Imágenes de página
PDF

abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis):
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
nate, tuo, neque finitimos Mezentius umquam
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 570
funera, tam multis viduasset civibus urbem.
at vos, o superi, et divom tu maxume rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575
si visurus eum vivo et venturus in unum:
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
nunc, o nunc liceat crudelem abrumpere vitam,

dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580 *

TESTIMONIA. 574 sq. * si ... reservant* Servius Aen. I 546 576 * si . . : vivo ?

[ocr errors]

VARIA LECTIO.

567 animas, totidem dextra Mentel. pr. EXSUIT M 568 apodosis hinc incipit in ed. Lipsiensi, ceteri novam sententiam fecerunt.

ufquam y2 in ras. 569 FINITIM0S P finitimus Rottend. pr. m. 2

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

l CES Py 575 palanta y 576 VISURUM M VIVVM R Post eum A

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
volneret.' haec genitor digressu dicta supremo
fundebat: famuli conlapsum in tectâ ferebant.

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, 585 Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio, chlamyde et pictis conspectus in armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, - 590 extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. stant pavidae in muris matres oculisque secuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas.

[merged small][ocr errors]

VARIA LECTIO. . 581 SERA ET SOLA Pb, Mentel. pr., Mediceus et Porcius Pierii, Servius Aen. IX 482 SOLA ET SERA MR, y2 in ras., cp 582 Com

[ocr errors]
[ocr errors]

pallit y 588 it Marklandus ad Statii silv. V 1, 245 clhamidae y

[ocr errors]

.

olli per dumos, qua proxuma meta viarum,
armati tendunt; it clamor, et agmine facto 595
quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
religione patrum late sacer; undique colles
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, 600
arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
qui primi finis aliquando habuere Latinos:
haut procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
castra locis, celsoque omnis de colle videri
iam poterat legio et latis tendebat in arvis. - 6()5
huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
succedunt fessique et equos et corpora curant.

At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in valle reducta

'TESTIMONIA. 596 Macrobius Sat. VI 1, 22 Nomius 272, 15 Diomedes 498 * quadrupedante ... umgula ' Marius Plotius p. 248. 250 597— 601 * est

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

I

cf. 506 Tarcho Servius testatur YRRHENI M tyrreni b hyrreni c

605 ut latis Faber, Barthius ad Statii Theb. X 857. In interpretatione

horum versuum haesit Servius. 607 aequof y currant y1 608 N

[ocr errors]

ut procul ecgelido secretum flumine vidit, - 61 ()
talibus adfata est dictis seque optulit ultro:
“en, perfecta mei promissa coniugis arte
munera, me mox aut Laurentis, mate, superbos
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.'
dixit et amplexus nati Cytherea petivit, 615
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
ille, deae donis et tanto laetus honore,
expleri nequit atque oculos per singula volvit
miraturque interque manus et bracchia versat
terribilem cristis galeam flammasque minantem 620
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes *
solis inardescit radiis longeque refulget;
tum levis ocreas electro auroque recocto
hastamque et clipei non enarrabile textum. - - 625
illic res Italas Romanorumque triumphos

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

haut vatum ignarus venturique inscius aevi
fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro 630
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
ludere pendentis pueros et lambere matrem
inpavidos, illam tereti cervice reflexa
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635
consessu caveae magnis circensibus actis
addiderat subitoque novom consurgere bellum
Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
post idem inter se posito certamine reges

[merged small][ocr errors][merged small]

627 * quibusdam videtur humc versum omitti potuisse ' Servius. HAVT Ry1 HAUD MPy2bc fatum et fati y 628 OMNIPOTENS M 1gtnm g. potenf b 629 pugnanti et pugnantia % pugnanda, quod conici posse monuerat Wagnerus, Peerlkampus commendavit. bella Fecerat: et prop. Heynius 630 et] malim en. VIRlDE (E ut vid., corr. in I) M fe. tam b antrum Probi inst. 631 HVIC (H in ras.) R ubere c,

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »