Imágenes de página
PDF
ePub
[blocks in formation]

Scripserat ante hos XXXIX. annos Theoph. Christoph. Harlesius, V. III. libellum, de nominibus Graecorum, qui Ienae anno insecuto, certe eius anni nota insigni tus (1763.) prodiit, quo, postquam docuit, unum Grae. cis fuisse nomen, a quonam illud, quo die, quibus caerimoniis acceperint, enarravit, inprimisque de publica nominum professione et simul de populi divisione exposuit, ita, ut relinqueret, in quo alii posthac industriam suam atque doctrinam probarent. Instituit hoe nuper tribus libellis, Gerae 1799-1801. quaternis edi tis, qui de nominibus Graecorum inscribuntur, Frider.. Guilielmus Sturzius, Ill. Ruthenei Professor, cui, quum primum susciperet eum laborem, non modo de fuit Harles. libellus, iam rarior factus, sed etiam (una cum Hauptmanni et Iüngeri commentatt. de eodem argumento) ignotus ei fuit, quum (Progr. I. p. 3. s.) eos, qui de nominibus vett. omnino et Graecorum singulatim scripserunt, enumeraret; sed in seqq. libellis et laudauit illos viros et in suam rem adhibuit.

Primi libelli (15. pp. in 4.) summa huc redit: Graeci fere omnes uno usi sunt nomine nec gentilitia habuerunt nomina. Itaque aliis opus erat notis, quibus et in vita communi et in scriptis cognomines viri di. stinguerentur. De his primum disputatur. Vsitatissima fuit haec ratio, ut nomini filii patris nomen adiiceretur (Xenoph. Oec. VII, 3.) Qua in re duplici modo usi reperiuntur. 1. Nomen patris in patronymica ponebatur forma (Πηλέιδης Αχιλλεύς), inprimis apud

1

poëtas, qui patronymica etiam a matris nomine deriuarunt (Μολίονε δ. Μολιονίδαι Hom. et Apollod. qui iidem etiam ̓Ακτορίωνε appellantur.) Patronymicum nomen interdum sine proprio, interdum cum eo coniunctum ponitur. Sic Χείρων Φιλλυρίδας (Pind. Pyth. 3, 1.) Ouidio (Met. II, 676. de arte am. I, 11,) est Philyreïus heros s. Phillyrides. Non semper filius per formam patronym. indicatur, sed interdum nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Sic Atlantiades dicitur Mercurius, Atlantis ex Maia filius, Hippotades Aeolus. Aeacides non modo Peleus Aeaco patre genitus, sed etiam Achilles Pelei filius, et Pyrrhus (Cic. de diu. 2, 56.) genus ab Aeaco ducens appellatur. (Addi possunt Κεκροπίδης, Ερεχθείδης de Atheniensi). Hinc Perseus (Ouid. Met. V, 1. 329.) Danaeïus heros non modo propter Danaen matrem sed etiam a tritauo Danao dici potuit. Idem in melioribus libris Ouid. Met. IV, 771. Agenorides, in aliis Abantiades dicitur, quia ad Agenorem Danai socerum vel ad Abantem genus refertur. Auctor hac occasione Jaudat Prisciani locum de patronymm. de octo part. orat. II, p. 55. ss. ed. Basil. 1554. (p. 583. s. ed. Putsch.) Vbi Prisc. Hirradion Pittacum dicit Hirrae filium, obseruat Cl. St. apud Diog. Laert. 1, 74. Pittacum dici Ὑρραδίου scil. ὑιόν. Lectio Menoetius Menoctia des (pro Menecias Meneciades, ut ed. Bas.) iam est in Putsch. Sed perperam hic quoque legitur Corinetes Corinetides, quod in Corynetes Corynetides (Κορυνήτης Plut. Thes. c. 8.) mutandum docet. Anchisiades est Hom. II. p, 754. Femininorum patronymm. in is, as et ne desinentium exempla sunt Καδμηΐς, Λητωϊὰς (Callim. in Dian. 83.), ̓Ακρισιώνη. ̓Αδραςίνη est Hom. ΙΙ. V, 412. Ὠκεανίνη Hesiod. theog. 389. Improbantur doctissimo auctori, quae Priscian. p. 53. (p.581. s.) scripsit:

