Imatges de pàgina
PDF
EPUB

nibus volentibus pernoctare lecti mirabilis apparatus continue præparentur. Infirmis autem usque ad mortem, vel restitutionem pristine sanitatis, per manus mulierum misericordium & virorum omnia necessaria erogantur, adeo ut opera pietatis in eodem hospitali quasi in speculo possit quilibet contemplari. Et qui in vita propter excellentiam operum ab omnibus meruit collaudari, post mortem multiplicatis intercessoribus merebitur a Domino coronari. Sed ne fasciis charismatum, quæ in eum a Sancto Spiritu confluxerunt, virtute aliqua fraudaretur, sapientes a Galliis & Italia convocavit, ut sapientia disciplina a regno suo numquam abesset, & magistros omnium facultatum Palentiæ congre

gavit, quibus & magna stipendia est largitus, ut omni studium cupienti quasi manna aliquando in os influeret sapientia cujuslibet facultatis. Et licet hoc fuit studium interruptum, tamen per Dei gratiam adhuc durat. Et postquam fere totam Vasconiam præter Burdegalam, Regulam & Vajonam suæ subdiderat ditioni, finito termino treguarum, quas cum Amiramomenino ad tempus inierat, postquam 2 & Mojam populaverat, idem Rex nobilis pro fide Christi mori desiderans, præteritum dedecus, licet prudenter, non tamen æquanimiter tolerabat. Et quia semper magnalibus inhiabat, noluit treguam ulterius protelari, sed strenuitatis proposito, & zelo fidei animatus. in nomine Domini movit guerram.

CAPUT XXXV.

DE CAPTIONE SALVAETERRAE. Uare nuntiis incipientibus inchoata est pugna inter Regem nobilem & Agarenos. Post 4 vastationem autem aliquam factam a nostris in terra Beatie, Endugari, & s Gieminii, filius prædicti Regis Agarenorum Mahomat nomine, collecto gentium suarum exercitu, castrametatus est in circuitu Salvaterræ. Cumque eam fere tribus mensibus obsedisset, diversisque machinis impugnasset multis de iis, qui erant in castro, occisis, plerisque vulneratis, turribus & muro fere dirutis, de obsessis pluribus siti & impugnationibus interemtis, ad ultimum castrum occupatum est in opprobrium fidei Christianæ æra millesima ducentesima quadragesima 6 octava, mense Septem

bri. Castrum illud castrum salutis, & deperditio ejus ademtio gloriæ. Super ipsum fleverunt populi, & solverunt vincula brachiorum. Zelus illius excitavit omnes, & fama ejus conspersit plurimos. In auditu ejus surrexerunt juvenes, & in zelo ejus amaricati sunt senes: dolor illius ad gentes exteras, & compassio ejus ad æmulantes. Eo tempore Aldefonsus nobilis exercitum suum congregaverat circa confinia Talavera, & cum vellet dubiæ sorti belli se committere, præcipue ad instantiam filii sui primogeniti Fernandi, maturiori usus consilio mandavit in sequentem annum belli dubia prorogari: utilior est enim dilata opportunitas, quam audaciæ præceps temeritas.

I Collocavit. 2 Etiam Mojam populavit. 3 Pranuntiis autem incip.

Vastationes autem aliquas factas.

5 Giennii vet. cod. 6 Nona vet, eod.

CA

CAPUT XXXVI.

DE CONDICTO BELLO, ET MORTE Infantis Fernandi.

A

Garenus autem adeptus præsidium Salvaterræ, cum magna superbia ad propria est reversus. Aldefonsus vero Rex nobilis, habito cum Archiepiscopo, Episcopis & magnatibus consilio diligenti, ore ejus universis acclamantibus est prolatum, melius esse in bello voluntatem cæli sub discrimine experiri, quam videre mala patriæ & sanctorum. Fecitque edictum per omnes provincias regni sui, ut milites & pedites, relictis superfluis vestium, & aurificii, & ornatus cujuslibet, quæ ad rem non pertinent, armis utilibus se munirent, & qui prius in superAluis displicebant, nunc in necessariis & utilibus altissimo complacerent. Omnes autem a minimo usque ad maximum voluntati regia paruerunt, ad hæc omnia dulcissimo Fernando filio primogenito nobilis Aldefonsi competentem sux modestia operam impendente, qui eodem tempore febre correptus finivit vitam, antequam belli terminus advenisset. In cujus morte fletus patriæ, luctus inconsolabilis genitori, quia in ipsum tamquam in vitæ speculum contemplabatur. Erat enim spectatio populorum. Sic enim eum Dominus honestaverat, ut etiam ab omnibus amaretur, & quod ætas in adolescentibus non permittit, jam in ipso gratia dispensabat. Obiit itaque in oppido Magerito in dioecesi Toletana mense Octobri æra millesima ducentesima quadragesima nona,

[ocr errors]

vacuus dierum, plenus gratia & virtute. Sepultus est in monasterio Santæ Mariæ regalis prope Burgis a Roderico Toletano Pontifice, & multis Episcopis, & magnatibus sæcularibus, & religiosis, excellentissima sorore sua Berengaria Regina, ad quam postea regnum Castellæ successione provenit, impendente liberaliter & decenter officia funeris, & honoris, & gemitus doloris, ubi virtutum ejus sic plenitudo claruit, ut ejus prudentia devoti sexus excederet pietatem, & eleemosynarum largitio principum largitates: etiam pudica modestia inconsolabili lutui solatia procabatur, ut exinde famæ ejus dulcorata suavitas in augmentum cresceret & dulcorem. Religionum & pauperum, & quorum titulos pauperies incrustabat, toto tempore vitæ suæ subventrix exstitit & levatrix, præter opera magnifica, quæ regnante suo filio mirifice claruerunt. Verum nobilis pater consolationem de morte filii nisi in magnalibus non admitens, collecto suorum exercitu, per ripam fluvii, qui Sucaris dicitur, terram aggreditur Sarraceni, & obsedit castrum, quod dicitur Alcala, & cœpit illud, & Surcatiam, & Garadem, & Cubas, in quibus multi Agarenorum capti, multa etiam spolia sunt inventa. Quibus occupatis & munitis utiliter, feliciter ad propria est reversus urgente instantia hyemali.

Matrice.

RO

[blocks in formation]

Ertente autem anno, eo tempore, quo solent Reges ad bella procedere, ab Aldefonso nobili citatis gentibus, congregatis armis, victualibus comportatis, nec non & omnium cordibus ad bellum erectis, factus est 4 occursus omnium apud s Toletum, quæ sola potuit sui opulentia omnium necessitatibus non deesse. Interim Roderico ejusdem urbis Pontifice, & cæteris nuntiis propter opus simile destinatis, adversis partibus redierunt. Et coepit urbs regia repleri populis, abundare necessariis, insigniri armis, diversificari linguis, variari cultibus. Nam zelo belli ex omnibus fere Europe partibus ad eam diversarum nationum varietas concurrebat. Nec erat qui posset alicujus rei causari defectum, cum & ipsa civitas sui abundantia occurreret, & prodiga manus nobilis principis omnibus ad omnia necessaria ministraret. Concursus autem venientium a mense Februario particularis incepit, & multiplicationis paulatim incrementa suscipiens per totum verum tempus, & amplius crevit turbarum multitudine copiosa. Et quia diversarum nationum varietas diversitate morum, linguarum & cultuum discrepabant, de voluntate principis in eadem urbe ejusdem urbis Pon

ex

tifex morabatur, ut dissidentium varietas per ejus industriam sedaretur. Et sic factum est per omnipotentis Dei gratiam, qui solo nutu omnia disponebat, ut nulla seditio, nulla perturbatio exorta fuerit, quæ potuerit belli negotium impedire, licet per hostem humani generis fuerit sæpius attentatum. Et quia de die in diem crescebat numerus stigmata Domini in corpore suo portantium, ne intra urbis angustias aretarentur, Rex nobilis volens eorum commodis providere, tra urbem circa fluenta Tagi delitiosa viridaria, quæ ob regiæ gravitatis recreandam majestatem coalita fuerant, eis exposuit, ut sub umbraculis arborum æstus injurias evitarent, ibique ex fructiferis arboribus constructis tabernaculis usque in diem processus ad bellum in Regis sumtibus permanserunt. Octavo itaque die post festum, quo christiana religio Pentecosten celebrat, Petrus Rex Aragonum nobilis Aldefonsi fidelis amicus secundum fœedus apud Concham initum, dietis plus fastu regio festinatis, die præfixa venit Toletum: ubi a Pontifice & toto clero processionaliter est receptus, ibique in viridario 7 regio fixis tentoriis gentis suæ præstolabatur adventum.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAPUT II.

DE ADVENTU ULTRAMONT ANORUM ad bellum.

[ocr errors]

Oeperunt etiam venire magnates de partibus Galliarum, Burdegalensis & 2 Nanatensis Episcopus, multique Barones de eisdem partibus & Italia. Convenerunt & simplices milites, nec non & de pedestri ordine plurima multitudo. Advenit etiam venerabilis Arnaldus, qui aliquando solicitudine 4 Cistercii functus, tunc regebat ecclesiam Narbonensem. Hic paulo ante æmulatione legis catholicæ provocatus, contra quosdam, qui in Narbonensi & vicinis provinciis blasphemare nomen Domini & ecclesiam ore nefario præsumserunt, corda fidelium excitavit, ut signo crucis contra hæreticorum versutias armarentur. Et sic factum est per Dei gratiam quod ubi contemta prædicatio non profe

[ocr errors]

cit, falce crucis putatis hæresibus, fides catholica de die in diem feliciter 5 coalescit, & destructis Biteriis & Carcassona, blasphemantium 7 sanguine, & flamma vorace, & ultrici gladio est consumtus ara millesima ducentesima quadragesima sexta. Hic itaque Pontifex cum multitudine citerioris Gallia vasis belligeris, signis & armis

honesta, urbem ingressus est Toletanam, in qua decenter a nobili Rege & ejusdem urbis Præsule est receptus. Convenerunt etiam ad eamdem urbem plerique milites de partibus Portugallis, peditum vero copiosa multitudo sa multitudo, qui mira agilitate expeditionis onera facile sustinebant & 9 audaci impetu impetebant.

CAPUT III.

DE CONCURSU PONTIFICUM ET MAGNATUM Hispania ad congressum..

A

D hæc magnates Regis Aragonum strenuitate incliti, apparatu insignes, armis & equis honesti, Toletum ad exercitum pervenerunt, inter quos fuerunt Garsias Romerii, Eximinus Cornelii, Michael de Lusia, 10 Anazarius Pardi, Guillermus de Cervaria Comes Empurensis, Raimundus Fulconis, Guillermus de Cardona, & multi alii Principes & Barones, & simplices milites, nec non ballistariorum & peditum copia gratiosa. Aderat in urbe regia cum nobili Rege magnatum suorum generosa societas, nobili

Archiepiscopus. 2 Forte Narniensis.

3 Aliquamdiu. 4 Cisterciensis. 5 Convalescit. 6 Bituris.

tate, strenuitate & multitudine approbanda, quos sic & morum elegantia, & curialitatis prærogativa, & strenuitatis supereminentia venustaverat, ut & in oculis hostium non solum terribiles, verum digni honoribus apparerent. Civitatum vero & oppidorum concilia sic copiosis phalangibus, & equis & armis, & vehiculis & victualibus, & omnibus ad bellum necessariis præmunita venerunt, ut non esset inter eos qui aliquo 12 indigeret, immo sua aliis liberaliter communicarent.

Quamvis vero in oppidis & civitatibus

Sanguis ultrici gladio flamma est consumtus. 8 Forte onusta. 9 Audaci temeritate & impetu. 10 Aznarius. 11 Essent. 12 Indigerent.

bus sub uno degant Principis regimine, tamen a sua principio gentis, & armorum etiam & militaris dignitatis insignia habuerunt, & militare nomen sortiti sunt ab antiquo. Multa etiam contra Sarracenos, & contra Christianos ipsi & eorum parentes decenter exercuerunt. Fuerunt etiam ibi Pontifices qui se & sua, prout Deus dedit, in sumtibus & laboribus devote pro fidei negotio impenderunt, in solicitudinibus vigiles, in officiis devoti, in consiliis providi, in necessitatibus largi, in exhortationibus seduli, in periculis strenui, in laboribus patientes, & Rodericus Placentinus. De regno Castella Archiepiscopus Toletanus, Tellius Palentinus Episcopus, Rodericus 3 Segontinensis, Menendus Oxonensis, Petrus Abulensis. De regno Aragonum Garsias Tirasonensis, Berengarius Barcinonensis electus. De sæculari vero militia regni Castella Didacus Lupi de Pharo, Comes Fernandus de Lara, Comes Alvarus, & Comes Gundisalvus, frater ejus Lupus Didaci de Pharo, Ro

L

dericus Didaci de 4 Camberis, Gonsalvus Roderici, & frater ejus & multi alii nobiles, & magni & strenui, quorum nomina longum esset enumerare. Fuerunt etiam fratres calatravæ sub uno militiæ suæ magistro Roderico Didaci, grata Deo & hominibus fraterna societas: fratres militiæ templi sub uno Magistro Gomitio Ramiri, qui post bellum feliciter exspiravit. Hi sunt qui primi in novo testamento signo crucis suscepto, superbie militaris fastum, strenuitate servata, caritatis & religionis vinculo arctaverunt. Fratres etiain militiæ Hospitalis, qui fraternitatis caritati” insistentes devote, zelo fidei & terræ sanctæ necessitate accensi defensionis gladium assumserunt. Hi sub uno priore Guterrio Ermenegildi. Fratres etiam militiæ S. Jacobi sub uno Magistro Petro 6 Ave. Hi in partibus Hispaniæ multa opera militia decenter egerunt. Multi etiam Christianæ religionis diversorum votorum & professionum zelo de compassione 7 moniti, insigniti signaculo 8 sanctæ crucis inibi convenerunt.

CAPUT IV.

DE PRAEROGATIVA VIRTUTUM
largitatis nobilis Aldefonsi.

Icet 9 autem tam diversa, tam varia, tam extranea multitudo non esset facilis ad regendum, etiam patienti, nobilis tamen Rex magnanimitate sua omnia pacifice regebat, omnia æquanimiter & 10 tranquille tolerabat, ita ut tædium in virtutem mutaret, cum vultu hilari tædium superaret. Irreverenter prolata reverenti responso in reverentiam convertebat, ambitionis loquacem tristitiam larga manu in lætam facundiam commutabat, curiali applausu fastibus militaribus occurrebat, regalium morum gravitate

I Degerant. 2 Pallantinus. 3 Segantiensis. 4 Camesis. 5 Fratres. 6 Aria. 7 Mori.

servata, id in ipso operabatur benignitas, ut præexcellentia videretur æqualitas, sapientia gravitate conspersa sic omnia miniabat, ut his fieret ejus curialitas in suspirium, & strenuitas in exemplum, ita quod de eo dici posset: Hic virtutis habet plus, quam possedimus omnes. Adolescentes, juvenes, & quos virilis ætatis robur perfuderat, senes, & decrepiti, quid laudare, quid appetere, si facultas suppeteret, quid mirari, quid diligere repererunt, ejus industriam in agendis stupore attoniti mirabantur C 2

quem

8 Santo. 9 Enim. to Adde omnia. Ir Muniebat.

« AnteriorContinua »