Colección de piezas literarias selectas, latinas y catellanas: Mandada formar y anotar de real ordén para uso de las clases elementales de latín y castellano de los establecimientos públicos del reino, Volumen 1

Portada
M. Ginesta, 1868
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 138 - Quum autem duobus modis, id est, aut vi aut fraude, fiat injuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur : utrumque homine alienissimum ; sed fraus odio digna majore.
Página 150 - Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint ; in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nee populi nee principum mores ferre potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
Página 173 - Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
Página 84 - Pomponiano ceterisque, qui pervigilarant, reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc hue, nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur ; quod tamen periculorum collatio elegit.
Página 279 - Traditum est etiam Homerum caecum fuisse ; at eius picturam, non poesin videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?
Página 99 - Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint. Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quicquid aliud ambitionem perversa via sequitur evita.
Página 136 - Atque in república maxime conservanda sunt iura belli. Nam quum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim ; quumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum : confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.
Página 97 - Epicurum nactus sum - soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator -: „honesta, inquit, res est laeta paupertas." 6. lila vero non est paupertas, si laeta est: non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat?
Página 169 - ... contrarium. Sed credo, deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique caelestium ordinem contemplantes, imitarentur eum vitae modo atque constantia.
Página 75 - Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea descriptio; multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.

Información bibliográfica