[ocr errors]

scripsit: Patronymicum est ー minores (h. e. posteros) Thesei - imitari. Non recte videtur Prisc. patrony. mica Graecorum cum gentilitiis Romanorum comparare, etsi Plutarch. vit. Mar. c. 1. similiter statuit, et Pausanias (7, 17, p. 565.) non dissentire videtur. Sed idem Pausan. 7, 7. p. 540. distinguit hac in re Graecos et Romanos, et Plutarchus atque etiam Dion. Halic. (3. p. 185. extr. Sylb.) comparationem talem instituerunt, ut morem Romanorum Graecis suis clariorem redderent. Nam propria nomina, quae patronymico. rum habent formam, huc referri nullo modo possunt.

2. (p.) filii nepotisve nomini nomen patris avive in Genit. adpositum est, interdum additis vocabb. ὑτὸς, παῖς (Χen. Cyrop. 1, 5, 2.), ἀπόγονος (id. Hist. Gr. 7, 1, 21.) θυγάτηρ et simil., nonnunquam intercedente partic. ὤν (Xen. Ages. 1, 5.), interdum matris, interdum utriusque parentis nominibus adiectis (Apollod. Bibl. I, 9, 1.) Nonnumquam ipsum filii nomen omissum et patris (Xen. Apol. Socr. §. 30.) aut matris (id. Hist. Gr. 4, 1, 18. 19.) nomen cum voc. ὑτὸς positum. Inprimis filii nomini ita articulus praepositivus iungi. tur, ut nomen parentis in genit. apponatur, omisso νος. ὑιὸς, θυγάτηρ etc. quod ad articulum pertineat (Xen. Apol. Socr. 1. 2. Cyneg. 1, 9.) Vnde interdum obscuritas orationis potuit enasci, ut Paus. 4, 33. p. 362. τῆς Δημητρὸς pro τῆς θυγατρὸς Δημ. Vtriusque etiam parentis nomine posito ita articulus adhibetur (Plat. Alcib. pr. T. II. opp. p. 131. E. Steph.) Omittituretiam articulus (Diog. Laërt. 3, 1.). Sed articulus ille etiam tum usurpatur, cum unus e posteris indicatur, ut ̓Αρισόδημος ὁ Ἡρακλέους Xenoph. Ages. 8, 7. est Herculis abnepos. Cum Romani vett. semper Genitiuum Graecorum in hoc loquendi genere mutauerint in casum rectum (Salmas. ad inscr. Regillae p. 137. T. II. Creniž Comm. Soc. phil. Vol. I. Part. II.

