Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Prætulimus tantis solum te, Posthume, regnis :
Pauper eras, et eques, sed mihi consul eras.
Tecum ter denas numeravi, Posthume, brumas:
Communis nobis lectus et unus erat.

Jam donare potes, jam perdere, plenus honorum, Largus opum exspecto, Posthume, quid facias. Nil facis et serum est alium mihi quærere regem. Hoc, Fortuna, placet? Posthumus imposuit.

lib. I, epigramm. LXII, versu 7 ; vel propter Rhetoris Senecæ, qui Corduba Romam migraverat, tres filios, scil. Annæum, philosophum eumdemque poetam tragicum et Neronis præceptorem; Senecam Gallionem seu Novatum; Senecam Melam seu Mellam, Lucani patrem; de quibus plura apud Lipsium, Elect. I, cap. 1. Hanc opinionem refutat Ramiresius: quum enim exstincta esset Senecarum familia, existimat hanc Senecæ domum nobilem dici propter Pollam Lucani uxorem, quæ vidua Martialis tempore mortuum maritum summo studio colebat, ejusque diem natalem celebrabat, ut constat ex lib. VII, epigramm. xx, XXI, XXII. Hanc ergo Pollam colere potuisset Poeta. Idem intelligit ter numeranda domus, valde numeranda, valde celebris, more loquendi græco: alii tantum intelligunt divisa in tres familias, propter tres Rhetoris filios.

[ocr errors]

3. Regnis. Regibus. Patronos appellari reges a clientibus jam sæpe diximus. Vid. lib. I, epigr. cxIII; lib. II, epigr. xvIII, versu ultimo etc. ED.

4. Pauper eras, sed eques legi vult Scriverius. · Pauper, etc. Paupe

5

10

rem te et non patricium, ut Pisones, sed equitem, anteposui te et nobilioribus ac ditioribus; neque tamen secus colui, atque consulem aut consularem. Rad.

6. Communis nobis lectus. Quo ad mensam accumberemus.Et unus. Communis lectus esse potest duobus amicis, et non unus tamen : potest enim uterque suum lectum habere, et cubare simul altero derelicto vacuo, ut quoties libuerit possint separari. Hoc quamvis sit signum arctissimæ necessitudinis, non tamen tantæ quanta illorum est, quibus duobus tantum unus lectus est, qui nullo casu possunt distrahi et sejungi. Ramires.

7. Jam donare, etc. Jam largiri amicis munera facile potes, immo multa impune perdere ac sine magno detrimento, ita honoribus et opibus large abundas.

9. Nil facis. Nihil mihi largiris, quum tamen maxime nunc indigeam tua liberalitate, quippe qui senex ægre novos patronos sim inventurus, et morte instante non satis habiturus temporis aut virium ad gratiam alicujus aucupandam.ED.

10. Fortunæ placet hoc. Beverlandi MS. Hoc, Fortuna, placet ? Cur, o Fortuna, Posthumum beasti,

quem ingratum et avarum fore noras? An tibi placet his perfidis benefacere? Neutiquam (respondet Fortuna), sed Posthumum liberaliorem fore putabam ; ille mihi imposuit, tibique pro eo vota facienti : nos fefellit. Posthumus imposuit.

Ejusmodi avaros fallaces vocat Poeta, lib. I, epigramm. crv : « In jus, o fallax atque inficiator, eamus. » Vide lib. II, epigr. XXIV et XLIII, et lib. III, epigr. xxvi, in quibus Poeta, haud absimilem Posthumo, Candidum varie suggillat. ED.

XLI.

IN MALE RECITANTEM.

QUID recitaturus circumdas vellera collo? Conveniunt nostris auribus illa magis.

[blocks in formation]

Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
Niliacis primum puer is nascatur in oris :

Nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
Pulchrior est, quanto rarior iste color.
Lumina sideribus certent, mollesque flagellent

5

Colla coma tortas non amo, Flacce, comas. Frons brevis, atque modus breviter sit naribus uncis;

quam ille omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumen. do. Vid. lib. VIII, epigr. LII, vs. 5, in quo Rufo commodat puerum Martialis, et lib. I, epigr. LIX, ubi queritur Martialis se non posse cariorem emere puerum.

2. Et hic etiam nonnulli legunt locare pro rogare. Ald. Junt. et Colin. quæ versu primo roganti habent, hic locare exhibent.

3. Niliacis primum, etc. In Ægypto.

4. Nequitiam in edd. vett. - Nequitias tellus, etc. Lasciviam et improbitatem veneream. Juvenalis, sat. XV, 45. Vide lib. III, epigr. LXII, vs. 5; Ovid. lib. I Tristium, elegia 2: «Non ut Alexandri claram delatus in urbem Delicias videam, Nile jocose, tuas. » Consentiunt enim innumera Veterum testimonia, quibus constet Ægyptios fuisse deditos nequitiis; deducitur autem illa vox nequitia a voce nequam, quæ ipsa per syncopen deducitur a ne quidquam, id est nihil : ita ut homo nequam significet homo nullius pretii, gallice un homme de rien; et quum significare vellent Veteres hominem luxuriosum, etc. dicebant hominem nequam.

