Imatges de pàgina
PDF
EPUB

XCI.

*

AD CESAREM DOMITIANUM.

RERUM certa salus, terrarum gloria, Cæsar, Sospite quo magnos credimus esse Deos; Si festinatis toties tibi lecta libellis

Detinuere oculos carmina nostra tuos; Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.

Εὖχος τοῦ κόσμου, τῶν ὄντων, Καῖσαρ, ἔρυμα,
Οι πιθόμεσθα πέλειν σωζομένοιο θεούς·
Εἴ του τοὺς ὄσσους αὐτοσχεδίοιο πόνοιο
Βιβλία ἀναγνόντος θέλξαν ἀοιδαὶ ἐμαί·
Ό,ῤῥα τύχη κώλυσε, δοκεῖν ποίησον ἔμ' εἶναι,
Ωςε κλείζεσθαι παιδογόνον τριάδος.

* Petit Martialis a Domitiano jus trium liberorum.

[ocr errors]

2. Ramiresio pro magnos videtur legendum manos. Sospite quo. Ex tua incolumitate credimus et Deos esse, et rerum humanarum curam suscipere. Lib. VII, epigr. LIX ; lib. V, epigr. 1 : « Sospite quo gratum credimus esse Jovem. Vide et lib. I, epigramm. XIII et LXXXIII. Vel aliter: te sospite credimus esse magnos deos, qui alioquin, nisi tu Capitolium dedisses et instaurasses, vel omnino interissent, aut certe non magni habiti essent.

3. Si festinatis. Si carmina mea festinata, ac prope ex tempore condita legisti.

5. Quod fortuna. Hæc erat formula petendi jus trium liberorum.

5

6. Natorum genitor. Qui tres habebant liberos, multis privilegiis gaudebant. In spectaculis honestior illis locus assignabatur: in honoribus petendis gratia fiebat annorum propter liberos. Codice de Decurionibus, lege IX: «In albo decurionum præscriptis, patrem non habenti filios anteferri constat.» Juvenal. sat. IX, 87: «Jura parentis habes, propter me scriberis hæres, Legatum omne capis etc. Gellius, in lib. II, cap. 15: « Sicuti capite septimo Legis Juliæ priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui plures annos natus est, sed qui plures liberos quam collega, aut in sua potestate habet, aut bello amisit. De jure trium liberorum mentio lib. III, epigr. xcv,

[ocr errors]
[ocr errors]

2

Hæc, si displicui, fuerint solatia nobis:
Hæc fuerint nobis præmia, si placui.

Εἴ γ ̓ οὐκ ἤρεσά τοι, τόδε μοι παραμύθιον ἔσω·
Εἰ δέ σοι ἤρεσ', ἐμοὶ ταῦτ ̓ ἐπίχειρα πέλοι.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

NATORUM mihi jus trium roganti
Musarum pretium dedit mearum,
Solus qui poterat. Valebis, uxor.
Non debet Domini perire munus.

Jure trium liberorum, quod epigr. præced. petebat, sibi concesso, alloquitur suam uxorem Martialis, et valere jubet. ED.

3. Solus qui. Nam solus Cæsar concedebat hoc jus, de quo præcedenti epigr. et lib. III, epigr. xcv. -Valebis, uxor. Neglecta, aut repudiata, aut mortua: nihil jam mihi uxore opus; quippe si ex te susciperem liberos, jam domino munus illud suum periret, seu frustra id dedisset. Hoc autem quodammodo peccare esset in dominum, et munificentiam ejus ac beneficium obliterare. Musambertius.

4. Scribere Valerius voluit, domino, et intelligi, Quia trium liberorum jus a domino impetravi, valebis, uxor, sive nihil jan mihi uxore opus. Musambert. Vide var. not. Juntina nostra habet etiam

domino in margine. Non debet.

Jam enim ex matrimonio liberos suscipere nolo, ne, quod mihi beneficium a Domitiano concessum est, paterna lege consequar. Aut intellige tò valebis pro, morere ut tibi succedam; nam pro numero li berorum sibi invicem succedebant vir et uxor. Vide Ulpianum, lib. Regularum, tit. 15. Judicet lector.

[blocks in formation]

PRIMUS ubi est, inquis, quum sit liber iste secundus? ·
Quid faciam, si plus ille pudoris habet?

Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum:
Unum de titulo tollere iota potes.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

AD LECTOREM, DE LIBRO GALLICANO.*

Hoc tibi, quidquid id est, longinquis mittit ab oris
Gallia, Romanæ nomine dicta toga.

Hunc legis, et laudas librum fortasse priorem:
Illa, vel hæc mea sunt, quæ meliora putas.

[blocks in formation]

sitæ, dicebatur Togata, quia incolæ togis, ut Romani quibus erant viciniores, utebantur. Transalpina vero, quæ nunc proprie Gallia dicitur, Braccata et Comata vocabatur, quia braccis utebatur seu laxioribus femoralibus, et comam alebat. Roman toga. Proprius cultus Romanorum toga. Virg. Æn. lib. I, v. 286; Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

3. Priorem. Id est, librum secun. dum Martialis, nam primum omnium qui « plus pudoris habebat» non ante alios fuisse editum patet ex lib. I, ep. 11; lib. II, ep. xcш. Ed. 4. Dousa per interrogationem

M. VAL. MARTIALIS EPIGRAMM. LIB. III. 263 Plus sane placeat, domina qui natus in urbe est; Debet enim Gallum vincere verna liber.

legendum autumat : quæ meliora putas ? Hinc Gruterus edidit: Illa, vel hæc, mea sunt: quæ meliora putas ? Illa vel hæc, etc. Sic hunc versum intelligendum existimo, nullo tamen auctore interprete: Potes librum priorem huic anteponere; esto: hoc me consolor, quod saltem liber quem meliorem judicas, meus sit; si meorum operum cum alterius operibus collatione facta, alterius librum præferres, non gauderem; meorum autem cum meis, gaudeo; habebo semper aliquid quod laudes. Ed. -Alii sic intelligunt: epigram

5

[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]
« AnteriorContinua »