF
ePub

1

sisae, et Ophirae, inter viros doctos fuerit disceptatum, auctor Doct. diversis eorum sententiis ponderatis, omnibusque locis scriptorum tum sacrorum, tum profanorum, e quibus illa disputatio aliquam lucem potuit lucrari, diligenter examinatis, ita sibi a communi sententia, quae Tharsisam in occidentali Europa, Ophiram in australi Asia vel Africa quaereret, recedendum esse intellexit, ut utrumque eidem mari (Erythraeo) adiacere statueret. Ac primum quidem Tharsisae situm suum adsignaturus (quae disputatio a p. 2-36. pertinens maiorem libelli partem complectitur) refutat, gravissimis usus argumentis, sententiam eorum, qui Tartessum fuisse putant urbem Hispaniae Baeticae. Ostendit enim, partim talem totius Africae circumnavigationem, qualem Hebraei et Phoenices, quos ad Tartessum traiecturos ex sinus Arabici portu solvisse scriptores SS. referunt, Hispaniae urbem adituri instituere debuerint, Herodoto teste non fuisse anto aetatem Nabopalassari, Babylonn. regis, susceptam; partim ne exstitisse quidem illam, quam plerique Tarsisam putant, Tartessidem insulam, duplici Baetis ostio circumfusam; quum non modo Ptolemaeus eam plane ignoret, sed etiam illud de Tartesside insula commentum facile inde oriri potuerit, quod Gadium insula utrique Baetis fluvii capiti (testibus Abulfeda et Strabone) propemodum opposita, neque nisi unius stadii intervallo a continenti disiuncta, eademque conspicua urbe quadam a Phoenicibus Gadir, postea per abusum Tartessus appellata, iis, qui eam e longinquo contuerentur, inter ipsa Baetis ostia iacere videretur. At ne quis putet, Carteiam, eiusdem Hispaniae Baet. urbem prope Calpen montem sitam a scriptoribus SS. Tarsisae nomine indicatam fuisse, bene monet, Phoenicium huius urbis nomen Tartessus )טרי( quod

[ocr errors][merged small]

rupem teretem significet, ab illo monte vicino, qui urcei speciem referret, petitum, postea non modo ad Carteiam urbem, sed etiam ad vicinas Gades ipsumque Baetin et regionem circumiacentem translatum ob ipsam litterarum indolem non posse cum Hebr. תַרְשִׁיש conferri. His praemissis, suam de Tharsisa sententiam prolaturus ita versatur, ut primum ostendat, classem Hebraeorum Tharsisam Ophiramque una eademque via adiisse (1 Regg. 22, 49. coll. 2. Parall. 20, 36.) et partim utrumque locum Hebraeis mature cognitum (Ex. 28, 20. 39, 13. Iob. 28, 16. 22, 23.) partim navigationem Tharsisensem Ophirensemque haud dubie longe ante Davidis aetatem Phoenicibus fuisse tentatam, quorum ope et Salomon (2 Parall. 8, 18. 1 regg. 10, 11. : 22.) et haud dubie Davides, auro Ophirensi abundans (1 Parall, 29, 3. Eupolemus apud Euseb, praepar. evangel. 9, 30.) in eadem navigatione suscipienda fuerit adiutus. Iam quaeritur, unde Phoenices tam mature acceperint Tharsisae et Ophirae notitiam? cui quaestioni a Viro Ampl. haec respondentur. Tradunt scriptores fide non indigni (Herodotus, Plinius, Isidorus, Iustinus), maiores Phoenicum oram maris Erythraei habitasse, unde terrae motibus propulsi littora Syriaca occupaverint; quod perquam mature accidisse intelligitur ex aetate urbis Sidonis a Phoenicibus exstructae longe antiquioris Hierosolymis (Genes. 10, 16. coll. Ios. 15, 63. Iudd. 1, 21.) quas ipse auctor Doct. in prolusione sub n. 3. indicata, p. 6. docuit circiter 400 annis ante natum Iacobum conditas fuisse. Huncce Phoenicum ortum accuratius definierunt (Strab. 1. 16.) incolae maris rubri (quod partem maris Erythraei constituit, unde ipsum subinde κατ ̓ ἐξοχην Erythraeum appellatur) qui Phoenices ab hoc mari prognatos ferebant; cuius sententiae veritatem praeterea insulae quae

dam sinus Persici, Tyrus et Aradus, quae (teste Strab.) sacra Phoeniciis similia habuerunt, itemque oppidulum quoddam in ora Caramaniae situm a piscium ubertate Sidone dictum (Arrian. hist. Ind. c. 37.) haud obscure arguunt. Non longe ab hoc oppidulo distabat Ταρσιη άκρη, Tarsium promontorium in confinio Caramaniae et Persidis situm (Arr. l. 1.). Hoc ipso loco reperisse sibi videtur auctor Doct. Tharsisam nostram, quod vocabulum Persis haud ignotum (Esth. I, 14.) ideo ad promontorium illud designandum adhibitum fuerit, quod cum clypeo posset ob externam speciem comparari, cuius notio Samaritano תרוס,Chald. תריס,Arab. תרש unde formatum putat Hebr. תרשיש exprimatur. Iam quum Phoenices, inde ab eo tempore, quo Syriacas oras occupaverant, longinquarum navigationum studiosissimos (Herod. auctore) non inprobabiliter coniici possit etiam hanc, vetustam ipsorum patriam, adiisse, inde factum putat, ut eiusmodi iter a Ταρσιη άκρη, quae fere ultimam talis navigationis metam constitueret, nomen duceret, atque seriori aetate omnis tractus maritimus, qui a Tarsio promontorio usque in citeriorem Indiam procederet, Tharsisae nomine comprehenderetur (quare Ies. 66, 19. Ps. 72, 10. Tois הגוים et האיים fuerit adnumerata). Confirmat deinde sententiam modo enarratam eo, quod Tharsisa etiam in sacris litteris patria Phoenicum per Nilum adeunda perhibeatur, provocans ad orac. Ies. c. 23. quo Phoenices universae calamitatem deplorari putat, quae terra cum eo tempore Tyriis paruerit (Menander Ios. antiquitt. Iudd. 9, 2.) et alibi Sidonis nomine veniat, in ipsa oraculi inscriptione Tyri, vs. 11. et 12. autem Sidonis nomine fuerit comprehensa. Omne vaticinium (a vs. 1-14.) dum auctor Doct. uberiori persequitur interpretatione, ita ut haud raro novas tentet locorum

1

1

1

explicationes, ostendit vatem non modo commoda, quae Phoenicum navigationes Tharsisae incolis olim attulerint, nunc amissa, pluribus locis commemorasse, sed etiam Tharsisam diserte vs. 10. et 13. Phoenicum patriam vetustam perhibuisse. Nam vs. 10. quidem ita interpretatur, ut Phoenices relicta, quam hucusque obtinuerant, terra in patriam veterem, Tharsisam, per Nilum transire dicantur. Eiusmodi viam duplicem docuit Phoenicibus patuisse, alteram, qua per Nili ostium Pelusiacum Bubastum urbem peterent, alteram, quae a Copto ad Berenicem ferret, utramque faciliorem et breviorem transitu terrestri, qui a Casio monte ad sinum Arabicum procederet. (Non minus docta est et ingeniosa vs. 13. explicatio: en hanc Chaldaeorum terram; populus iste aliquando in ea non fuit, sed Assyrius eam adsignavit ichthyophagis. Hi erexerunt turres illius, eiusdemque excitarunt palatia. Nunc autem ad ruinam usque devastata iacet.) Singulorum verborum et explicationes et emendationes afferre hic non licet.

Quod ad alterum locum, Ophiram, attinet, optima ipsi visa est Relandi sententia, qui Ophiram esse putat Upparam (s. Suparam), mercatoriam urbem citerioris Indiae cum regione circumiacente, quae cum aliis rebus pretiosis, tum auro et argento ita abundaverit, ut a vett. terra aurea appellaretur. Cui sententiae quum Saurinus se ita opposuisset, ut non intelligi diceret, quam ob rem classi Idumaeam inter et illum Indiae tractum commoranti triennium fuerit conterendum, bene monet auctor Doct., ventos Etesias hanc navigationem veterum, qui eo tempore pyxide nautica essent destituti, haud parum retardasse. His subiicit alia, quibus vel sententia ipsius confirmetur, vel obscuriora illustrentur. Hac enim ultima parte libelli

1

causam, cur Phoenices sub nomine Tharsisae Ophiram comprehenderint, hanc fuisse ostendit, quod Thars. fines iis prius essent attingendi, quam ad Upp. deferrentur. Uberius deinde disputat partim de nominibus Sophira (quo Aegyptiis et Iudaeis Alexandrr. India ab illo nobili tractu ita appellata significatur) Arabico שופארה )fonte Hebraicc.אופר et אופר( et Arrianeo Ουππαρα (pro Σουππαρα, littera init. omissa, ut Οὐφειρ pro Σουφειρ) ab Ophira nostra nihil diversis; partim de mercibus quibusdam Tharsisensibus, quarum nomina vel corrupta sint, vel obscuriora (v. c. de 1 regg. 10, 22. cui substitui vult שֵׁן הָבְנִים ebur, ebenum; עצי אלמוגים : regg. 10, 11. rect. אלגומים quod de pinorum genere quodam pinibus in Libano natis praestantiori interpretatur, et ex Arab. articulo et voc. גומי גומא resina, quae incisuris ex arbore elicitur, unde formatum fuerit גומיו arbor resinosa, deducit; et aliis quibusdam vocabulis).

שֵׁנְהַבְים

Praeter illa modo exposita, ad rem ipsam propius pertinentia, quorum nonnisi praecipua capita breuitatis studiosi exhibere potuimus, omissa haud raro diligentiori argumentorum historicorum et philologicorum notatione, reperiuntur et in ipsa disputationis serie et in notulis libello subiectis permultae aliae observationes notatu dignissimae, quibus vel singula loca tum scriptorum profanorum (Strabonis, Melae, Ptolemaei) tum codicis sacri (Iobi 22, 23. p. 12. Ies. 23, 1. 3. 11. all.) explicantur et emendantur, vel alia, quae ad Geographiam veterum pertinent, nova luce collustrantur (sic p. 5. 6. de ficta Erythia insula, p. 6. 7. de duplici Baetis ostio, p. 9. 10. de urbis Carteiae nominibus, p. 13- 16. de φοινικων κωμη in sinu Arabico sita et sinu Aelanitico Phoenicibus a Davide concesso,

« AnteriorContinuar »