P

Mus. phil.): apparet, ap. Suet. Iul. Caes. 4. retinendam esse lectionem Apollonio Moloni, neque scribendum Ap. Molonis. Aliis quoque Latinis vocatur Apollonius Molon. Sic obseruatur etiam Gell. N. A. V, 14. VI, 8. Appionem appellari Plistonicem (non ut vulg. Polyhistorem), quamuis fuerit Plistonicis filius. In Hygin. tamen fab. 81. Aiax Oileus non est Οϊλεὺς sed Οΐλειος. Interdum etiam ad articulum supplendum est πατήρ, Vt Herodot. VIII, 17. Κλεινίας ὁ ̓Αλκιβιάδεω est Alcibiadis pater. Apud eundem I, 45. "Αδρηςος ὁ Γορδιέω τοῦ Μίδεω est nepos Gordii, qui fuit Midae pater. Sed c. 35. in verbb. Γορδίεω τοῦ Μίδεω παῖς, ναι παῖς accipiendum de nepote. Etiam Act. VII, 16. Ἐμμὸρ τοῦ Συχέμ est Sychemi pater. Interdum nomen μήτηρ omittitur, ut Ολυμπιὰς ἡ ̓Αλεξάνδρου Ael. V. H. XIII, 30. add. Arist. Thesm. 848. Marc. XVI, 1. Posset huc et referri Coluth. de raptu Hel. 26. si locus esset sanus. Rarius subintell. γυνὴ, ut Aristoph. Lys. 63. Matth. I, 6. Ioh. XIX, 25. Saepe omittitur ἀδελφὸς, in Lys. Orat. in Diogit. p. 907. Reisk. "Αλεξις ὁ ̓Αριςοδίκου : nonnumquam μαθητὴς, ut ̓Αριςοτέλης ὁ Πλάτωνος Plut. de mus. p. 2086. Steph. Alia etiam exempla Ionsius in lib. de scr. h. philos. 1, 2, 5. 3, 8, 2. n. 17. et Sturzius (ex Athen. XI. p. 501. XV. p. 680. Simplic. ad Arist. categ. fol. 1. a.) laudarunt. In verbis Πτολεμαῖος ὁ τοῦ Ἡφαισίωνος Ionsius supplet: διδάσκαλος. Nonnumquam supplendum δοῦλος 8. ἀκόλουθος: Plat. Phaed. 3. p. 244. Fisch. add. Donat. ad Ter. Andr. 2, 2, 20. Munker. ad Hygin. fab. 81. p. 133. Rarius est, quod φίλος omittitur, ut in Eusebio Pamphili. Forsitan oi Χλόης 1. Cor. I, 11. huc pertinent (nisi οἰκεῖοι intell.)

In comm. secunda monetur ab initio, parentum nomina adiecta quoque esse, honoris cuiusdam conciKandi causa. v. Hom. II. v, 68. s. Ael. Var. Hist. VI, 2. Plat. Conv. sept. Sap. Vol. VIII. p. 7. (ed. Hutten. ubi tamen, ut et in Plut. de Pyth. Orac. c. 14. Vol. IX. p. 270. censet St. lectionem Κλεοβουλίνην praeferendam esse).

Altera ratio hominum cognominum discernendorum fuit haec, ut nominibus patriae nomen adderetur. Xen. Anab. 1, 2, 3. etc. Ex cuius scriptoris pluribus locis docetur, nunc nationis, nunc regionis, nunc urbis nomen, siue addito siue omisso articulo, apponi. Interdum utrumque coniungitur, ut ̓Αριςώνυμος Μεθυ δριεὺς ̓Αρκὰς Xen. Anab. 4, 1, 19. Atheniensium nominibus addi nomen pagi, unde oriundi sunt, notum est, et multis exemplis e Platone confirmatur. Tribus quoque nomen interdum adiicitur. v. Xen. Hist. Gr. 2, 4, 18. Interdum unus homo duplici s. triplici gentis s. regionis, in qua natus versatusve fuerit, nomine insignitur, ut Apollonius ille Rhodius, Alexandrinus, Naucratites, Aegyptius, dicitur; Dionysius Thrax (h. e. patre Threïcio natus), Alexandrinus, Rhodius; Posidonius Apameae natus, etiam Rhodius est appellatus; Herodotus Halicarnasseus et Thurius; Dionysodorus ap. Plat. in Euthyd. nunc Chius, nunc Thurius. Scilicet multis sunt duae patriae, una naturae, altera civitatis (Cic. de Legg. 2, 2.), ut Aristarchus natione Samothrax, habitavit Alexandriae; Clemens Athenis natus Alexandrinae ecclesiae presbyter. Nonnullis nomen fecit urbs s. regio vicina: ut Diogenes Stoicus, Seleuciae natus, dictus est Babylonius; Pausanias Caesareae natus apud Galenum Syrus, apud Constant. Porphyrog Damascenus appellatur (Fabric. B. Gr. ed. Harles. T. V. p. 307.) Nonnulli etiam nobiliorem patriam mentiebantur. (Nic. Damasc. in Exc. Valesianis p. 422.) Sic Apion se Alexandrinum dixit (Ioseph. c. Apion. 2. p. 1363. ed. Hudson.), Theodorus Gadareus maluit Rhodius nominari; Porphyrius ab aliis Bataneotes, ab aliis Tyrius appella

« AnteriorContinuar »