Imágenes de página
PDF
ePub

to Sedi Apostolicae veritatem patefacere de ipso auderet. Testis Eckius ipse, non timidus veritatis amator, qui tamen pontifici anxie scribebat orans atque obtestans ut nulli hominum quae de Erasmo secrete scripserat innotescerent.

Attamen Erasmum maximum Germaniae turbatorem dixerat Aleander1); ipsumque Luthero periculosiorem praedicaverat, conquestus non semel Brevia apostolica Erasmo scribi, quibus ille impudenter abusus, doctrinas suas tutabatur, dum eadem scribebat quae iam scripserat Lutherus „circa materiam confessionis, indulgentiarum, excommunicationis, divortii, potestatis Papae, sed cum periculosiore veneno quia Lutherus propter acres et famosos libellos minus erat fide dignus"). Et revera in Hollandia publice Lutheri doctrina praedicabatur sub auctoritate Erasmi, et Saxones ipsi veridicum esse Martinum dictitabant, quia Erasmus cum ipso sentiebat. Flandria universa Erasmi culpa infecta habebatur3); dubia de falsitate Bullae Leonis X., deque damnatione Lutheri ubique ab Erasmo disseminabantur1). At dum haec Aleander Romanae Ecclesiae Vicecancellario significabat, Erasmus graviter de Aleandro apud Pontificem querebatur eundem ut maledicum et calumniatorem accusans, ita ut Leo graviter commoveretur et Aleander vehementius doleret plus Erasmo fidei dari quam sibi religionis defensori"). Leo, eruditorum virorum et elegantissimorum scriptorum in primis amplissime fautor, fortasse et Erasmo plus aequo indulgebat; at virilibus apertisque Aleandri verbis excitatus pristinum favorem aliquantisper imminuens, recentibus eiusdem Erasmi litteris rescripsit gratulabundus de confirmata ipsius fide: „declararunt enim litterae tuae id de quo addubitare aliquantum coeperamus, neque tantum ex quorundam quamvis prudentium et proborum testimonio, quantum ex scriptis nonnullis tuis quae circumferuntur". Nos, ait Pontifex, „paulisper ex ea opinione deturbati valde iucunde accipimus restitutam in nobis esse mentem pristinam diligendi tui" 6). Tamen dubium in corde Leonis haesit et, Aleandro maiore exhinc fide adhibita, enixe commendatum est, Erasmum suaviter ad viam rectam reducere).

[blocks in formation]

Quid profuit? De pessimo haeresiarcha Augustinianorum fra trum Antuerpiae priore, Erasmus ipse pronunciaverat: „Prior Augustinianesium Antverpiae solus pene Christum predicat"1) et Aleander rursus die 9. Septembris aiebat:,,Quod peius his regionibus invenio ex illo est, quem, iuxta Rev. vestrae commendationem, omni modo ad rectam viam adducere debeo2)“. Cui Vicecancellarius: „De amico qui tantopere occulte nocet, opus est nunc nec videre nec audire, nec suspicionem ostendere, sed ut bonum quod dixit, quodque iterate promisit, accipere"3). At quum diebus illis in lucem liber haereticus exisset, quo ignotus auctor probare Petrum nunquam fuisse Romae, conabatur, una vox fere fuit auctorem Erasmum indicans. Accidit etiam quod Alander, dum in convivio cum Erasmo sederet, de illo libro locutus, quum calumniosum et mendacem diceret, refertumque erroribus, Roterodamus impetu actus, concitata voce inclamaret, se nullum in ipso mendacium invenisse; libenterque accipere. si Aleander vel unum indicare posset. Cui cum Aleander non unum sed plura ostendisset, Erasmus ob confusionem obmutuit. Quae narrans Aleander subiunxit: „compertum sibi Erasmum multa peiora lutheranis scripsisse, sed fuco linita, dissimulata, aptissimeque sub pietatis specie velata; laudes lutheranorum non una vice decantasse; principes et aulicos haereticos ipsum pro duce aperte confirmasse; amicos et proximos illum pro haeretico reputasse"). Quae Erasmus aut sciens aut suspicatus, cum Campegio Cardinali de calumniatori bus suis conquestus, catholicam romanamque propriam fidem profitebatur, non satis modeste scripta sua iactans ceu universalem religiosi morbi medicinam. „Multa scripsi in Lutherum

multos sanavi iam addictos isti foederi, multos revocavi ne accederent, multos moderatus sum ne nimium accederent". Sed meriti conscius, dum laudes proprias decantabat, minabatur aperte: "Huius Pontificis ab omnibus praedicata pru dentia mihi bonam spem facit, vos nihil odiosius in me decreturos. Quod si fieret eadem opera et Lutheranae factioni rem longe gratissimam facietis, ac pluribus summatibus viris longe molestissimam, quos mihi meis studiis devinxi favore non exambito. Quorum est noster Carolus et in huius aula multi, Rex Angliae, Archiepiscopus Cantuariensis, ut non commemorem tot principes, tot episco

1) Doc. 120. p. 282.

8) Doc. 125. fol. 292.

2) Doc. 122. p. 289.
4) Doc. 126. fol. 294-295.

pos, tot eruditos et honestos viros non solum in Anglia, Flandria et Gallia Germaniaque, verum etiam in Hungaria et Polonia, qui vel se putant debere multum laboribus meis, vel certe me de publicis studiis benemeritum esse"). Quibus simulationibus aliisque artibus tantam de se in Pontificis animum existimationem ingessit, ut Clemens VII. die 3. Aprilis 1524 eidem scripserit; Quod ad te obtrectationibus liberandum attinet, interposuimus auctoritatem nostram "2). Et interposuerat vere, tamen non felici auspicio, quia catholici Germanici Erasmum apprime noverant, quamvis reapse nec lutherani ipsum favoribus prosequerentur sicut antea, antea, nutantem, dubium, variumque agnoscentes. Ipse de imminuto apud lutheranos. favore nova apud Romam propitia argumenta captabat: „Jam pridem, aiebat, debaccabantur Lutherani in me furiosis libellis ac famosis picturis; nunc maior etiam fremitus comitatus est, ... nec me clam est quos amicos perdiderim, quos hostes in me provocarim. . . . Ego tamen omnia perpeti malo quam isti coniurationi accedere"). Longo etiam tempore Erasmus catholicos fefellit; libros de diversis dogmatibus obscuro involutoque stylo edidit, ad Clementem pontificem obsequentissimas litteras misit, sese pontificiis nunciis commendavit, amplissimisque verbis religiosos animi sensus ostendit: sed catholicis et lutheranis aeque pariterque suspectus semper habitus, optimi quique catholici doctores ipsum periculosum, artificiosum, malum praedicarunt; nec Germanici Clementis VII. praecepto obsequentes se praebuerunt quum Pontifex de illo silentium indixit; quin imo aperte de vaferrimo Ecclesiae hoste conticescere recusarunt.

Erasmi discipuli infestissimi in Aleandrum dialogos et scripta multa ediderant; versus etiam domui Caesaris affixerant quibus pontificius nuncius appellabatur bonarum litterarum transfuga, aulicorum assentator, lubricorum defensor, carnifex, sanctorum librorum ustor. Ubique plurimi erant Lutheri discipuli, inter religiosos viros fere omnes, et ingratissimi quique a Roma promoti omnium pessimi; neque ii scientia sed odio potius in Romam movebantur, causam fidei privatis affectibus confundentes1). Non in Germania tantum sed Romae hostes occulti Romanae Ecclesiae iniquis artibus Pontificem oppugnabant, et quidquid secrete in Romana Curia agebatur in

1) Doc. 132 fol. 306. 307.

3) Doc. 172. fol. 380.

2) Doc, 146. iol. 324.
4) Docum. 12. fol. 31-33.

Germaniam significabant, ita ut ipsa qua damnatus fuerat Lutherus, Bulla, prius in Germania imprin.eretur quam Romae publicaretur, et „,nihil ut ait Aleander, nec illic nec istic fieri aut scribi possit, quin citius a germanica parte quam a romana cognoscatur; nam homines Curiae aut servi illorum omnia querentibus germanicis patefaciebant" 1). Ipsae Aleandri epistolae de Erasmo narrantes Erasmo cito significabantur2); nec mirum quum Lutherani palam profiterentur se Romae fautores et exploratores habere non parvi momenti3).

,,Nefarium novitatis studium, aiebat Albertus Cardinalis Moguntinus Clementi Papae scribens, plerique praeseferunt intrepide, ubique locorum seditionem et conspirationem meditantur, verbis licentissimis maledictis incessunt Sanctitatem Vestram ... Principes, comites, proceres et magistratus urbium Germaniae etsi coram praetendant catholicae unitatis amorem, eminus tamen mirifice novitatibus student instigantque suapte sponte malos. . . . iamque rarissimi inveniuntur laici qui candide et simpliciter faveant ecclesiasticis, sed et bona pars sacerdotum facit cum Luthero et plerosque pudet stare a parte Romanae Ecclesiae“1).

Augentur copiae Lutheranorum,

At quaenam vera origo tanti odii? Amor puritatis doctrinae? Studium evangelii? zelus domus Dei? Ex monumentis nostris longe aliae eruuntur causae; Lutherus iamdiu discipulis suis et Germanicis parum de religionis negotiis eruditis doctrinam suam insinuaverat; ipsam acceperant veramque desideraverant aulici, praecipue qui principes in suam sententiam variis rationibus adducebant; principes ob avaritiam, ob ecclesiasticoram rerum aviditatem, ob cupiditatum libertatem nova dogmata opportuna novis consiliis amplectebantur. Dux Saxo iratus in Romam ob magnam auri copiam solutam pro coadiutoria cuiusdam sui fidelis, imo occulti filii extra matrimonium nati, iram ob inimicitiam in Archiepiscopum Moguntinum augebat)5. Casimirus Brandeburgensis, eodem tempore quo ob reservationes fratribus suis marchionibus concessas murmurationes in populo excitabantur, hostis in Romam clamabat quia, „quum caeteri omnes vilissimi officiis et beneficiis referti evaderent, fratres sui nihil obtinerent"). Arm

1) Docum. 12. fol. 34.
3) Docum. 179. fol. 398.
5) Doc. 12 fol. 29.

2) Docum. 14. fol. 40.

4) Docum. 107. fol. 267, 268.

6) Doc. 31. fol. 74, 75.

storffius de quadam praepositura querebatur, quumque optatum finem adeptus esset, laudes Pontificis praedicabat cuius antea nomen conviciis dehonestaverat'); Capito lutheranus pro amico. catholicorum se gerebat, praeposituram quandam sperans). Et sic caeteri, quorum aliqui, quamquam a Luthero non alieni, ecclesiae catholicae adhaerebant spe utilitatis, venditantes operam cuique pecuniam solventi. Comites et nobiles Germaniae, duce Ulrico Hutteno, pauperes et violenti sanguinem clericorum sitiebant3), principes sitiebant opes1), sicut Albertus Brandeburgicus qui equitum theutonicorum provincias in proprium principatum mutare cogitabat, seque e Magistro ordinis in principem saecularem erigere et religiosorum civitates in patrimonia Brandeburgensium vertere").

Non religionis amor sed avaritia et cupido odium pepererant, aluerant, perpetuaverant; nec romana avaritia, sed germanica potius aviditas mala tanta invexit. Non hoc Aleandrum latebat qui aperte confitebatur: „Publica utilitate coactus, quamquam Germanici qui sunt Romae maiores et amici mei sint, non diffiteor vera esse quae de eis hic passim clamantur; ipsos ptissimam huius tumultus causam praebere. . . . Neque argumentis et factis probavero verum Germanorum iudicium; sed revera tantae derogationes, surrogationes, ingressus, regressus, reservationes, accessus, recessus, et quinquaginta singulis beneficia, aliaque similia de quibus Germani acriter que. runtur, omnia impetrata sunt a propriis theutonicis Romae aut per se, aut per patronos, ex quibus deinde Pontifex et Ecclesia ipsa patitur". Et paulo ante supplicaverat ut finis imponeretur illis qui omnia Germaniae beneficia non contenti infinitis propemodum beneficiis iam occupatis, artibus omnimodis impediebant; inde enim populi materiam Lutheri cum omnibus his rebus miscebant maximo fidei nocumento; Deum et ecclesiam relinquentes ut supradictarum enormitatum ulciscerentur; quae quamvis non ita magnae sint quanto celebrantur, in hoc tamen tumultu arcendae. sunt et removendae ne iniquitatibus occasionem praebeant“). Et populi, ut testatur Joannes Hanerus, „non tam rerum novarum quam libertatis cupidine accenduntur et principum

1) Doc. 19. fol. 48. et 56. fol. 141. 42. et 25. fol. 62.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »