Imágenes de página
PDF
ePub

tanque, solemni pontificio monumento sancitam vigintiduo cardinales propria subscriptione solemniorem reddiderunt. Monumentum hoc historicis, ut credimus, omnino ignotum, nunc quasi collectionis nostrae pretiosum complementum ex secretioribus S. Sedis tabulariis erutum in lucem damus; multi enim nec minimae auctoritatis scriptores Clementem Concilii convocationem adversatum ob natalium defectum tradiderunt, eumque aliquandiu remissius eadem de causa in rebus Germanicis egisse; quod falsum omnino ex documento nostro probatur. Attamen nec conviciis, nec calumniis, nec monstrosis quibusque obtrectationibus in Clementem neoreformatores parcebant.

Eodem tempore mirabilia praedicabantur de Luthero, cuius fautores, tanto audentiores quanto timidiores catholicos et magistratus et principes videbant, submurmurabant prius, deinde aperte disseminabant, nullo modo Lutherum damnandum antequam audiretur; si audiretur, miranda dicturum'). Dux Fridericus Saxo interea principibus narrabat se certo scire Papam Luthero, si a proposito desisteret, magnam archiepiscopalem sedem vel purpuram ipsam sicut promiserat daturum; quod mendacium Aleander refutavit cum electore Trevirensi loquutus?). Nunc imago Lutheri nimbo circumdata ceu sancti hominis publice ostendebatur; nunc circumferebantur imagines Lutheri et Hutteni quorum uni prae manibus stabat liber alteri gladius cum subscriptis verbis: Christianae libertatis propugnatoribus 11. Luthero, Ulrico ab Hutens).

Prohibitum fuerat Luthero concionari publice in intinere a Wittemberga ad Wormatiam dum ad diaetam de libris suis responsurus proficisceretur; at Erfordiae magno populi concursu publice selemniterque concionatus, iter prosequutus est maximo fastu a sex doctoribus, plurimisque nobilibus comitatus“). Caesar promiserat nunciis ingressum Lutheri in civitatem Wormatiam secretum futurum; at Lutherus solemniter venit, centum equitibus usque ad portam civitatis comitantibus; currum ascendit octo equitibus circumdatus, maximo populi concursu, dum quidam apostata presbyter, ipsum in ulnis accipiens, inclamabat se maximum totius mundi sanctum tetigisse. Caesar demum nunciis promiserat virum illum nemini alloquuturum; sed statim plurimi nobiles, iurisperiti, cuiuscumque conditionis viri ipsum adierunt, et cum ipso loquuti, verba illius per civitatem diffuderunt. Quibus rebus permotus Aleander scribebat: „Quid nunc Pontifex dicet, imo mundus, de auctoritate officioque Caesaris, de decretis, de promissionibus ab ipso factis“ ?!) Caesar tamen, firmissima virtute mandatum damnationis Lutheri paraverat ; tunc maxima Lutherani indignatione concepta, ut orthodoxis timorem incuterent et mandati executioni obsisterent, schedulam ad arma populum excitantem appenderunt?). Postquam Universitas studiorum Parisiensis propositiones Lutheri damnaverat, lutherani per Germaniam vulgo disseminabant Universitatem ipsas approbasse, demtis tantum duabus propositionibus dubiis 3). Sparserant etiam in nuncios, ipsos Caesarem, consilium, aulicos et omnes pecunia venali modo captivasse4). In reditu suo Lutherus sese in arcem tutissimam, secreta Friderici Ducis opera, receperat; at eius fautores interfectum a catholicis praedicarunt, populum et aulam ipsam in pontificios concitarunt, nuncios primo, deinde presbyteros omnes catholicos occidendos esse inclamantes”).

1) Docum. 11. fol. 25 et 27. 2) Docum. 14. fol, 39, 40. 8) Docum. 36, fol. 103.

4) Docum. 62, fol. 161,

Non reformatorem religionis, erat enim potius destructor; non virum doctum et pium, dum omnibus nota vitia eius; non denique egregium scriptorem Martinum populus et principes existimabant; sed hostem Romae, sed odii germanici interpretem, sed quodammodo vexillum rebellionis et licentiae.

