Imágenes de página
PDF

armati Iovis ante aram paterasque tenentes 640 stabant et caesa iungebant foedera porca,

Romuleoque recens horrebat regia culmo. 654 haut procul inde citae Mettum in diversa quadrigae 642

distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!)
raptabatque viri mendacis viscera Tullus
per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. 645
nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat:
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles 650
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.

TESTIMONIA. 641 * caesa ... porca' Quintilianus VIII 3, 19 Claudius Sacerdos I 144 * et . . . porca' Paulus Festi 84 Isidorus orig. XVIII 1, 11

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

N. m&ü c Mettum confirmant Servii Regin. Lips. Paris. 643 DISTVLERAT p. - r P DISTULERANT M AD R : a interiectio magis placeat. 645 Pe y V.

E SPARSIS M PRES M uaepraef bl 646 electum y PORSENA R Porsenna testatur Servius : cf. Lachmannus Lucr. 37 iuuebat bi

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, 653
atque hic auratis volitans argenteus anser 655
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
defensi tenebris et dono noctis opacae:
aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant

gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
hic exultantis salios nudosque lupercos
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665
pilentis matres in mollibus, hinc procul addit

[merged small][ocr errors][ocr errors]

VARIA LECTIO. 652 insomnis Peerlkampus in summo confirmat Servius MALIVS

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

666 PILENIS M 666—670 hinc ... Catonem additamentum esse grammatici arbitratur Peerlkampus : parum poeta nostro digna esse concedo.

Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem. 670 haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, set fluctu spumabant caerula cano; et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant. in medio classis aeratas, Actia bella, 675 cernere erat totumque instructo Marte videres s fervere Leucaten auroque effulgere fluctus. hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,

stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas 680 TESTIMONIA. 668 * et s. p. ' Probi inst. I 4, 22 * 668 sq. * et te . . . scopulo'

[ocr errors]

VARIA LECTIO.

667 cf. ge. IV 467 IIOSTIA RO li. tir , 660 Penden' y frementem m 670 hic Ladevicus : cf. Wagnerus lect. Verg. 409 A.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
parte alia ventis et dis Agrippa secundis

arduos agmen agens; cui (belli insigne superbum)
tempora navali fulgent rostrata corona.

hige ope barbarica variisque Antonius armis, 685
victor ab Aurorae populis et litore rubro,
Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
una omnes ruere, ac totum spumare reductis
convolsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690
alta petunt: pelago credas innare revolsas
Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
tanta mole viri turritis puppibus instant. -
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

iiitant , 694 flaiiiihanu y TELLIS M teli vulgo ante Heinsium

spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis. contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent. saevit medio in certamine Mavors 7()() caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum intendebat Apollo desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 7()5 omnis Araps, omnes vertebant terga Sabaei. - ipsa videbatur ventis regina vocatis vela dare et laxos iam iamque immittere funis. , illam inter caedes pallentem morte futura

[ocr errors]

705 Probi inst. I 4, 15 706 Charisius 99 Prisciamus 688 709 sq. Appuleius de mundo 14

VARIA LECTI0. 696 REGINAM R AGMINE R 697 ANGVES P2ybic 698

M.
NIGENUM M: * e quo suspicio nascitur fuisse qui scriberent Niligenum'
Lachmannus Lucr. 292. Possis etiam amhigenum conicere, ut Hoff-

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »