Imágenes de página
PDF
ePub

quens, et quæ modo constituta erant, idemtidem mutans ac rem tingens : unde quid aliud potest, quam inconstantia quædam, ac denique ingens rerum omnium confusio ac perturbatio nasci, quæ tanto maior est ac perniciosior, quum non ipse princeps, seul nomine eius aliam civitatis partem alii, suo quisque arbitratu, et inter se dissidentes ac repugnantia iubentes, administrant. No: istam nos nostro in Rege, cives, levitatem deprehendimus: qui non solum, quod Ipse cunctis rebus præest, declinavit repugnantiam illam decretorum, sed etiain, quod Se cautissimum in novando gessit, omnia illa et incommoda et damna evitavit, quæ cum ista novandi libidine coniuncta sunt. Atque hac quoque in re iure admiramur simul et sapientiam Eius, et animi magnitudinem, qui dum illud efficeret, quod bonum atque utile cognovisset, sprevit inanem gloriam, quam novis rebus facillime licebat adipisci, maluitque vel reprehendi a quibusdam, quod nimis tenax veterum institutorum esset, Etenim mutare facillimum est; difficillimum vero, quoniam nibil in civitate seorsim constat, sed omnia omnibus cohærent et veluti concreta sulit, ita mutare, ut quis plus corrigat, quam corrumpat; plus condat, quam evertat. Quod Ille probe intelligens, periti nedict instar, non urendo et secando etiam sincera lædere, sed lente paullatimque adhibenda medela, certius, quam celerius ; in universæ civitatis utilitatem, quam in partium alius commodum, alius detrimentum ; in omne ævum, quam in aliquot annos mensesve prodesse maluit. Sed quid hæc memoro, auditores ? Maiora habemus, multoque illustriora, quæ Ille dedit Suæ animi magnitudinis documenta. Nonne Hic ante hos septem et viginti annos regnum Poloniæ, ultro Ipsi oblatum, detrectavit? Noune, quum certatim priocipes Germaniæ Gallorum tyranni favoreni ét clementiam ambirent, aliique alias sibi provincias dari gauderent, propemodum solus et dignitatem suam conservavit, et ditescere discerpto imperio Germanico, cui non semel Cæsaris vice cum laude præfuisset, a Se alienum iudicavit? Nonne Ille neque regis nomen, neque ducatum Varsoviæ, nisi coactus, et tum suscepit, quum per Germanicorum principum discordiam Gallus in Germania tantum non nomen imperatoris haberet? Quo factum, ut ipse ille iuris omnis contemptor, qui contumeliosissime regibus insultare consueverat, Hunc tamen attreclare non sit ausus. Tanta est enim veræ virtutis - maiestas, ut etiam quibus nihil aliud sanctum est, violare eam vereantur. Quid? an illa commemoreni tempora, quibus nihil nec nobis, neque ipsi jonocentissimo Regi tristius potuit atque acerbius evenire ? etsi nulla re magis atque apertius, quam illa sorte cum dignitate perferenda, quanta Fius fortitudo, quanta constantia, quanta animi magnitudo atque excelsitas esset, cognovimus. Absit vero, ut kunc faustissimum diem illorum recordatione fusceinus, quorum speramus non esse unquam posthac similia visuram Germaniam,

præsertim non modo pace restituta firnataque concordia, sed nova etiam sancita et gravissima talis religione fæderis, quale non exstitit antehac ulla hominum memoria. Illud vero reputate atque in mentem revocate, ut reversus in patriani, et, quemadmodum meruerat, tanta cum exsultatione a civibus Suis exceptus, quanta uulla unquam alibi audita fuit, non propter amissa demittens animum, sed relictis tanto diligentiorem curanı impendens, nihil aliud per totum illud tempus quam patriæ crudelissime discerptæ vulnera sanare, tantarumque, quibus afflicta iacebat, cladium oblivionem adducere studuerit : id quod eo fecit successu, ut pene incredibile sit, regionem tot præliis vastatam, a tantis exercitibus - exhaustam, tot imperatis tributis enervatam, fertilissimis denique provinciis spoliatam, non modo salvam ex tam immensis malis emersisse, sed omni genere prosperitatis florentissimani conspici. Talem igitur, tamque eximium Regem quis est nostrum, cives, - qui non divino nobis beneficio datum, divino beneficio per integrum dimidium sæculi conservatum, sibi, Saxoniæ, Germaniæ gratuletur ? qui non tanta Eius merita, tamque excelsam virtutem grata memoria recordari sanctissimum habeat pietatis officium ? qui non ex intimo pectore vota pro Eius salute atque incolumitate faciat, Eumque quam diutissime Saxoniæ præesse etiam atque etiam exoptet i Nec soli nos, cives, quibus usque adhuc sub Eius regno beatis vivere contigit, hunc lætissimum diem celebramus : illi, illi quoque, non sine lacrimis, participes huius lætitiæ sunt, qui multos per annos una nobiscum iustum, moderatum, lene, clemens Eius imperium experti, nunc divisi a nobis, non soluni tacita recordatione Illius, quem tam diu patris instar beneficum habuerunt, sed etiam, ut audimus, publicis testificationibus, comprobante pios animorum sensus honesta Regis, cui nunc parent, liberalitate, Saxones se esse profitentur.

Quin tu quoque ades, PRINCEPS SERENISSIME, præsentiaque tua ut insperatum, ita longe maximum adiicis lætitiæ vostræ cumulum. Quid enim ? Hoc ipso tempore, quo toti sumus in celebrandis Regis nostri beneficiis, novum ille hoc nobis, tantumque, quo non poterat maius, amoris Sui documentum dedit, quum Te ad nos misit Suæ erga nos voluntatis testeni atque interpretem. Salve ergo, SERENISSIME PRINCEPS, salve etiam atque etiam, qui spes es patriæ, in quem omnium intuentur oculi, quem Huius Regis nostri similem fore virtute, similem meritis, similem civium amore, fortuna prosperiore, auguramur atque exoptamus. Vides huius Academiæ cires, quo studio, quo fervore animorum ad hunc diem celebrandum convenerint; vides, quam magnum, quam sanctum, quam divinum sit, regem esse bonum et amantem populi sui ; vides, amor populi in regem quam dulce, quam certum, quam verum sit bene meritorum præmium. Hæreat indelebilis in

in animo Tuo huius diei' memoria ; elucescat in Te quoque, magnum Avunculi Tui exemplum sequuto, generosa Saxonicorum principum virtus ; rata fiat, cui faustum hæc dies onen ostendit, dulcissima spes nostra ; maneat etiam hæc Tua in nos, quam contigisse nobis grati lætamur, benignissima voluntas. Illi vero, cui T'e ad nos misso summas agimus gratias, Regj nostro,' eos TE huius urbis cives invenisse muncia, qui fide et amore in REGEM primi esse Saxonum, si possint, allaborent.

At, o Deus optime maxime, qui res humanas æternis legibus guberoas, te pia mente veneramur, gratesque tibi agimus, quod hunc nobis Regem dedisti, et ad hunc usque diem conservasti, qui pietate, iustitia, æquitate, sapientia dignus gloria maiorum, utilis civibus, vere pater, patriæ, lumen æternum nominis Saxonici, honos et immortale decus Germaniæ non æqualium tantum vocibus celebratur, sed magis apud posteritatem, severam et incorruptam meritorum judicem, inclarescet et nobilitabitur. Tu Eum, recte præclareque factorum conscientia, civiumque - unanimi gaudio et cumulatissimis gratulationibus exhilaratum, una cum dilectissima CONIUGE atque universa Domo Augusta haius faustissima dies lætitia penitus atque ex animo perfrui concede ; tu Eum diu adhuc incolumem valentemque huic populo, ardentissimis te precibus oranti, præesse, præmiisque virtutis iis ornari jube, quibus adversorum omnis memoria oblitteretur ac deleatur ; tu fac, ut videat hoc clarum ab antiquissimis temporibus nomen Saxonum Şua virtute, Suo exemplo in dies illustrius exsplendescere, quique mori pro Rege aut patria non recusant, primam numerare laudum, Saxones esse.

DISSERTATIO LITERARIA DE OSTRACISMO

ATHENIENSIUM, Quam annuente summo numine, Præside JOANNE LUZAC,

J.U. D. et in Academia Batava Lingua Græcæ et Hist. Patria Professore Ordinario, in Auditorio Literario publice defendet JOANNES ANTONIUS PARADYS, Amstelodamo-Batavus, Auctor. Die 14 Dec. 1793.

PARS II.- (Concluded from No. XXXVIII. p. 357.)

CAPUT TERTIUM. Çatalogus corum, quos per OstRACISMUM Athenis pulsos norimus

præcipuos. §. 1. Occasio et ætas constituti OSTRACISMI. §. 2. Hipparchus.

$. 3. Clisthenes. $. 4. Xanthippus. $. 5. Alcibiades antiquior et

Megacles, item. Clinias. $. 6. Aristides. $. 7. Themistocles. $. 8. Cimon. $. 9. Thucydides Melesiæ r. $. 10. Damon Musicus, . $. 11. Hyperbolus.

§. I.

CONSTITUERAT Solon Rempublicam, quam acceperat

, factionibus fessam, eique formam declerat, non quidem optimam, sed ad civium ingenia regiæ poteutiæ inimica accommodatam, quemadmodum scripsit etiam Leges, non quidem optimas illas, sed quas cives tolerare poterant,

Tres erant' tunc temporis in Attica factiones, una daxpiwx vel utepaxpiwy montanorum, altera nediéwy campestrium, tertia super hos Tapálwy maris accolarum: Priores horum Democratiæ, secundi Oligarchiæ admodum studebant; inter hos nápaloc mediam quamdam Reipublicæ viam tenebant, et cæteros, he soli dominarentur, prohibe bant. Pisistratus,' tumultuantibus Littoralibus et Campestribus, Montanos tueri, collecta armatorum vi, præ se fert, rų doyus nepakpio apootas, 'Tyrannidem occupat, eamque tenet, non tranquillam quidem nec perpetuam, sed post varios fortunæ casus ita stabilitam, ut liberis suis imperii possessionem transmitteret. Ejectis deinde Pisistratidis, mox ortæ sunt de rerum summa coutentiones inter Isagoram et Clisthenem, quorum ille Oligarchiæ, hic Democratiæ favebat. Tandem, eversa factione optimatum, priucipatum in Republ. obtinuit Clisthenes, ο καταστησάμενος την πολιτείαν μετά τους τυράννους. Ρlut. in Aristide pag. 319. C. sive, ut idem ait in Pericle pag. 153. D. Üs εξήλασε Πεισιστράτιδας, και κατέλυσε την τυραννίδα γενναίως και νόμους έθετο, και πολιτείαν άριστα κεκραμένην προς ομονοίαν και σωτηρίαν κατέστησεν. .

Inter Leges, quæ populo favebant, tyrannidi contrariæ, videtur quoque fuisse Ostracismi Lex, quemadmodum cap. i. §. vi. vidimus; quam mirum non est eundem lulisse, qui Pisistratidas ejecerat, ac non tantum instauraverat popularem regiminis formam a Solone constitutam, sed et amplificaverat, ita tamen ut hac in parte superatus deinde longissime fuerit ab iis, qui post illum Rempubl. gesserunt, inprimis a Pericle et Epliialte; quare forma Reip. à Clisthene stabilita Plutarcho dicitut éri Kleioděvous àprorokpárea, id est, Aristocratia ætate Clisthenis constituta; Aristocratia scilicet, si componatur cum Rep, qualem Pericles, at solus rerum potiretur, Ephialtæ opera, viri integritate et civium studio magis conspicui quam ingenio et prudentia civili, constitui curavit; Democratia vero, si comparetur cum sapientibus Solonis consiliis, institutisque moderatioribus: sic ut per hos gradus, quæ antea fuerat forma popularis, civibus utilis et aqua, tandem in effrænam populi licentian, et omnia Democratiæ vitia, primum sensim abiisse, mox præceps proruisse vere dicatur. In quo

i Vid. Plut. in Solon. p. 85, A.

2 Vid. Herodot. Lib. i. cap. 59. 3 In Cimon. p. 488.

autem plerisque, qui ante nos de Ostracismo scripserunt, VV. DD. assentimur, vel a Clisthene, vel ætate Clisthenis, primum constitutum esse hoc decenne exilium, id confirmatur egregio loco Aristidis Rhetoris, quo et postea utemur, Orat. Plat. 11. Tom. iii. Opp. pag. 399. Εd. Cateri: δοκούσι γάρ μοι τάς συμφοράς ενθυμούμενοι τας επί των Πεισιστρατιδών γενομένας εαυτοίς, μηδένα βούλεσθαι μείζον εαν των πολλών φρονείν, αλλ' εξ ίσου εις δύναμιν είναι κ. τ. λ. id est, videntur itaque mihi Athenienses ad animum revocantes, quæ sub Pisistratidis perpessi fuerant mala, noluisse, ut cuipiam altiores reliquis gerere spiritus liceret, sed ut omnes ex aequo ad auctoritatem potentiamque inter cires pervenirent.

Viguit hoc Ostracismi institutum apud Athenienses per integrum fere sæculum, florentissimis Reipublicæ temporibus; uti apparet ex eo quod Plutarchus testetur, primum ootpariodértwv fuisse Hipparchum, ultimum Hyperbolum ; Hipparcbus autem fuit Pisistrati consanguineus, illique ætate suppar; Hyperbolus cum Alcibiade et Nicia de ostreo contendit.' Ab hoc Hipparcho itaque seriem dotpakcolévTWY ordianur.

§. II. Hipparchus Charmi filius, curia Cholargo, tribu Acamantide, Ostracismum passus omnium primus perhibetur, ex Lege, tunc primum ob suspicionem Pisistratidarum lata, ότι δημαγωγός ών και στραtnyòs érupavvincev.* Harpocration hunc vocat Charmi F. Scaliger ad Eus. Chron. reposuit Charini F. Meursius in Lect. Att. Lib. v.cap. 17. ex Lycurgi Orat. c. Leocratem pag. 235. Ed. Tayl. Harpocrationem emendans legit Timarchi r., probante Tayloro ad illum locum in Notis pag. 340. At vero dubitari posse videtur, an sit Hipparchus iste, de quo Lycurgus, idem cum illo, qni Harpocratioui et Plutarcho dicitur primus Ostracismo mulctatus. Quæstionem illam difficilem solvere, bujus non est loci.

§. III. Clisthenes, ex illustri Alemæonidarum gente, sua primus Lege accusatus et damnatus est, si fides Æliano Var. Hist. Lib. xii, cap. 24. Κλεισθένης ο Αθηναίος το δείν εξοστρακίζεσθαι πρώτος εισηγηoájevos, avròs érvxe tijs karadixns apūros, ubi vid. Periz. Sed nequaquam certum videtur, revera Clisthenem Ostracisino e civitate fuisse relegatum. Constat quidem ejectum cum Alcmæonidis ab Isagora, ejusque factione, adjuvantibus Lacedæmoniis, et eorum Rege Cleomene, deinde iterum rerum potitum esse. Verum nihil bæc expulsio ad Ostracismum spectabat: nihil tunc ex lege, nihil pro meritis et

· Vid. Plut. in Nicia p. 531.
2 Vid. Corsin. Fast. Att. Pars i. Volum. i. p. 247.
3 Vid. Plut. in Nicia p. 531. 4 Harpocr. v. Innapxos.

5 Ηarpocration, 'Αλκμαιωνίδαι, γένος επιφανές Αθήνησιν από 'Αλκμαίωνος. De hac gente, quæ ab Alcmæone, ultimo Archonte perpetuo, originem duxit suam, Athenis perillustri, ut universe de Eupatridis

Atheniensibus corumque in ipsa Democratia juribus ac privilegiis, plura disputari possent ab eo, qui vel hanc ex Jure Attico partem miniam sibi sumeret pertractandam.

« AnteriorContinuar »