Non omnes libros qui Lutheri nomen in fronte gerebant Lutherus scripserat; hoc publice notabatur, hoc Martinus Trevirensi electori fatebatur , subiungens quod, si ipse libros et doctrinas revocasset, plusquam viginti succederent qui peiora et dicerent et docerent“). Viginti isti erant ex academicorum numero; in Germania enim litterati viri nova quadam litterarum antiquarum ressurrectione elati, gentilitatis flores christianis fructibus anteferebant; „morosissimum, ut ait Aleander, grammatistarum et poeticulorum genus quorum Germania plenissima est; hi tunc demum putant se haberi doctos et praesertim graece quando profitentur se dissentire a communi Ecclesiae via." Et alibi: „Sicut canes rabidi litteris et armis instructi, maxime gloriantur quod iam non bestiae sicut eorum

) Docum. 62, fol. 165 et docum. 64. fol, 170, 171. 2) Docum. 74. fol. 193.

9) Docum. 80. fol. 213. ) Docum. 95. fol. 243.

6) Docum. 95. fol. 245. e) Docum. 67. fol. 173, docum. 94 fol, 196, 197, doc. 95. fol. . 246,

maiores sunt; quod Italia litteras amisit, quod Tibris defluxit in Rhenum“ 1). Philosophia et theologia tunc temporis in Germania fere omnino negligebantur; litteris et eloquentia omnia agebantur. Et Lutheri discipuli, dum Lutherus et concilia, et pontificem et logicam quoque reiciebat?), summa diligentia summoque studio stylum et formam scriptorum et libellorum et satyrarum polibant; Aleander ipse testatur se parti. culam epistolae Hutteni plusquam centum correctionibus refertam, paene singulis verbis decies mutatis, vidisse. Qua occasione generosa iustissima que ira Aleander invehitur in oratores illos et poetas qui Romae plaeclara ingenia politioremque stylum in vacua poemata, in rhetorum exercitia insumebant „se vicissim lacerantes pro uno verbo“, dum unamines esse deberent in defensione catholicae fidei, Italiaeque honore vindicando a Germanicis insultibus").

Sed iam satis de his; dicendum potius de utilitate monumentorum nostrorum ex quibus certe multa pro historica veritate haurienda essent, si occasio et opportunitas nunc sineret. Magni pretii sunt instructiones Hieronymo Aleandro datae cum ad diaetam Wormaciensem proficisceretur'), responsio Caroli V. ad epistolam Universitatis Viennensis“), epistolae Leonis ad nuncios in Germania , et ad Carolum V“), epistolae anonymi de rebus germanicis), litterae Aleandri ad Joannem Eckium, litterae Hezii ad Clementem Papam, Adriani VI. ad Archid. Ferdinandum, Gustavi Wasae regis Sueciae ad lladrianum VI., Joharinis Haneri ad Clementem VII.8). Nec minoris pretii iudicandae epistolae Rorarii , Episcopi Tridentini, Cardinalis Lotharingiae, Ferdinandi archiducis de bello rusticorum, et perspicuum illud compendium rebellionis et belli eorundem ab Eckio pro Clemente Papa et pro Henrico VIII. Angliae rege compositum.

Pretiosissimum monumentum est illud quo instructiones continentur Episcopo Tergestino et Jodoco datae ut Fridericum Saxonem a fovendo Luthero deterrerent"); Pallavicinus enim ex hoc et ex oratione Aleandri ad ducem Saxonem''), quendam non inelegantem, sed non omnino in omnibus verum sermonem confecit, quem ab Aleandro recitatum finxit, quemque inter documenta sincera Leplat edidit, aliique numerarunt. Optima haec consuetudo, temporibus Pallavicini, habebatur sermones effingere et in ore haeroum, ducum, principum ponere; sed ab historiae severitate alienam, quamquam fortasse lectoribus gratam, reor. Hac vero occasione Pallavicinus pro sermonis robore nonnulla addidit quae, si minus opportuna iudicari nequeant, quum non coram quoddam principe recitata sint, sed in frequentissimo imperii principum conventu, germanam tamen simplicitatem non servant. Instructiones Episcopo Tergestino et Jodoco datae severam quandam vim praeseferunt; neque inornata forma illis obest; veritas enim nullo verborum fuco involuta evidentior exsistit et propria luce fulget. Monumentum hoc temporibus diaetae Wormatiensi anterioribus adscripsimus, tum quia nullum de ipsa diaeta vestigium in ipso apparet, tum quia tantum Constanti. ensis diaetae facta innuuntur, ipsaequae instructiones tales sunt quae desiderium potius non vocandi ad novam diaetam Lutherum ostendant, quam iam vocati et convicti obstinationem damnent.

1) Docum. 12, fol. 31, et doc. 56 fol. 142, 14.1. 2) Docum. 74. fol. 196.

8) Docum. 61. fol. 155, 156, 4) Doc. 4. fol. 8.

5) Doc. 7. fol. 16. 6) Doc, 8. fol. 17 et 13. fol. 34. 3) Doc, 15 et 20. ) Doc. 23, 129, 131, 141.

") Doc. 35. fol. 87. 10) Doc. 30. fol. 69.

Nec parvi momenti sunt epistola a Vicecancellario Ale. andro data die 15. Aprilis 1521, sententia marchionis Brandeburgensis, consilium principum imperii de Luthero?), relationes Aleandri de privatis Lutheri colloquiis in domo electoris Treverensis, deque lutheranorum consiliis”), et Cardinalis Moguntini de statu Germaniae”), epistola Adriani VI. ad Archiducem Ferdinandum anno 1522 data circa machinationes lutheranorum“). Quamvis unum missum sit ad Nuncium sed non Carlo V. consignatum, et aliud scriptum sed non missum, pretiosa tamen sunt brevia quae sub numero 39 et 152 in nostris monumentis veniunt. Haec autem contra impugnatores Leonis et Clementis faciunt. Instructiones ad Nuncios Apostolicos anno 1524 datae sunt prudentiae et consilii monumentum insigne et non minimum historiae adiutorium”).

Quae omnia et alia hic non memorata, apprime historicae veritati inserviunt, et nostra hac aetate, eruendis monumentis addictissima, praesidium non modicum criticae arti afferunt; nam saeculis praeteritis turbationes et animorum motus plura obscurarunt, iniustas sententias, et minus aequas conclusiones in vulgus disseminarunt; dissidentibus enim honestius visum monumenta historica ignorare seu corrumpere quam veritatem confiteri eamque generoso animo amplexari; et saeculo XVI. dum hominum cupiditates vehementer accenderentur, sinceritati parum obsequii habitum fuit.

1) Docum. 63, 69, 71.
3) Docum. 107.
5) Docum. 154.

3) Docum. 74, 80, 93, 94 etc.
4) Docum. 129.

Quod quidem liquido apparet etiam in actis dietae Wor. maciensis ubi agitur de Lutheri examine ; ille enim illius examinis relationem mutilam edidit qua populum aliquantulum concitavit ; nam quum propria verba integre referret, verba Treverensis officialis omnino conticuit; sic enim lectoribus insinuabatur vacua vel nulla omnino Treverensem respondisse quasi veritatis quodammodo splendore obcoecaretur et inspiratis Lutheri verbis tanta vis inesset ut obmutescere adversarius cogeretur. Qua de causa Aleander in suis litteris datis die decimaquinta Maii scribebat: „sum nunc occupatissimus in colligendis actis istius haeresiarchae eiusque examinis; oportet enim ipsos cum authentica nota notarii imprimere, quia populus aliquantum concitatur ob acta quae Martinus suo modo scripsit, treverensis officialis responsionibus omnino omissis)“.

Nec omnino inutile est aliud contra episcopos mendacium detegere, ab Erasmo prolatum, qui Luthero scripserat eidem favorabilem Leodiensem esse, quum nunquam talem supradictum episcopum se praebuerit, imo in rebus religionis semper constanterque catholicis omnimode faverit?). Quod tamen mendacium nihil prorsus extraordinarii praesefert, si consideretur Erasmum tot litteris, tot sermonibus, protestationibus innumeris semper se Romanis Pontificibus addictissimum ostendentem, revera cum Luthero aliquamdiu, cum hostibus Romanae Ecclesiae fere semper, coniunctum secreto fuisse. Quod et ex litteris Aleandri et ex relationibus Eckii non difficile eruitur, et ex consensu ipsorum catholicorum Germaniae diligentique scriptorum ipsius lectione probatur. Sed omnino periculosum erat ipsum aperte accusare; plurimi amici, nonnulli fautores, amplissima apud multos auctoritas ita ut pauci admodum ei in faciem aperte resistere valerent, tanta orthodoxorum animos vi exercebant ut quisque ardentior vix sub secre.

1) Aleander Vicecanc. 15. Maii 1521. 2) Ibid, doc. 89. pag. 227.

« AnteriorContinuar »