Imágenes de página
PDF

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim, silvestribus horrida dumis.
iam tum religio pavidos terrebat agrestis
dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350
* hoc nemus, hunc' inquit “frondoso vertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355
reliquias veterumque vides monimenta virorum.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

VARIA LECTIO. h. E ut vid.) P 344 PARNASIO Rb, Prisciani y Parìfyo y Arcadici U. Servius Aen. I 232 DICTAM M monte y, Schraelerus conl. 0vidii fast. II 423 , licaei b 345 m. 2 in mg. add. b NECNON continuat

M M0NSTRANTNEMVS (NE in ras.) R argiloeti bc 346 glossam sapere videtur Peerlkampo: legit hunc versum Servius. LAETUM M

[ocr errors][ocr errors]

hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
Ianiculum huic, illi fueral Saturnia nomen.'
talibus inter se dictis ad tecta subibant
pauperis Euandri passimque armenta videbant 360
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
ut ventum ad sedes, * haec' inquit 'limina victor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
finge deo rebusque veni non asper egenis.' 365
dixit et angusti supter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locavit
effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. at Venus haut animo nequiquam exterrita mater 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu ,

[merged small][ocr errors]

VARIA LECTIO. C U B 357 HAN SATVRNVS (corr. m. ant.) P ARCEM M VRBEM R: cf. Wagneri lect. Verg. 350 358 Iuniculum yi illi. c 359 AT P ac y1 , (ad y2) fulilii y 361 Roma.. no y LATIS M CAVERNISR lautis ... Carinis testatur Servius 362 inquit om. Arusianus nobif f uictor 1 b victor confirmat Servius 363 SVBIT R SUBIT M coepit b 364 C0NTEMPNERE Rc comptempnere y comtempnere b 365 DE0.s

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo

incipit et dictis divinum adspirat amorem:
* dum bello Argolici vastabant Pergama reges
debita cassurasque inimicis ignibus arces, ' 375
non ullum auxilium miseris, non, arma rogavi
artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis
et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 380
nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
ergo eadem supplex venio et (sanctum mihi nomen)
arma rogo genetrix nato. te filia Nerei,
te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385
ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.'
dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molli fovet. ille repente

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

382 féìi , nomen y, Leid. NVMEN (V m. 2 in ras.) P NVMEN Rbcv NUMÉM. Sanctum sibi id nomen dicere videtur, quod genetriæ nato arma roget. sanctum tihi momen Schraderus 383 * arma rogo; hic distinguendum ' Servius genitrif c Neri * aliquot' Pieriani, Menag. alt., Mentel. tert., z, Asper apud Servium Neres ' nonnulli' Pieriani 386 "dium y exicium b 387 ADQVE R

[ocr errors]

accepit solitam flammam, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: 390
non secus atque Tolim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
tum pater aeterno fatur devinctus amore
* quid causas petis ex alto? fiducia cessit - 395
quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.' ea verba locutus

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

optatos dedit amplexus placidumque petivit 4()5 coniugis infusus gremio per membra soporem.

Inde ubi prima quies medio iam Noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, 41 () noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos: haut secus ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415 insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,

[merged small][ocr errors]

VARIA I,ECTIO.

405 placidü e1 placiduf c2 notum Nonius : cf. 389 406 INFVSVM (M m. ant. corr. in S) P INFVSVM (M m. ant. in ras.) R ' infusum Probus et Carminius propter sensum cacemphaton ... alii infusus legunt' Servius. infusus Charisius, Claudius Sacerdos, Nonius effusus Diomedes. placidus ... infusum malebat Burmannus GREMI0 m. ant. in ras. R 407 abacto Montalb. opacae Peerlkampus 408 primum] duram Peerlkampus eae Terentii Andr. I 1, 47 408 sq. * multi sic distinguunt : inde ubi ... abactae, curriculo e. s. cum f. primum, cui . . . impositum' Servius. Post curriculo et somnum dist. in M 409 * tenuique Minerva ... et alii hic distinguunt et *subaudiunt mos est vel placet. . . et sic inferunt: impositum cinerem ... ignes. alii sic legunt: tenuique M. inpositum' Servius. Post cinerem dist. in M 410 INPOSITUM Mbc

IGNES MRylbe IGNIS (I post. m. ant. corr. in E) P 412 EXERCENS M 413 CONIUGIS. M CONIVGIS (ONIV m. 2 in ras., in spatio

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »