Imágenes de página
PDF
ePub

1

mus, quidni vulgatum retineatur, ita explicandum: si iudicatur, quaenam proprie arma appellanda sint etc. In Act. I. in Verr. 9. ubi in Infinitivi soloecismo multi haeserunt, V. adsentitur iis, qui pronomen qui cum intelligerent iungunt, et ad venisse subintelligunt eos. Probabiliter in Lib. I. in Verr. 54. emendat: ut non optima conditione sit is etc. Vulgo negandi particula deest. In Thesium Decade X. quum de divortio ageret auctor, non modo Mosaicam legem, sed ea etiam, quae in Matth. Ev. V, 31. s. Marc. X., 11. s. et 1. Ep. ad Cor. VII, 15. s. eam in rem leguntur p. 123-132. tractavit.

[ocr errors]

Deinde nuper etiam de vetustissimis auctorum vett., maxime Latinorum, editionibus, quae e codd. fluxerunt, et criticam habent auctoritatem, accuratius est admonitum, ita ut sperari possit, fore, ut aliquando origines et fata lectionis cuiusque scriptoris melius et certius teneamus, Praeter Panzeri, ingentis laboris opus, Annalium typogrr., memorandi nunc quidem sunt libelli hi:

Illu

Monimentorum typographicorum Decas. stravit ad Panzeri Annal. Typograph. accommodavit atque edidit Io. Gottlob Lunze, AA. M. Schol. ad D. Nic. Conr. Lipsiae in bibliop. Schäfer, MDCCIC. 32. pp. 8.

Enarrantur edd. classicorum scripptt. hae: 1. M. T. Ciceronis de Oratore dialogi tres. MCCCCLXX. f. (ed. Valdarferiana). 2. Sallustius, s. 1. 1470. Fol. min. s. 4. (quae editio bibliographos effugit. Venetam Vindelini priorem, quam Maitt. commemorat, esse L. censet. Obiter de eiusdem Vindelini ed. Epp. Cic. ad Famil. 1571. agitur). 3. M.T. Ciceronis Orationes, Venet. per Cph. Valdarfer, 1471. f. 4. Servii Commentarius in Virgilium a Bapt. Guarino emendatus, Ven. per Cph. Valdarfer, 1471. f. Est et alia huius commentarii edi

[blocks in formation]

tio, eodem anno per eundem Valdarf. facta, sed opera Carbonis emendata. 6. Ciceronis Rhetorica vetus 1475 f. cui exemplo adhaerent Rhetorica noya ad Herennium. 7. Terentii Comoediae, Mediol. 1478. f. 8. Ciceronis Epist. ad famil. c. comm. Hubertini Clerici Crescentinatis, Venet. 1480. f. (Ipsis Epistolis subscriptus est annus MCCCCLXXV. sed haud dubie ultimo X in V mutato, ut antiquior libri aetas fingeretur. Perperam igitur nonnulli, ex fide Catal. Bibl. Ern. hanc edit. anno 1475. tribuerunt. 9. Cicero de Officiis etc. Mediol. 1480. vel 1487. fol. Scilicet incertum est, utrum nota VII. ad annum, an ad seq. Idus Augusti, pertineat. 10. Coelius Apicius Culinarius. Mediol. 1498. 4.

Monumentorum typographicorum Tridecas. Conquisitam P. P. Io. Gottlob Lunze etc. Lipsiae, in bibl. Schäfer. MDCCCI. 48. pp. 8.

Pertinent huc: 1. Ciceronis Epistolae ad Atticum, Brutum et Quintum fratrem, cum Attici vita. Venet. per Nic. Ienson Gallicum, 1470. f. 2. Ciceronis Artis Thetor. ad Herennium Libri IV. Rome per Vuendellinum de Vuila 1474. f. 3. Ciceronis Orationes Philippicae in Antonium, Vén. per Io. de Colonia agripinens. (cum a parvo) et Io. Manthen de Gherretshem. 1474. f. 4. Varro de Lingua latina ex recensione Pomponii s. L. et a. (Venet. ut videtur 1474. per eosdem) 4. 6. Ciceronis Rhetoricorum ad Herenn. Libri. S. 1. et typ. ind. 1476. fol. 8. Lactantii opera - 1476. 10. Iustini Historici Libri XLIIII. Impressum Mli per Valdarfer. 1476. fol. min. 11. Iustinus, italice 1477. 12. Nonii Marcelli compendiosa doctrina de proprietate sermonum- Ven. 1478. f. 13. Ciceronis Epistolarum familiarium Liber primus Mediol. 1478. f. 18. Cicero de Officiis. Paradoxa. De Amicitia. De Senectute. De Somno Scipionis, nec non de Essentia Mundi ac XII.

Sapientum Epitaphiis - Ven. 1480. f. 24. Iuvenalis Satyrae cum Comm. Calderini. Ven. 1483. f. 25. Terentii Comoediae, c. Com. Donati. Ven. 1483. f. 27. Tragoediae Senecae cum commento. Lugduni 1481. fol. min. s. 4,

Omisimus ex utroque libello alia typographica monumenta, quae ad vett. auctores non spectant. Suppeditavit ea diligentissimo auctori Bibliotheca Senatoria, et, quod ad Cic. edd. adtinet, Ernestina. Non consilium hoc fuit, ut et interna cuiusque indoles accuratius examinaretur. Partim confirmantur, quae Panzerus monuerat, partim corriguntur et supplentur; optandumque est, ut in his speciminibus utilissima auctoris opera non subsistat.

Extremo anno super. Harlesius Erlangae Commentationem I. de memorabilibus quibusdam Bibliothecae academicae Erlangensis edidit, fol. Postquam primum ea commemoravit, de quibus collega ipsius, Pfeifferus, egerat (Beyträge zur Kenntniss alter Bücher und Handschriften, Hof. P. I-III. 1783-1786.8. Progir. duo de cod., qui acta S. Odiliae continet, 1784. Progr. de cod. membr. Digesti veteris 1791. qui idem V. D. etiam de libris liturgicis, in bibl. Erl. asservatis exponet) ipse codicem maximam partem chartaceum, in fol., a. 1468. absolutum descripsit, qui Lactantii LL. VII. Instt. divv., L. de opificio dei, et de ira dei, continet, loca autem graeca non graecis lit. teris, sed latine versa exhibet, et bonum exemplum vetus exprimere videtur. De antiquis L. edd. alio tempore Auctor aget.

Non dissimili consilio popularis noster, Gotthelf Fischerus, non medicinae modo et historiae naturalis, sed et aliarum litterarum peritissimus vir, coepit nuper memorabilia Moguntinae bibl. exponere. exponerea Beschreibung einiger typographischen Seltenheiten nebst Beyträgen zur Erfindungsgeschichte der Buchdruckerkunst. Erste Lieferung. Bei Eröfnung der Vniversitätsbibl. zu Mainz herausgegeben von Gotthelf Fischer, Prof. und Bibl. etc. Mit einer Kupfertafel. Mainz, auf Kost. d. Verf. und in Commission in Nürnberg bey Lechner, 1800. 86. pp. 8. mai. (h. e. Descriptio rariorum quorundam typographh. monumentorum, una cum symbolis ad historiam artis typogr. inventae.)

Missis iis, quae succincte auctor de origine typographiae, variis ea de re sententiis, de Ioanne Chenocrea (Gänsfleisch), vulgo Gudenbergio s. Guttenbergio dicto, de iudicandis monumentis typographicis monuit, notandum videtur, 1. Gudenbergii tria fragmenta Donati, Ioannis de Ianua Summam, quae vocatur Catholicon (ab eodem Guttenb. impr.) Vocabularium latino teutonicum, 1469. describi; 2. hactenus ignotum typographum Moguntinum Fausto atque Schöffero, Maydenbachio et Friedbergio, aequalem, Fridericum Hewmannum, eiusque libros afferri (p. 66. et 86.) 3. enarrari Opusculum de vaticiniis sibillarum, impr. Oppenheim (ap. Iac. Koebel, ut videtur. p. 73.) similemque francogall. libellum: Les dictes de douze Sibiles s. 1. et a. Qua opportunitate usus auctor etiam nonnulla de Sibyllis veterum earumque numero disputavit.

Recensio librorum ad philologiam sacram spectantium, qui superiori anno prodierunt.

Ex hoc genere non nisi ii vel nunc enumerabuntur vel posthac indicabuntur libri, in quibus aut sacra scripta critice et exegetice ita tractantur, uti graeci veteres latinique auctores, aut proferuntur, quae ad interpre

tationem aut illustrationem horum, quos modo diximus, scriptorum pertineant, et ex iis etiam libris ea sola, aliis, etiam praecipuis locis et argumentis omissis, afferemus, quae cum nostris unice coniuncta sunt litteris. Ita nuper Hartmannus Michae, Hebraeorum vatis, oracula, in libro, qui inscribitur:

Micha, neu übersetzt und erläutert und mit 5 Ex kursen begleitet von Anton Theodor Hartmann, Prorekt. des Friedrichsgymn. zu Herford. Lemgo in der Meyerschen Buch. 1800. XVI. 278. pp. 8. mai. optime illustravit, facultate sua critica et exegetica classicorum scripptt. studio bene et exercita et confirmata, secum cum aliorum philologorum exempla tum Eichhornii commentarium in Apocalypsin. Itaque in Prolegg. s. Introductione de vate ipso, eiusque ingenio poëtico, de aetate eiusque historia, de singulis oraculis atque locis, de eorum poëtica vi et pulcritudine disputat, et eorum interpretes omnes recenset. Quod ad crisin adtinet, loca IV, 9. ss. VII, 7-17. et plures versiculos singulos negat a vate proficisci potuisse, et interpolatoribus tribuit. Cuius quidem generis interpolationes in aliis quoque libris sibi invenisse visus est (p. 26. et p. V.) In Matth. Evang. XXVI, versum 32. μετὰ δὲ τὸ ἐγερθ. – Γαλιλαίαν spurium esse existimat, quia v. 31. et 33. cohaerent, quae nescio an incerta sit expungendi loci in his scriptt. causa. Quod ad interpretationem pertinet, non singula modo verba eorumque significatus etiam ex latinis.graecisque illustravit, sed partim ritus, quos vates spectat, partim poëticas quibus utitur imagines, cum vett. scrr. locis comparavit. Hinc τέγγειν, ῥαινειν et eius generis alia de oratione dici docuit p. 85. C. IV, 3. bene in mentem venit locorum Ovid. Virg. etc. ubi falces in enses mutari dicuntur. Pindarus Pyth. 1, 36. non aliter Aetnam

« AnteriorContinuar »