Imágenes de página
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ad lectorem.

Quae nunc in lucem edimus, omnia ex Archivo secretiore Sanctae Romanae Sedis tracta, integra et sincera damus; non omnia nova, attamen omnia accuratiore studio edita credimus. Quaedam ediderat iam Friedrich1) ex codice tridentino, cui fortasse ille maioris ponderis auctoritatem tribuit quam mereatur; edidit tamen satis mendose et imperfecte, quum multa in codice deessent etiam Aleandri, omnia Vicecancellarii et aliorum. Quaedam ediderat etiam Laemmer), sed, nescio quo fato, mutila et errata pluribus in locis. Quaedam Raynaldus et alii ediderant ex diversis codicibus. Nos ex codicibus authenticis, ex originalibus litteris, ex Aleandri collectionibus propriis ipsius manibus ordinatis, propriisque oculis revisis omnia transcripsimus vel nostra vel amicorum opera.

Et primo quidem litteras Aleandri ex ipsius collectione pontificiis tabulariis asservata, et charactere proprio Aleandri correcta illis locis in quibus oscitantia scribae apparebat, transcripsimus. Haec collectio iusto volumine continetur, in cuius fronte haec verba ab Aleandro inscripta sunt: Epistolae italicae in prima mea legatione Germanica. Hoc volumen olim primum Nunciaturae Germanicae, nunc habetur ordine L.

Epistolas quoque Vicecancellarii ex proprio originali descripsimus; Aleander enim epistolas ipsas collegit, sigilla fere semper intacta servavit, et secum omnia referens, Romam in Pontificiis tabulariis tamquam rerum gestarum monu

1) In Abhandlungen der Historischen Classe der königlich Bayerischen Akademie der Wissenschaften. Eilfter Band. München. 1870.

*) Monumenta vaticana. Friburgi Brisgoviae 1861,

menta indubitata deposuit, et litteris a se scriptis uno coniunxit volumine. Epistolae ipsae quae ad nuncium missae sunt, nobis eo pretiosiores extiterunt quia, quum epistolae Aleandri chronologico ordine destitutae plerumque chronologicis notis carerent, harum auxilio notas ipsas restituere, saepissime sine dubitatione, aliquando maxima probabilitate, po

tuimus.

Quod ad Brevia pontificia attinet, Regesta originalia, minutas (uti vocant) originales, duplicata, in tabulariis vaticanis asservata consuluimus.

Caroli V, Ferdinandi Archiducis, Alberti Cardinalis Moguntini, Joachini Brandeburgensis, Ducum Bavariae, Margaretae Austriacae, Episcopi Tridentini, Ducis Lotharingiae, Henrici VIII Angliae et Gustavi Wasae Sueciae regis, Joannis Haneri, Rorarii aliorumque multorum principum, episcoporum, scriptorum epistolas ex originalibus transcripsimus, quae collectae variis voluminibus, quibus est titulus: Epistolae variorum ad Clementem VII; sive Epistolae principum aut propriis capsis collocatae, non transcriptae sed originales, asservantur. Brevia quaedam ex minutis ipsius Jacobi Sadoleti hausimus, cum ultima tamen scriptione, pro mutationibus aliquando a pontifice factis, conferentes.

Campegii epistolas ex volumine LIII Germanicae Nunciaturae transcripsimus: in ipso volumine eadem originalia ser

vantur.

Tandem pauca documenta transcripsimus ex volumine Tabularii Sanctae Sedis, cui titulus: Eckii, Erasmi, Blosii et aliorum epostolae, quo exacta et probata aliquarum epistolarum apographa continentur.

Ut tamen cuicumque facilis habeatur nostrae editionis cum originalibus monumentis collatio, uniuscuiusque monumenti locum fideliter notavimus. Monumentorum a Friedrich editorum variantes lectiones, eo quod longum et fere inutile opus videretur, non recensuimus; recensuimus quidem variantes lectiones monumentorum a Laemmer editorum prout opportunum visum est.

Ad perfectionem collectionis nostrae fortasse optimum videbatur et alia notissima monumenta historiam Reformationis illustrantia addere: sed haec, quia notissima et obvia cuique, ne volumen inutiliter augeretur, omisimus; monumenta

tamen vel mutila vel interpolata in notis editionibus, iterum. dedimus veramque eorum lectionem cudimus.

Auxilium voluimus veritatem quaerentibus suppeditare; monumentis historiam illustrare; nec inutile ad hoc opus nostrum, nisi nostra nos fallit opinio, evadet. Ac propterea usque ab initio collectionis nostrae epistolam Papae Leonis X ad Fridericum ducem Saxoniae datam omnino ab illa quae in Jenensi editione operum Lutheri impressa est, diversam posuimus.

Die 8 Julii anni 1520 Leo X epistolam gravissimam Friderico Duci Saxoniae scripsit. Epistolam hanc inter Opera Lutheri Vol. II. invenimus; invenimus etiam in collectionibus recentioribus, non lutheranorum tantum sed et catholicorum, ut in Leplat et alibi. Numquid ista epistola authentica, sincera, germana est?

Ipsa incipit illis verbis: Quod ad nos et ait: Pontificem gravissimorum virorum testimonio scire Ducem summa prudentia summaque in Deum et orthodoxam fidem pietate, nobilitate etiam animi et maiorum perpetuo Christianae reipublicae et Sanctae Sedi faventium memoria, semper conatibus Martini Lutheri iniquitatis filii obstitisse, neque ullum unquam auxilium aut favorem huic homini praestitisse, ita ut augeretur maxime benevolentia qua pontifex ducem prosequebatur, ipsius egregiam virtutem semper admiratus. Post haec prosequitur Leo: „Sapientissime huius pestilentis ac venenati hominis familiaritatem aspernatus es . . Illud vero religioni tribuendum est quod nunquam in quenquam tantorum errorum consensisti et eis potius obstitisti. Nec per te occasio ulla data est a vetere et diuturno per Spiritum Sanctum tot seculis conservato ordine fidei orthodoxae deficere." Et rursus: „Hominis scelerati et nefarii impiis conatibus tales obices" Deus opposuit. Non satis bene sonant talia et tanta anno 1520 scripta, mense Julio, tribus vix mensibus transactis ex quo Valentinus a Deitleben Ducis apud Pontificem administer, Duci ipso scripserat: „Publicam famam adfirmare Lutherani a Saxone ali, foveri et clementer haberi".

Quomodo Pontifex mense Julio publicam vocem mense Martio clamantem, ignorabat aut oblitus erat? vel quomodo tali adversus Ducem assentatione vilescebat? Praeterea die 1 Aprilis Dux ipse, ut se contra accusationis vocem tueretur

scripserat aperte: hanc puolicam famam non ignorare „attamen Lutheri doctrina non omnibus mala videbatur“.

Ex hoc satis liquebat Ducem nova dogmata nec defendere nec impugnare; quomodo igitur Pontifex illum tantis laudibus. presequi poterat ac si erroribus Lutheri se semper opposuisset et illius doctrinas perpetuo impugnasset? Nec Leonem latebat, Ducem eo ipso tempore, quo a se culpam favoris Lu thero dati ut arcerat conabatur, professum fuisse: „Lutheri doctrinam multorum eruditorum et intelligentium iudicio, piam et christianam haberi et adprobari".

Ex his iam oritur dubium de sinceritate epistolae Leonis; quod quidem dubium et firmatur et augetur, si consideremus, nusquam in regestis Leonis epistolam apparere; nusquam vel actum vel scriptum simile in pontificiis tabulariis inveniri. Inordinata chronologice et confusa quidem Leonis regesta fatemur, sed omnia iterum iterumque evolvimus; epistolas etiam minimi momenti invenimus; hoc gravissimum monumentum nos semper latuit; per pluteos, per capsas quaesivimus an aliquod vestigium appareret, an aliqua etiamsi ambigua indicatio; at nihil omnino. Monumentum huiusmodi, pretiosum certe et quod accuratissime pro historia, pro rerum gestarum. iustificatione servari debebat, omnino desideratur etiam inter Acta Wormaciensia quae Aleander summa cum diligentia collegit ad perpetuam rei lutheranae memoriam. Brevia, epistolae, memoriae, notae copiosissimae hic habentur; non haec epistola.

Attamen Leo X epistolam Duci Saxoniae die 8 Julii 1520 dedit; hoc historici recentiores testantur; hoc cooevus scriptor, qui de initiis lutheranae Reformationis scripsit et cuius scriptura in tabulariis vaticanis servatur, testimonio suo firmavit. Quaesivi diligentissime ubique, omnibus tabularii angulis exploratis, et tandem inveni epistolam Leonis X die 8 Julii 1520 Duci Saxoniae Friderico datam, sed omnino diversam a vulgari lectione inter Opera Lutheri excusa. Incipit enim nostra: „Credere volumus nobilitatem tuam nos, et pro natura nostra et pro pastorali quod gerimus, officio, ad lenitatem et mansuetudinem propensos, moleste admodum ferre cum vel unus aliquis ex grege eorum qui sacro perfusi baptismate filii sunt et Dei et nostri aliquid committat in legem sanctam et scripturas quo eiici ex Ecclesia mereatur; vel cum illo ad sceleris sui

« AnteriorContinuar »