5. Namque, etc. Namque inter

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

8. Juntina nostra margini adscriptum habet curtas pro tortas, quod probabilius est. Hæc vocabula facillime permutantur in membranis. Vid. Sueton. in Tiber. cap. 68, et Ner. cap. 51.

9. Frons brevis, etc. Frons tenuis Veteribus in laude. Sic canit Horatius, od. I, 33, ad Tibullum :

Insignem tenui fronte Lycorida Cyri Torret amor. »— Modus breviter; etc. Sit modus naribus breviter, id est, modice uncis. Sic fere Petronius loquitur : . Nares paululum inflexæ. Et Sidonius lib.

D

[blocks in formation]

Pæstanis rubeant æmula labra rosis.
Sæpe et nolentem cogat, nolitque volentem :
Liberior domino sæpe sit ille suo.

Et timeat pueros, excludat sæpe puellas;
Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.

10

Jam scio, nec fallis; nam me quoque judice verum est: 15 Talis erat, dices, noster Amazonicus.

[blocks in formation]

13. Et timeat... excludat. Zelotypia testetur amorem.

14. Vir reliquis, etc. Sic vocabant eos quos ad rem veneream inhabiles volebant significare; exsuerant enim puerilem ætatem, quæ sola rà aiðixż patiebatur. Aliis neget, mihi soli det. Vide lib. I, ep. xxxII, vs. ultim. et lib. V, ep. XLVIII, in fine.

15. Jam scio, etc. Respondet voto suo Poeta ex persona Flacci, cujus puerum Amazonicum talem fuisse dicit. Nec fallis. Formula vetus est pro verum dicis. Dicebant enim Veteres si sciens fallo, id est, nisi verum dico. Ramires.

XLIII.

CORACINUM.

[ocr errors]

Non dixi, Coracine, te cinædum :
Non sum tam temerarius, nec audax,

Est faceta quædam in Coracinum illusio expressa per suspensionem, quæ desinit in paradoxon. Negat enim quod minus est probrum, et fatetur quod est majus. Similis jocus refertur a Quintiliano de Junio Basso, lib. VI, cap. 3; qui, querente Domitia Passieni,

quod, incusans ejus sordes, calceos eam veteres diceret vendere solere; Non me hercule, inquit, hoc unquam dixi, sed emere te solere. Simile est lib. II, epigr. xxvIII, in Sextillum.

Ramires.

2. Temerarius. Vides distingui temerarium ab audaci. Distinxerunt

Nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinædum,
Iratam mihi Pontiæ lagenam,
Iratum calicem mihi Metili.

Juro per Syrios tibi tumores,
Juro per Berecynthios furores.

Quod dixi tamen, hoc leve et pusillum est:
Quod notum est, quod et ipse non negabis;
Dixi te, Coracine, cunnilingum.

et alii. Titus Livius, lib. XXV : Marcius ad consilium, prima specie temerarium magis quam audax, animum adjecit, ut ultro eastra hostium oppugnaret. »

5. Junt. in marg. Pontica lagenam. Vide lib. II, epigr. xxxiv. — Iratam mihi. Supple precor, habeam, aut experiar. Imprecationis formula.

Pontiæ. Veneficæ, quæ, ut Juvenalis ait, aconita filiis suis miscuerat. Lib. II, epigr. xxxiv. Lagenam,.... calicem mihi. Vas quo miscetur venenum. Epigr. LXIX infra, vs. 3; et lib. XII, epigr. xcIII, versu 4.

6. Metili. Venefici; vel etiam putidi, cui fœtebat anima.

7. Juro per Syrios tibi timores, in codice Pulmanni. per Syrium tibi cruorem Juntinæ marg. Syrios tumores, Berecynthios furores. Vid. J. Seldenus Syntagm. II, cap. 3, de Diis Syris. Beroaldus Annot. cap. 25, intelligit tumores et vibices.

Syrios tumores. Occasionem rixandi dedit hic locus interpretibus. Ego cum Merula intelligo tumores illos, ulcera et morbos quibus credebatur irata Isis inflare pejerantes,

10

ex mente Persii, sat. V, vs. 187:

[ocr errors]

Hinc grandes Galli et cum sistro lusca sacerdos Incussere deos inflantes corpora: si non Prædictum ter mane caput gustaveris alli. » Nec quidem Isis sola dea erat, quæ tumores istos mittere credebatur.

Alii tamen putant hic dicere Martialem quod explicat sequenti versu, id est Juro per tumores provenientes ex verberibus vulne ribusque, quæ Galli sibi sacerdotes fanatico furore correpti, jubente Cybele, dea Syria, sibi infligunt. Quam rem graphice depingit Apuleius, Metam. lib. VIII. Hic sensus minus mihi placet. En.

8. Per Berecynthios furores. Id est, per furores quos Cybele ita suis sacerdotibus immittit, ut cultris sibi lacertos, pectus et humeros Berecynthios. Fuit appellata Berecynthia Cybele propter templum quod illi erat in monte Phrygiæ Berecyntho. ED.

secent.

[ocr errors]
[blocks in formation]

5

« AnteriorContinua »