Imágenes de página
PDF

tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae, Ufens, insignem fama et felicibus armis; - 745 horrida praecipue cui gens adsuetaque multo venatu memorum, duris Aequicula glaebis. armati terram exercent; semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, 750 fronde super galeam et felici comptus oliva, Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos caiituque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat. 755 sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum

*.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus. - 760

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius,- insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae 765 occiderit. patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

769 PAEONIS M; cf. Lachmannus Lucr. 280. Fortasse genetivum T. Paeonis intellegi voluit poeta : cf. XII 401 herbi b

[ocr errors]

• tum 'pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. at Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, 775 solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset. unde etiam templo Triviae lucisque sacralis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. 78() filius ardentis haut setius aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat.

TESTIMONIA,

770 sq. * pater . . . vitae' Arusianus p. 239 L. 772 sq. * clamat summus poeta, eos omnes qui inventas vitam excoluere pcr artes (VI 663) apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum' Lactantius inst. I 12 775 * et ... relegat' Arusianus p. 258 L.

VARIA LECTIO.
770 omjf c ab suprascr. y urbif c1 772 Post talis dist. M
T.
ARMIS M 773 POENIGENAM My2l) POENIGINAM R poe. nigenam

(erasa g ni f.) c phoenigneam Mentel. pr. * Poenigenam i. e. matris Poena genitum. Alii Phoebigenam legunt, ut Probus' Servius ftigiaf b1c

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

782 réebat C.

Ipse inter primos praèstanti corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra est. cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram 785 sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. at levem clipeum sublatis cornibus Io auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos 790 (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani 795 et Sacranae acies et picti scuta Labici;

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

fantur y2y * densentur: denseo denses dicimus, aliter non ' Servius : cf. ge. I 248. 419 arg. iua b 795 RUTULI. M rutili b Siculi Servius

[ocr errors]

qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
litus arant Rutulosque exercent vomere colles
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
praesidet et viridi gaudens Feronia luco; 800
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae - 805 femineas adsueta manus, set proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos. illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas,

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Parrh. ANXVRIS Py1, Macrobius, schol. Hor. anx' rir 52 anxirif (i post. in ras.) b anxirif c anxur et Scheff. ' Anxyrus (Anxirus Lips. Par. Anxiris Regin.) dicebatur quasi άνεv §vgóg ' Servius: cf. Martialis V 1, 6 codd. 801 QVAS R SATVRAE libri cum Probo, ut Silius VIII 382

“Saturae.... secundum hanc lectionem re vera Saturam paludem intelligimus. sed alii asturae(sic Regin. Lips. stare Paris. siturae Leid. V) legunt; quod si est, paludem pro flumine posuit. nam haud longe a Terracina oppidum est Astura (eustura Paris.) et eius cognominis fluvius' Servius 802 i. ter b WALLES MPybic ADQVE R immare y 803

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »