Imágenes de página
PDF

Prudentius cum Victoris Giselini notis in 8vo. Antuerpiæ. Claudianus cum M. Antonii Del Rio motis, Antuerpiæ in 8vo. Calphurmii et Nemesiaui Poëmata Robertus Titius cum motis edidit Florentiæ in 4to. quæ quoque exstant inter Epigrammata et poëmata vetera, edita Parisiis in 16mo. anno 1590. Ammianus Marcellinus editus a Lindenbrugio, Hamburgi in 4to ammo 1609. Julii Obsequentis de Prodigiis, Lugduni in 16mo. anno 1588. Apicius de re Culinaria cum Gabrielis Humelburgii motis, Tiguri in 4to. Martianus Capella cum Hugonis Grotii notis, Lugd. Batavor. in 8vo. anno 1600. Julii Firmici de errore profanarum Religionum editus a Joanne Woverio, Hamburgi in 8vo. anno 1605. - * * Boëthius de Consolatione Philosophiae, editus a Rittershusio Lugd. Batavorum 1600. Q. Seremi Sammonici carmen de Medicima exstat inter poëmata vetera, Parisiis anno 1590. edita, ut et Rutilii itinerarium et Symposii /Enigmata, quæ poëmata separatim quoque exstant. Historiæ Augustæ scriptores, Spartianus, Lampridius, Trebellius Pollio, Capitolinus, Vulcatius, et Vopiscus, cum doctissimis Isaaci Casauboni, et literarum principis Claudii Salmasii comm. qui Salmasius multa alia edidit, quæ doctorum omnium puncta tulerunt, sed mihi necdum visa.

[ocr errors]

Auctores finium rogandorum cum Nicolai Rigaltii observationibus, qui etiam de singulorum ætate in præfatione monet, editi Parisiis in 4to. anno 1614. Medici Latini veteres Cælius Aurelianus, qui Galeno antiquior ^ videtur, Scribonius Largus et Marcellus Empiricus exstant in corpore Medicorum, edito Genevæ.

Inscriptionum antiquarum volumen ingens, Jani Gruteri, apud Comelinum in fol. anno 1602.

- - - _ - - - • Grammatici et Critici veteres.

Varro et Pediamus non modo Grammatici sunt, sed etiam auctores linguæ, quos quis tuto imitetur, præterquam ubi nimis antiuarius est Varro, et Pediamus a posterioribus interpolatus. Χή, ei, qui confirmati sit judicii, etiam ipse aliquid imitatione non indignum suppeditare queat. Posterioribus tantum creditur, • quantnm ex locupletium auctorum scriptis probant. Festus ex Verrio Flacco de verborum significatione cum Augustini, Scaligeri, Ursini, et aliorum notis, Parisiis in 8vo. anno 1584. Nonius Marcellus, et Fulgentius Placiades, cum variorum notis, Paris. in 8vo. anno 1583. iteim 1614.

Servius in Virgilium ex bibliotheca Petri Danielis, Paris. anno 16OO.

Philargyrius in Virgilium conjunctus est cum Danielis Servio, editus prius a Fulvio Ursino cum notis, inscriptores rei rusticæ. Romæ in 8vo. anno 1587.

Donatus et Eugraphius: editi sunt cum Terentio in 4to. Paris. anno 1602.

Acrom, seu quisquis est Horatii vetus Scholiastes, editus est a Jacobo Cruquio cum Horatio in 4to. Antuerpiæ apud Plantinum.

Scholiastæ veteres in Persium et Juvenalem editi sunt cum ipsis auctoribus, Parisiis in 4to. anno 1613. et apud Comelinum in 8vo. 1590.

Interpres vetus Statii cum ipso poëta editus est Parisiis in 4to. anno 1600. et 1618.

Grammatici et Critici recentiores.

Charisius, Diomedes, Priscianus, Victorinus, Terentianus, Longus et alii, simul editi sunt ab Helia Putscio in corpore Grammati«corum, Hanoviæ in 4to. anno 1605. quorum nonnulli inter veteriores locum habere possunt. Grammatici et Critici novissimi. Glossaria Philoxeni et aliorum, cum B. Vulcanii notis, Lugd. Batavorum, in folio. Glossæ Isidori cum reliquis ejus operibus editæ sunt etiam cum Philoxeno. Thesaurus linguæ Lafinæ quatuor Tomis, Lugduni in fol. 1573. Hoc Lexicon est omnium optimum, etsi nec paucis, nec levibus erroribus vacuum. Proxime accedit Forum Romanum Cælii Curionis, ni fallor, tribus Tomis, Basileæ im fol. Et Theodosii Trebellii promtuarium, itidem Basileæ, anno 1545. editum : tum Thesaurus sive AErarium Latinæ linguæ a Ludovico Lucio, Francofurti in fol. 1618. Sed ridiculum vereque Abderiticum est de Scriptoribus Latinis judicium nescio cujus, inter inelegantes et imperfectos Plautum, Terentium, et Lucretium ; inter perfectos autem et elegantissimos Varronem et Sallustium ; inter postremos et deficientes Valerium Maximum, Seuecam, et Curtium, velut Appuleii æquales recensentis. Ambrosii Calepini Lexicon quovis superiorum est deterius, etiam illud, cui avaritia Typographi nomen Joan. Passeratii cum maxima doctissimi viri injuria præscribere nihil dubitavit. Nizolii im Cicerouem Index, a Jacobo Cellario recognitus. Basileæ in fol. 1595. Roberti Constantini supplementum linguæ Latinæ, Lugduni in 4to. anno 1573.

lBarnabæ Brissonii Lexicon Juris, Parisiis in folio. Ejusdem de Formulis, sive sollemnibus populi Romani verbis, Francof. im 4to. Adriani Junii Nomenclator in 8vo. Antuerpiæ et Francofurti. Hadriani Cardinalis de sermone Latino, Coloniæ in 8vo. Francisci Sylvii Progymnasmata in artem Oratoriam, Venetiis in 8vo. anno 1548. et Coloniæ in 12mo. anno 1589. Antonii Schori Phrases linguæ Latinæ, Argentinæ et Coloniæ in 8vo. Christiani Becmanni Origines linguæ Latinæ, Witebergæ in 8vo. anno 1613. Q. Marii Corradii de lingua Latina, Bononiæ in 4to. anno 1575. Ejusdem de copia Latini sermonis, Venetiis in 8vo. anno 1582. Thomæ Linacri de emendata structura Latini sermonis. Laurentii Vallæ elegantiæ Latinæ linguæ. Ejusdem Antidotus in Pogium, Randensem et Facium una cum Elegantiis, Basileæ in 4to. * Augustini Saturnii Mercurius major, Basileæ in 8vo. anno 1546. Julii Burdonis, qui se Julium ζ Scaligerum vocat, de causis linguæ Latinæ, Lugduni in 4to. anno 1530. et apud Commelinum in 8vo. anno 1609. Francisci Sanctii Brocensis Hispani Minerva, sive de causis linguæ Latinæ: quo libro meruit auctor communis literatorum omnium pater et doctor appellari. Salmanticæ in 8vo. anno 1587. Ejusdem Latina Grammatica omnium absolutissima, eademque brevissima. Salmanticæ in 8vo. anno 1587. Ejusdem Annotationes ad Virgilii Bucolica. Salmanticæ in 8vo. anno 1591. Ejusdem Paradoxa et de Auctoribus interpretandis sive de Exercitatione, Antuerpiæ apud Plantinum in 8vo. anno 1582. Ejusdem Pentecontarchus a Laurentio Ramirez de Prado alicubi interpolatus, et editus Antuerpiæ in 4to. anno 1612. Nicodemi Frischlini Grammatica Latina, Francof. in 8vo. anno 1599. Ausonii Popmæ de differentia verborum, deque usu antiquæ locutionis, Lugduni Batavorum in 8vo. anno 1606. Godescalci Stevechii de particulis linguæ Latinæ, Coloniæ in 8vo. anno 1581. Horatii Tursellini de particulis linguæ Latinæ, Romæ et Moguntiæ in 16mo. Thesaurus Criticus editus a Jamo Grutero, cujus primo Tomo continentur opuscula critica Angeli Politiami, M. Antonii Sabellici, Philippi Beroaldi, Johannis Baptistæ Egnatii, Domitii Calderini, Johannis Baptistæ Pii, Cornelii Witelli, Jacobi a Cruce, Pii Antonii Bartolini Jani Parrhasii, viri in Latinis ac Græcis literis comsummatissimi, maximoque cum acumine, tum judicii'elegantia praediti, Francisci Floridi, quiet ipse non facile cuiquam literatorum sit secundus, Laurentii Abstemii, Lucii Joannis Scoppae, Ptolemaei Flavii, Petri Nannii et Francisci Robortelli. Francofurti in 8vo. anno 1602. Thesauri Critici Tomus secundus, in quo sunt opuscula Fr. Robortelli, Caroli Sigonii, Antonii Bendinelli, Bernardini Realini, Lilii Gyraldi, Joan. Brodaci, Christophori Rufi, Joan. Hartungii, Petri Pithoei, Lucae Fruterii, Achillis Statii, M. Antonii Mureti, et Hieronymi Magiri, Francofurti in 8vo. anno 1604. Thesauri Critici Tomus tertius, in quo sunt opuscula Pauli Leopardi, Bartol. Barrienti, Francisci Luisini, Gulielmi Canteri, Theodori Canteri, Ludovici Carrionis, Jani Durantii, Casellii, Jani Gulielmi, et Marsilii Cognati. Francofurti in 8vo. anno 1604. Thesauri Critici Tomus quartus, in quo sunt opuscula Joan. Brodai, Joachimi-Camerarii, Aldi Manutii, Adriani Junii, Josephi Castalionis, Jani Melleri Palmerii, Joan. Jacobi, Scheckii, Francof. in 8vo. anno 1605. Thesauri Critici Tonius sextus, in quo sunt opera Valentis Acidalii et Marcelli Donati, hominis semidocti quidem, sed industrii. Francof. in 8vo. anno 1606. Thesauri Critici Tomis secuturis comprehendi poterunt opuscula Budaei, Brissonii, Petri Fabri, Nicolai Fabri, Petri Pithoei, Andreae Alciati, Antonii Augustini, Petri Ciacconii, Fulvii Ursini, Sebastiani Corradi, Antonii i. Josephi Castalionis, Andreae Schotti, Hieron. Mercurialis, Scipionis Gentilis, Desiderii Heraldi, Martini de Royas, Roberti Titii, Erycii Puteaui, Philippi Rubenii, Henrici Stephani, Joannis Meursii, et ipsius in primis Gruteri Suspicionum libri, tum aliorum recentiorum, quos mihi mondum videre contigit. Nicolai Loensis Miscellamea, Francofurti in 8vo. anno 1607. Adriani Turnebi opera, Argentinae in fol. anno 1600. Petri Victorii variae lectiones. Jacobi Cujacii opera. Justi Lipsii opera. Josephi Burdoscaligeri opuscula posthuma, Paris. anno 1610. Claudii Salmasii opera omnia. Joannis Rosini antiquitatis Romanæ ex variis collector, cum Dempsteri auctario. Joannis Glandorpii Onomasticum historie Romanæ. Francof. in folio, anno 1589. Lexicon Philologicum Matthiae Martinii, Bremain fol. anno 1623. Onuphrii Panvinii Imperium et Respubl. Romana. Petri Johannis Nunuesii Grammatistica, et Grammatica Graeca. Alexandri Scoti Grammatica Graeca.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »