Imágenes de página
PDF

quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 120
obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
* ecgredere o quicumque es' ait * coramque parentem
adloquere ac nostris succede penatibus hospes;'
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
progressi subeunt loco fluviumque relincunt. 125

Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: * optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130 sed mea me virtus et sancta oracula divom

[ocr errors]

TESTIMONIA. 118 Nonius 243, 17. 301, 15 Servius Aen. VIII 613 * bello . . . superbo' Servius Aen. VIII 146 X 151 119 * Euandrum p.' Nonius

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

QVVNT (V add.) P relinquunt y 126 afllai ei 127 OPTIME PRyc
E
PRAECARI Rb 128 ac Iulius Rufinianus PRATENDERE P

[ocr errors]
[ocr errors]

cognatique patres, tua terris didita fama, .
coniunxere tibi et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135
advehitur Teucros; Electram maxumus Atlans
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes.
vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlans, 14()
idem Atlans generat, caeli qui sidera tollit. -
sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
his fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni. 1 45
gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

132 COGNATI (AT in ras. ut vid.) R PATRIS Ry1 DEDITA

Ryb, Servii Regin. Lips. Par. (sed ad v. 131 didita Regin. Lips.) debita aliquot Pieriani, Menag. pr. didita testatur Velius Longus 133 C0N-. IVNXERETIBI (RET in ras.) R EGEREWOLENTEM (GEREWO in ras.) R

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,

quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
[et mare quod supra teneant quodque adluit infra].
accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello 150
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'

Dixerat Aeneas, ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. tum sic pauca refert: * ut te, fortissime Teucrum, accipio adgnoscoque libens! ut verba parentis 155 et vocem Anchisae magni voltumque recordor! nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiadem Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere finis. tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiadem, set cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram. -
accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165
ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet, - 170
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175 pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic]

accipit Aenean solioque invitat acerno.
tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris 180
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis. -

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: * non haec sollemnia nobis, 185 has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190 disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat

TESTIMONIA.

[ocr errors]

187 Lactantius instit. IV 28 188 sq. * saevis . . . facimus' Arusianus p. 260 L. 190 Priscianus 1006 P. “hanc primum suspice rupem ' Servius Aem. I 438 191 sq. * deserta . . . domus' Donatus ad Ter.

Andr. IV 2, 16

[merged small][ocr errors][ocr errors]

lempnia c 187 Una c1 ue c igna" y 188 IMPOSVI R TROIANAE M perichlif bl 190 PRIDEM Rb hanc primum suspice rupem Servius, memoria, ut videtur, fulsus 191 DEIECTAE R Diflecte 3, 193 fubmota ybc 194 CACI. M CACE R caci (c post. m. 2) y

N

tenebat (N in ras.) b TEGEBAT M TEGEBAT PRyy, * aliquot pervetusti*

« AnteriorContinuar »