Imágenes de página
PDF

Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
insignis Messapus equis. expellere tendunt
nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso 355
Ausoniae. magno discordes aethere venti.
proelia ceu tollunt animis et viribus aequis
(non ipsi inter se, non nubila, hon mare cedit;
anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra):
haut aliter Troianae acies aciesque Latinae 360
concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.

At parte ex alia, qua saxa rotantia late inpulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci 365 (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:

[ocr errors][ocr errors]

VARIA LECTIO. 363 neptu. nia b 354 meifapur (n eras.) y 353 CERTANTUR

[ocr errors]

Py1 aequore Burmannus aethere Servius legit 357 TOLVNT P N.

[ocr errors][ocr errors]

* quo fugitis, socii? per vos et fortia facta,
per ducis Euandri nomen devictaque bella 370
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedihus. ferro rumpenda per hostis
est via. qua globus ille virum densissimus urget,
hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375
„mortales, totidem nobis animaeque manusque.
ecce, maris magna claudit nos obice pontus,
dest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'
haec ait et medius densos prorumpit in hostis.
obvius huic primum, fatis adductus iniquis, 380
fit Lagus. hunc, magno vellit dum pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

URGEMUI M urg.emur , VRGVEMVI PRyc "ome yb 877 magni z * modo usus habet, ut hic obex dicamus: unde quidam magno obice legunt. antiqui etiam haec obex dicebant, secundum quod est magna obice. hinc est quia nonnulli vitant generis dubietatem et legunt magni, scilicet maris' Servius 378 DEEST P DEEST MRybc ETIAM P TROIANE Py Lernamne vel pelago omisso Pallanteumne

[ocr errors][ocr errors]

ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, 385 dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, 39() Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, ' indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395 semianimesque micant digiti ferrumque retractant.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

archemorus Proli cod. talamor e 300 üos M AGRIS P agrif, ai

[ocr errors]

Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
traicit. hoc spatium tantumque morae fuit llo; 400
Ilo namque procul validam derexerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
ac velut optato ventis aestate cohortis 405
dispersa immittit silvis incendia pastor
(correptis subito mediis extenditur una .
horrida per latos acies Volcania campos;
ille sedens victor flammas despectat ovantis):
non aliter socium virtus coit omnis in unum 4 1 0
teque iuvat, Palla. set bellis acer Halaesus
tendit in adversos seque in sua colligit arma.
hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,

[ocr errors][ocr errors][merged small]

VARIA LECTIO. 397 Archader bc 398 FVRQR R pudor Servius legit HOSTES

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

H SED PRybc HALAESVS Ry halefuf c HALAESVS P ALAESUS M - R. DO alesus Prisciani 0 413 FERETA Rb PHERETA M DEDOMOCUM (D0

[merged small][ocr errors][merged small]

Strymonio dextram fulgenti deripit ense
elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis 415
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
fata cavens silvis genitor celarat Halaesum:
ut senior leto canentia lumina solvit,
iniecere manum parcae telisque sacrarunt

Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus: 420
* da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'
audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum. 425
at non caede viri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem

[ocr errors]

VARIA LECTIO. inf. eras.) M demodocumque (e pr. m. 2 corr. in o, cumque m. 2 in

[ocr errors]

S CANENS MRbc CANENT P canenf (T m. 2 in ras.) y * canens.. alii

A. cavens legunt' Servius CELERAT M CELERAT P caelerat y1 halefum yc Alesum Arusiani Ambr. Alesim Arusiani Gud. 418 CA

A. NENTI R 421 THYBRE R, item P, ut vid., sed corr. E in I. tibri b Tymbre Probi inst. cod. Thybri testantur Priscianus et Servius

[ mifile bc 422 ADQVE R DVRE R diri Mentel. pr. 'duri: aut fortis R. aut asperi et crudelis in hostes' Servius halefi yc 423 QUAECUS I 1M HABEBAT M 424 AVDIT R HIMAE0NIA R HYMEONA M I.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »