Imágenes de página
PDF
ePub

Demosthenes in Ctesiphontea : ἐπὶ Ιερομνήμονος Βοσπορίζω, Δαμά γητος ἔν τε ἁλία ἔλεξεν, ἐκ τᾶς βωλᾶς λαβὼν ῥήτραν. Quæ ultima sic vertit Hier. Wolfius: "ex Senatus sententia;" Tourrehus autem et Augerius nostrates, ille, après avoir demandé au Sénat la permission de parler; hic, après avoir consulté le Conseil, addita notula : "6 ex Senatu legem accipiens, i. e. de Senatus sententia.” Et Budæus in Stephani Thesauro pay hic pro decreto accipiebat. Errare videntur H. Wolfius, Angerius, Budæus, quanquam non diffiteor púrpa identidem pro lege sumi posse; hocque ipsum nomen suis legibus imposuisse Lycurgum testantur Plutarchus in ejus Vita (13.), Suidas in 'Pirpai, et qui cum Suida consentit Luciani Scholiastes. Sed hoc est propius considerandum. Pirpa, notante Apione, in Apollonii Lexico, fit ab ῥήσκειν, ὅ ἐστι λέγειν : facilius deduxisset ab ῥέω, ῥῆσις, ῥητός. Inde patet primum nominis hujus sensum esse ouλíav, paw, quod animadvertit Apion, et cum Apione alii grammatici. Et prpa fuit etiam primitus oraculum, quod discimus e Plutarcho in Lycurgo (§ 6.); eodem prorsus modo quo páris et Bátis, quæ et sermonem, et oraculum, significant, ut et dictio apud poëtas Latinos vetustiores.

“Flexa, non falsa, autumare dictio Delphis solet," dixerat Pacuvius græcissans in Periba. Quod si igitur Lycurgus leges suas púrpas vocavit, Plutarcho forte credendum erit, qui illum refert hoc nomine appellavisse sua νομοθετήματα, ὡς παρὰ τοῦ θεοῦ νομιζόμενα καὶ χρησμοὺς ὄντα : vel, quod ipse mavelim, ῥήτρας, quasi phosis, leges nominavit suas, quod non essent scriptæ calamo, sed voce tantum prolatæ, et memoriæ creditæ, σvyxa dia λóyav. Fuit ergo púrpa, vox, sermo, vox dei, oraculum, pactum quod fit verbis, συνθήκη διὰ λόγων Hesychio (qui sensus est verborum, ῥήτρην ποιησό usta, ex Odyssea xiv. 393. supra adlatorum); serius, pactum etiam scriptum, Latinis lex, fædus: nam qui, Ammiano Marcellino præeunte (xiv. 5. p. 114.) Lycurgi rhetras scriberet, is durius græcissaret. Jam vero, si in Decreto Byzantiorum verba, èx Tās ßwλäs pýrpun Außwv, verterimus ex mente Budæi, decretum sumens, Damagetus esset tantum ἀναγνώστης vel γραμματεύς, cum re vera sit orator ex cujus sententia latum est decretum; si autem, cum Augerio, ex Senatu legem accipiens, sensu metaphorico, pro ex Senatus sententia, vim inferemus formulæ Græcæ, quod et dicendum est de Hier. Wolfii versione. Tourrelius, et, post Tourrelium, Reiskius optime intellexerunt, post impetratam a Senatu veniam sententiæ dicenda ș atque sic intellexisse Lucianum, interpretem utique non contemnendum, ex ejus imitatione liquet; liquet etiam ex alio in Toxari ($35.) loco, cum Muesippus, recitatis e Græca historia amicorum fidelium exemplis, Toxari dicendi partes vicissim tradit, hisce verbis: καὶ τὸ λοιπὸν ἤδη καταβὰς ἀπὸ τοῦ λόγου, σοὶ τὴν μήτραν παραδίδωμι : "ab oratione, quasi a suggestu, descendens, Ty prpay, nempe rou

[ocr errors]

Nóyov, #apašídwje.." Rarius nomen ab illo celeberrimo decreto potuit sumere iterum, eratque in hac imitatione aliquid curiosi et hic fere faceti. Apud scriptorem gravissimum, in primo de Republica, senex Cephalus surgens ut sacrificium faceret, Socrati et Polemarcho inter se fabulandi, ipsomet absente, partes jam relinquit, formula Lucianeæ eadem, sed vulgari magis et meliore: παραδίδωμι ὑμῖν τὸν λόγον. Quie legi in #Eliano exempla non me a sententia dimovebunt. In Historia Varia (ii. 7.) púrpav vocat pactum quoddam a magistratibus Thebanis initum, qui infantes a parentibus derelictos tollerent et alerent; et in eodem opere (x. 18.) hoc quoque nontine appellat conditiones fœderis amatorii Nympham inter et Daphnidem, Siculum illum pastorem ; cum utraque narratio pertineat ad res Boeotiæ et Siciliæ, quarum incolæ doplačov, voluit sophista eruditus diligentiæ et doctrinæ specimen exhibere isto vocis Doricæ usu, vel ab auctoribus quos sequebatur Doricis nomen mutuatus est; et, ne vox illa, e dialecto reconditiore petita et insolentior, quæ ipsum fortasse morata fuerat, suos quoque lectores impediret, addidit fere pro scholio -voces synonymas easque notissimias, opoλoyía et ouvexy. Indi, si illum rursus audiamus in Historia Animalium (xv. 24.), certamina cursus boum instituunt, καὶ ποιοῦνται ῥήτρας ἐπὶ χρυσίῳ παμπόλλῳ καὶ ἀργυρίῳ: in quibus locutionem Homericam agnoscere est de qua supra egi. Difficiliora videntur duo Xenophontis loca, sed re vera non sunt. In Anabasi (vi. 4. 28.) miles quidam Dexippain accusat quod διασώσεις τοῖς λῃσταῖς παρὰ τὴν ῥήτραν τὰ Xppara. Hic miles videtur fuisse Atheniensis; sed credo non sine magna vi ac eximia sermonis proprietate nunc voce pτpa fuisse usum, cum violati pacti insimularet Dexippum, Lacedæmonium hominem. Rursus, in Cyropædia (i. 6. 33.) Cambyses: ἐγένετο οὖν ἐκ τούτου ῥήτρα. Quod cum e persona et sermone dicentis non possit explicari, explicabo e scriptoris ingenio et moribus, qui in hoc libro ad effigiem justi imperii scripto, non ad historiæ fidem, Lycurgeorum sæpius utitur institutorum imitatione; nec mirum si vocem hanc Lycurgeam adhibuerit et Laconicam, homo Atheniensis quidem genere, sed animo totus Lacon, iì Aaxwvioμ a suis civibus in exilium missus, et qui, cum paucis Dialecti Laconicæ speciminibus, veluti stellulis, Hellenica sua, in Lacedæmoniorum orationibus, distinxerit et ornaverit, magis id fecisse videtur ut sibi λáxov carisque suis Laconibus gratificaretur, quam ut se narratoremi egregie diligentem præstaret. Quæ explicatio firmari potest et lectione veterum editionum prpa. Credo enim fere Xenophontem, legislatorem sub Cambysis personati nomine plane Lycurgeum, vocem pτpav ad pronunciationem Doricam extulisse, et scripsisse, apposito ipso digammate, Epirpa (quod posteriores librarii in prpa mutarunt), vel VOL. XX. CI. JI. NO. XL. T

non

hoc ipsum φρήτρα, sono τοῦ Φ, souum digammatis, ut poterat, exhibentem. Quod si cui hæc sententia quæsita nimis videatur, aliam proponam. Cum Xenophon diu in Lacedæmoniorum regione habitaverit, operumque majorem partem in Scillontico otio composuerit, potuit aliquid inde sordium tollere, quod Attici sermonis puritatem contaminavit. Helladius, in Photi Bibliotheca (cod. 279. p. 1590. 37.), cum animadvertisset νομεῖς esse nominativum, accusativum autem νομέας, hæc addit: εἰ δὲ καὶ Ξενοφῶν εἴρηκε τοὺς νομεῖς, οὐδὲν θαυμαστὸν, ἀνὴρ ἐν στρατείαις σχολάζων καὶ ξένων συνουσίαις εἴ τινα παρακόπτει τῆς πατρίου φωνῆς· διὸ νομοθέτην αὐτὸν οὐκ ἄν τις ἀττικισμοῦ παραλάβοι. Εt Phrynichus, in Eclogis, non veritus est scribere Xenophontem παρανομεῖν εἰς τὴν πάτριον διάλεκτον, ὀδμὴ λέγοντα, pro Attica voce, ὀσμή ; cumque notasset Xenophontem semel ἀκμὴν posuisse pro ἔτι, addit tanti nominis securus : σὺ δὲ φυλάττου χρῆσθαι, λέγε δὲ ἔτι. Potuit igitur Apis Attica, scriptor ille jucundissimus, cujus ipsæ sermonem Gratiæ finxisse videntur, cujus voce Musas quasi locutas ferunt," habuisse Dorismi aliquid, ut Livius aliquid habuit rusticæ Patavinitatis.

66

In hac prima voce AFPATPA, ut et in reliqua inscriptione quadratarius, non sibi constavit, To A nonnunquam ad vulgarem et exactam formam informans, sæpius ductibus rudissimis et inelegantissimis ad rò P fere accedens. Elementa A et P forte, ob quamdam ex rudiore sculptura similitudinem, corruptelam pepererunt in hoc apographo inscriptionis quam olim Heliodorus quidam Cæsarea Paniade oriundus Memnonis statuæ insculpserat:

ΗΛΙΟΔΩΡΟΣ ΖΗΝΩ

ΝΟΣ ΚΑΙΣΑΡΕΙΑΣ ΠΑ
ΝΙΑΔΟΣ ΗΚΟΥΣΑ Δ ΚΑΙ

ΕΜΝΗΣΘΗΝ ΖΗΝΩΝΟΣ

ΚΑΙ ΔΙΑΝΟΥ ΑΔΕΛΦΩΝ.

Proposuit Dorvillius (ad Charit. p. 525.) ΓΑΙΑΝΟΥ: malim PIANOT, quod est multo facilius et corrupta lectioni propius. Sed TAIANA apte forsan restituetur huic lapidi in Bordii Itinere Hispanico T. i. p. 125.

ΜΗΤΗΡ, ΜΟΙ. ΤΑΙΝΑ

ΠΑΡ ΗΡΙΟΝ OCTIC ΟΔΕΥΕΙΣ

ΗΓΕΙΡΕ ΣΤΗΛΗΝ CΝ ΠΑΤΡΙ

ΣΩΘΕΝΕΙ ΠΟΛΛΟΛΟΦΥΡΟ

ΜΕΝΟΙ ΜΙΚΡΩ ΕΠΙ ΗΝ ΓΑΡ ΕΜΟΙ
ΜΕΙΓΕΒΔΟΜΟΣ ΟΥ ΠΛΗΡΗΣ ΟΥ
ΝΟΜ ΙΟΥΛΙΑNOC

NOMINE IVLIANVS. MENSES. EXce

DERE. SEPTEM. HAVT. LICITVM. MVL
TVM FLEVIT. VTERQVII. PARENS.

Hasius, vir eruditissimus, proponit TATHNA vel TATIENA.

[ocr errors]

Mihi quidem TAIANA placet magis. Verba μsis où πλýgns conferri possunt cum hac inscriptione apud Fabrettum (Domest. p. 589. civ.), non uno scripturæ vitio fœdata:

[merged small][ocr errors][merged small]

et cum Rhanidis epitaphio in Anthologia Latina iv. 130:-
"Nata brevi spatio, partu subjecta nec ante
"Testatur busto tristia fata Rhanis.

"Namque bis octonos nondum compleverat annos,
"Et rapta est vitæ, rapta puerperio."

Burmannus pro nec ante, quod procul dubio mendosum esse ait, conjicit necato, pessime. Rhanis illa tunc primum, nec ante, fuerat partui subjecta; vel necante participium erit, quod malim. VTERQVII pro VTERQVE ilustravit Hasius. II pro E non raro in monumentis occurrit: cf.. Mabillon Mus. Ital. T. i. p. 24; Resend. Antiqq. Lusitan. p. 192, 195; Ficoron. Gemm. p. 46; Murator. Thes. loco nunc non obvio.' In Gruteriano Corpore non unum est exemplum; vide inprimis p. 656, 6. Etiam in hoc Græco Gruteri lapide p. 667, 5. pro H, ni fallor, II cernitur, sed deficiente, puto, temporis injuria, vel incuria lapicidæ, lineola media :

[merged small][ocr errors]

Epitaphista Latinum nomen Martialis Græce exhibens, scripserat MAPTIAAHZ. Casaubonus quidem ad Spart. p. 18 E. hoc nomen putat esse male scriptum aut descriptum, et oportuisse Μαρτιάλιος. Equidem non malam esse scripturam Μαρτιάλης arbitror. In lapide Græco Sylloges Sandrianæ post Oderici Dissert. p. 377. MIITFI est pro MHTPI. Cf. Sandr. ibid. p. 379..

Adde Rad. Rochett. Epist. ad Aberd. p. 52.

Vs. 1. TOIP pro Tois, et versu septimo TIP pro ris. Hæc forma, quæ est Laconum, alibi in hac inscriptione non comparet; atque statim TOIE scriptum legetur. Forte uterque scribendi et pronuntiandi modus apud has gentes tunc fuit in usu, et alterutram scripturam ad libitum usurpabant.' Ceterum de literæ utriusque forma nihil esse potest dubitationis. P ad vulgarem fere figuram accedit; autem idem prope est ac in monumentis nonnullis vetustis, verbi caussa, in Sigeo et Noipteliano marmoribus (vide Barthelemium in Memor. Acad. Inscript. T. xlvii. p. 162; Huschkium in Comment. de Vasculo Locrensi p. 6.); nisi quod in Eliaca lamina sit asperius atque horridius, alibi elegantius.

Vs. 1. In FAAEOIZ forma Tou 4 a vulgari non valde discrepat, et E idem est ac in Sigeo lapide.

Vss. 1. 2. ETFAO1012] In hoc nomine non minimia est difficultas; et ipsa syllabæ primæ scriptura, etsi valde probabilis, non est omnino certa: nam fere periit litera, quæ inter primam et digamma media est. Nulla hodie reperitur civitas, cui hoc nomen tribui possit, nisi Eva Arcadia, cujus meminit Stephanus Byzantius meminit et Pausanias (ii. 38. 6.) Evas in Argolidis finibus, qua forte non alia est quam Arcadica Eva Stephani. Locorum vicinia huic conjecture favet. Ceterum notissimum est Eleos inter et Argivos Arcadesque multa agitata fuisse negotia, quorum testimonia excitavit Vindingius in Hellene, sed quæ nihil omnino ad rem præsentem faciunt. At quomodo ex voce Eva, cujus ethnicum e Theopompo Stephanus adtulit legitimum, Evaïo; nempe, potuit Evaoios formari: Suspicor Evav primitus fuisse vocatam Evasia, quod durius, nomen dein in mollius abierit. Sed hariolor, nec mihi facio satis. Pergamus igitur ad sequentia.

Knightius, qui, anno 1816, annotationes nonnullas ad hanc Inscriptionem vulgavit in Ephemeride Classica (t. 13. p. 118.), hæc habet de hoc loco: "The two instances of Laconism in the substitution of the P for the E, in the first and the seventh lines, seem to be quite accidental and irregular; the dialects having probably been intermixed in the customary and rarely-written speech of these little obscure states." Addam et quæ notavit R. W. (Walpolius, puto) in Museo Critico Cantabrigiensi T. i. p. 537: The use of for, as in Top and in rip, was common to the Eolians, who said .reg for ours; but the Eleans, and the Eretrians, who were a colony from Elis, were particularly noted for this substitution of the p." Lennepius autem, vir doctissimus, hæc ad me scripsit: "Il "parolt que comme les Romains ont passé de l'usage de la lettre S à celui "de la lettre R, de même, mais à l'inverse, les Eléens ont passé de l'usage "de la lettre R à la lettre S, et que cette inscription a été faite dans le temps "qu'on commençoit à varier.”

Knightius loco modo laudato: "Elis became afterwards a consider able city, and the Eleans, or FAAEIOI, a wealthy and powerful people; but not till the union of all the little states of the district into one; which

« AnteriorContinuar »