Imágenes de página
PDF

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
delegere locum et posuere in montibus urbem
Pallantis proavi de nomine Pallanteum. -
hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; - 55
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
adversum remis superes subvectus ut amnem.
surge age, mate dea, primisque cadentibus astris
Iunoni fer rite preces iramque minasque 6()
supplicibus supera votis, mihi victor honorem
persolves. ego sum, pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' 65

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

R affiduae c dicunt c 56 FOEDERE Pyb * foedera iunge; legitur et foedere iunge' Servius : cf. IV 112 IUNGE (cauda m. alienae) M 57 tecto Menag. pr. certo Peerlkampus recto testatur Servius 59 p. age om. R, m. rec. sup. c RIMIS IM 60 sq. : cf. III 438 sq. 60 PRECIS M praecef y iraf c 61 donis ut III 439 z, plerique Piefriami 62 Perfoluenf b quem pleno gurgite aliquot Pieriani P. 63 Strigentem y SINGUIA M pingula y 64 tybrif c 65 tibi a+, imagna L. Peerlkampus CERTA P : cf. 46 certa y CAESIS M celsum hic v f Peerlkampus 66 läui b fluuiò V condedit b1 lacus flavo se c. alveo Peerlkampus contra Servii testimonium

ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
surgit et aetherii spectans orientia solis
lumina rite cavis undam de flumine palmis
sustinet ac talis effundit ad aethera voces: - 7()
'nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus undest,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine Sanct0, -
accipite Aenean et tandem arcete periclis. /
quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, 75
semper honore meo, semper celebrabere donis,
corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

adsis o tantum et propius tua numina. firmes.'
sic memorat geminasque legit de classe biremis
remigioque aptat, socios simul instruit armis. 80

Ecce autem subitum atque oculis mirabile mostrum, candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus. quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85 Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. ergo iter inceptum celerant rumore secundo. 9()

[merged small][ocr errors]

VARIA iyrio, 78 0 M tandem y , Prisciami 1021. 1 141 Par. D, Bongars., Alcuinus projiiur y PROPRIVS P * propius; legitur et proprius'Servius

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

(m eras.) b "ceptum b celerant, at pagant y colerant c1 celebrant Mediceus Pierii, Hamb. alter PERAGVNT R, Macrobius, Nonius, ut labitur uncta vadis abies: mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare éarinas. olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur - 95 arboribus viridisque secant placido aequore silvas. sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum - tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit (tum res inopes Euandrus habebat): 100 ocius advertunt proras urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas homorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic filius, una,

una omnes iuvenium primi pauperque senatus 1 05 TESTIMONIA.

91 sq. 'labitur . . . nemus ' Diomedes 411 91 * rabitur . . . abies ? Macrobius Sat. VI 1, 51 Eutychius II 1 93 Servius Aem. X 80

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

VI 384 RUM0NE (corr. m. rec.) M ' rumore... aut rumore pro rumone posuit' Servius celerant; rumore secundo Labitur Heynius

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
ut celsas videre rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 1 1 ()
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
et procul e tumulo “iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit.
* qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta - 1 I 5 '
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
* Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

113 TEMPTare vias V temitara (a post. corr. in e) b 114 QVi genus uNDEDOMOPAcemme huc fertis aNARMA V quid Isidori Gud. 1

[merged small][ocr errors]

G que manu V Pacifere y PAVPERAE (sup. m. rec.) R : pacuperae scriptum fuerat. PRAEtendit V pra&endit, af p y 117 VDES R INimica latinis V -*

« AnteriorContinuar »