XI. Ex Mercurio Nouo Germanico) excerptae Particulae primae (s. Ianuario) praefigi Böttigerus iussit Adriani imp. numum, delineatum maiori modulo, quam vere est, aerique incisum, eiusque allegoriam docte exposuit 2). Cernitur seminuda mulier, quiescens sub vite, populo iuncta (hypampelo s. trichila, nobis Weinlaube significatur, de qua v. Burmann. ad Anth. Lat. T. I. p. 712.); dextra eius imposita cophino floribus aristisque pleno, sinistra orbe terrarum nititur, cuius dimidia quae conspicitur pars, septem ornant stellae, insurgunt autem super eo et tantum non saltant (coll. Horat. Od. IV, 7.) quatuor anni tempestatum genii suis quisque insignes symbolis, prior aniculas, alter poma gestat adstante cane, tertius falcem, quartus corbem cum floribus capiti impositum. Infra scriptum est: TELLVS STABILITA. Sed genii quidem, qui in hoc numo obscurius expressi erant, ex alio Commodi numo (Mus. Flor. T. IV. tab. 26.) sunt repetiti. Add. Heyn. Virg. init. Georg. et Recens. Parerg. T. VI. p. 748. Graeca ars nonnisi alatis Horis tempestates anni significavit. (Viscont. ad Mus. P. Clem. T. V. p. 10.). i 1 ΚΩ 1) Der Neue Teutsche Merkur vom Jahre 1801. herausgege ben von C. A. Wieland. Erster Band. Weimar 1801. 8. 2) Die beruhigte Welt (siue ut in indice est, Erde) zur Era klärung des Titelkupfers. p. 3-7 In ipso etiam Brunovic. vase deae non genii cernuntur. Hi proprii sunt seriori Romanorum arti et allegoriae (p. 14.) Tres innotuerunt diversi metallo et symbolis numi Adriani ita inscripti, aur. et argent, apud Valentem et in Mus. Caes. Vindob. Aerei et ipsi varii sunt. Hic, qui illustratur, ex Museo Theupoli est repetitus. In numis seriorum impp. ut Commodi eadem imago repetitur. v. Select. Numism. e Mus. de Camps p. 49. Mus. Flor. T. IV. t. 44. Numism. mod. max. Reg. Gall. t. 14. Eckhel. Doctr. Num. T. VII. p. 119. qui idem sensum huius numi Adr. quo pax, iustitia et salus restituta atque confirmata indicatur, bene explicuit in Doct. num. vet. T. VI. p. 509. s. Transfert eum B. ad novi saeculi solennia et vota, allegoria alia ex Aristoph. Pace ducta (p. 15. s.), et saeculi quidem, quo ineunte extrema quaeuis inter se conflictantur (p. 3. ss.) et paeanes cum threnis haud secus coniungendi sunt, quam superiori saeculo supplicationum dies festi ad numinis iram auertendam instituebantur (p. 6.) Caeterum idem B. (p. 8. ss.) Adriani memoriam defendit (etiam contra Garvium, Fragm. zur Schilderung Friedrichs des Grossen T. І. p. 130.ss.), et vere eum pacis, iustitiae, felicitatis restitutorem atque orbis terrarum locupletatorem fuisse contendit, quae laudes, si solis niterentur numorum titulis, vanissimis tum adulationis turpis monumentis, parum essent probabiles. Nos cum B. optamus, ut Com. Friesius, cuius liberalem artium et litterarum amorem nobis penitius cognitum, suspicimus, b. Lersii, amici eius, Saeculum Adriani e numis, si absolutum opus est, eruditis non inuideat. Idem Böttigerus communi titulo Spicilegii Antiquarii) duas complexus est exquisitas obseruationes. Prima eo spectat 4), quod lagenis aliisque vasis mari immissis litterae ad aliud litus sunt delatae. Nimirum in festo Adonidis (Thammuz) quod ex Syria et Phoenicia delatum est in Aegyptum et, imperantibus Ptole maeis splendide est Alexandriae celebratum (Theocr.. Id. XV.), cuiusque duo fuerunt actus, doloris alter de occiso Adonide, alter laetitiae propter Adonidem in vitam reuocatum et repertum, in illo igitur festo Adoniazusae Alexandrinae figlinum vas cum litteris ad Byblias Adoniazusas datis (nam Bybli eodem anni tempore idem festum celebrabatur) quae significarent Adonidem iterum inuentum esse, mari immiserunt, quod, ubi ad oram Phoeniciae delatum et a Bybliis feminis exceptum erat, Bybliae etiam lamentari desierunt, cum Adonis a Venere esset repertus, V. Cyrill. Alex, Comm. ad les. Opp. T. II. p. 276. et Procop, Gaz. ad les, p. 258. ed. Curter. Lucian, de dea Syria o. 7. T. III. p. 455. Valkenaer. ad Theocr. Adon. p. 193. Et vas quidem (Cyrillo et Proc, auctoribus) fuit figlinum obsignatum, fortassis Canopi in caput exeuntis (Luc.) forma, quali utebantur ad diluendam Nili aquam. Olim ex papyro videtur illud caput s, vas confectum fuisse. Fluxus autem marinus, eo anni tempore legitimus facile in Phoen. oram potuit deportare, cuius quidem marini fluxus certi et perpetui vim atque usum declarauit nuper Bernardinus Sanctopetraeus (de Saint Pierre) in Comm. inserta libro: Decade philosoph. an IX. N. 3. p. 141. ss.) unde quae huc pertinent, B. repetiit p. 59. ss. Neque improbabile est, his niti fictionem, delphinum, a quibus et Neptuni litterae ad Amphitriten, quam deperibat, et Polyphemi (h, e. Dionysii tyranni in Philoxeni Galatea) ad Galateam (Schol. Theocr. XI, 1.) 4) Die Seepost durch Flaschen und Töpte p. 58-64. ر delatae dicuntur. In Pict. Hercul. T. I. t. X. ipse Amor Delphino insidens tabellam tenet. 1 Altera de fluuio tauriformi agit 5). Nimirum ex eo, quod tempore fluxus in fluuiis saepe ingens fluctus cum terribili strepitu inundat littus paullo ante siccum (v. S. R. Warner Walk through some of the western Counties of England (Lond. 1800.) et in Ephemm. geogr. (1800. part. XII. p. 499.) explicatur primum locus Hom. Odyss. XI, 238. ss. ubi Tyro ab Enipeo circumdata legitur et abscondita (id quod Lucian. Dial. Mar. XII. p. 321. risit et Philostratus Icon. II, 8. p. 822. male explicare conatus est); deinde alius locus Hom. Iliad. XXI, 234.ss. ubi Scamandri ira depingitur, (coll. Schol. Venetis ad v. 242.) tum tauriformis fluuii nomen et imago, quam ab Acheloi forma (quem Archilochus pugnantem cum Hercule taurum fecerat, Schol. Ven. Hom. 1.1.232.) Ignarra de palaestra Neap. p. 252., alii veterum (v. Mitscherlich. ad Hor. T. II. p. 454.) a murmure fluuiorum repetunt; denique narratio de Hippolyti morte (Eurip. Hipp. 1201. ss. ibique Musgrav.) Partic. II. (s. mense Februario) Spicilegium illud continuatur p. 137-144. Etenim Generos. de Hammer, vir litterarum orientalium in primis peritus et Boettigerus disputant de usu cornu bovini apud piscatores antiquissimos ad locum Hom. Iliad, XXIV, 80. ss. 6) Nam nonnulli antiquorum interpp. (Schol. Ven. ad h. 1. Pollux II, 31. add. Intpp. Hes. T. II. p. 232. et Fragm. Photii Lex. in Brunk. Soph. T. IV. p. 734.) de funiculo ex crinibus bovinis facto acceperunt; perperam. Aliter Aristoteles ap. Plutarch. de Solert. anim. p. 977. A. ed. Frf. cui assenserat Aristarchus (Apoll. Soph. Lex. Hom. p. 472. Vill.) Neque vero cornu bovinum fistulae inde faciendae potuit inservire, cui metallum potius adhibebatur. Oppian. Halievt. III, 147. Vir quidam doctus, qui nuperrime per Graeciam et Asiam fecit iter, compererat, etiamnum piscatores in ea cymbae parte, qua hamus eiicitur, affigere solitos esse cornu bovinum, in quo medio funiculus decurrat, ne ille ligno deteratur. (Die Angelschnur fährt in der Mitte der Krümmung des Horns hin und her, ἐμβεβαυῖα). Id quod huic loco Homeri (et Aeliani H. A. XII, 55. p. 713. Gron. ubi κέρατα inter instrumenta piscatoria) bene convenit; minus autem loco Odyss. XII, 250. s. ubi in mare a piscatore proiici cornu dicitur. Forsitan utroque loco diuerso usui adhibitum fingitur, et altero quidem, ut hamus in superficie maris maneret, aut locus eius no 5) Der Flufs-Stier, p. 64-70. 6) Wozu dient das Kuhhorn beim Fischergeräthe im Homer? taretur. Ibid. non modo p. 149. observatum est, plurima artis opera nuper ex Italia in M. Britanniam abiisse, sed etiam (p. 153.) Guil. Tassium numos Persepolitanos Musei Hunteriani expressos materia molliore (pastas appellant) cum Auselii (Qusely) explicatione editurum, atque forsitan eadem exprimendi arte omnes Musei Hunt. numos (parum fideliter a Combio depictos) redditurum esse, quod opus simillimo Mionneti Lute tiae Paris, egregie respondebit. |