Imágenes de página
PDF
ePub

vesaniam et contumatiam et obstinationem addente ad nos necessario defertur necessitas vindicandi; nam et interitum vel minimae ovis ex grege nostro cum dolore ferimus, et poenae animadversio mansuetudini nostrae vehementer est contraria“.

Quae verba! quam diversa ab editis lutheranis !

At non diversa tantum sed et contraria, in sequentibus occur. runt: „Testem Deum omnipotentem et tuam nobilitatem facimus, nos iam ab initio cum Martini Lutheri, quem filium amplius nostrum vocare non possumus . . . diutius esse passos quam forsitam pastoralis curae vigilantia postulabat; sed ea spe esse passos quod illum ad poenitentiam converti et tuam nobilitatem non offcndi optavimus. Sic enim communi omnium sermone praedicabatur tibi illum charum acceptumque esse, tuoque illum patrocinio magis confisum quam oportebat, hos tantos sibi arrogantiae spiritus assumpsisse“.

Haec verba omnino contraria sunt laudibus Friderico datis pro constanti oppugnatione Lutheri, pro reiecta eius familiaritate, pro fidelitate etc. Nemini igitur dubium quin si una sincera est, altera omnino spuria sit habenda; nam uno die duae sic inter se pugnantes epistolae scriptae missaeque esse non possunt; una ergo falsa est; sed quaenam?

Illud observandum prae caeteris quod dum lutherana epistola quae Romae circumferentur voces ignorat, vaticana et cognoscit et reminiscitur. Resciverat Fridericus a Valentino de Deitleben „quod publica fama affirmabat Lutherum ab ipso ali, foveri et clementer haberi“, itaque in epistola vaticana Leo scribit electori: „communi omnium sermone prae. dicabatur Lutherum tibi charum acceptumque esse, tuoque illum patrocinio hos tantos sibi arrogantiae spiritus assumpsisse“.

Et logica et historia magis huic conveniunt, quam stylo mendaci quo asseritur Ducem Saxoniae semper infensos habuisse iniquitatis filii Martini Lutheri conatus“. Et haec pro magna praesumptione contra sinceritatem epistolae lutheranae habenda tenemus.

Sed, quaeso, quomodo poterat Aleander epistolam diei 8 Julii ignorare? Nec revera ignoravit; ignota illi fuit epistola a lutheranis deinde edita; novit apprime, retulit, in collectione sua composuit epistolam vaticanam. Haec ergo indubitanter sincera, vere missa, unice scripta fuit; nec inter

Acta Wormaciensia Aleandri, nisi talis, inveniri posset. Etenim dum epistolae lutheranae nec vestigium, nec minuta, nec transcriptio inter pontificia monumenta exhibetur, huius vaticanae textus officialis inter acta sincera dietae Wormatiensis, inter sincerissima Concilii Tridentini monumenta in secretiori Sanctae Sedis tabulario omnibus patet.

Quod si nec haec argumenta sufficiunt, addatur et illud, quod ab auctoritate romanorum scriptorum eruitur. lis enim omnino ignota fuit lutherana, nota vaticana quae procul dubio strictim a coaevo narrationis initii reformationis auctore et ab ipso Cardinali Pallavicino refertur, quum nec ipse Cardi. nalis nec Paulus Sarpi lutheranae meminerit.

Sed quaenam causa fuit, cur, epistola vaticana inter opera Lutheri omissa, adsit alia nec sincera et omnino diversa? Nulla certe in Romanis scriptoribus huius substitutionis adesse poterat ratio ; quod facile cuique patebit dummodo tenor epistolae lutheranae, demptis contradictionibus, parumper consideretur; non enim in ipsa habentur quae a catholicis reici. antur; cum nulli usque huc homini catholico aut ob doctrinas minus convenientes, aut ob stylum incertum dubium ingesserit, nec doctrinae diversae sint in lutherana quam in vaticana; alia ergo et in aliis substitutionis causa quaeratur necesse est.

In vaticana epistola nonulla sunt quae in lutherana desiderantur, quaeque omnia Fridericum Saxonem magnum Lutheranismi patronum respiciunt. Dum lutherana pro certo et firmo ponit ipsum omnino et semper infensum Luthero fuisse ; vaticana eum patronum, fautorem, amicum Lutheri confirmat; quodque plurimum refert, dum lutherana nec vestigium quidem minimum promissionum Ducis executioni et factis contrariarum affert, vaticana earundem promissionum reminiscitur, easdem refert, et Friderico ante oculos ceu testimonia violatae fidei obiicere non veretur. Non acerbe, non acriter, sed indirecte suavibusque modis haec fiunt; ita tamen ut nec Friderici gloriam augeant nec ipsius animi germanitatem et nobilitatem ostendant.

Leo virtutes progenitorum Friderici recenset, eorum in Sanctam Sedem devotionem singularem, zelum in variis Boemorum contentionibus exhibitum; promissorum pietatis et constantiae redundantium meminit, quae Cardinali Caietano praestiterat Dux quaeque, iamdiu ab ipso Cardinali Romano Pontifici relatae, ferebant Ducem ipsum hominem illum, Martinum

scilicet, laturum dum eum Sedis Apostolica non reprobasset; quod si factum esset se nullum illi amplius favorem praebiturum. De his omnibus in epistola lutherana ne verbum qui. dem; et iure, nam si haec ex una parte memorabantur, lutheranoram intererat ignorare et perpetua oblivione, si fieri posset, delere.

Leo scribit Friderico: „Testis es ipse quamdiu Lutherum pertulerimus paternis nunc hortationibus, quandoque minis monendo, increpando, interdum et benigne promittendo, a tanto eum furore revocare conati“. In epistola lutherana vix ac ne vix quidem Pontificis longanimitas et mansuetudo memo. ratur; non enim perpetuae curae lutheranis suffragabantur Pontificis pro reducendo in rectum tramitem Luthero.

Tandem nec Friderico nec lutheranis memoria promissionum ipsorum arridebat, ac propterea omnino in epistola lutherana praeclara verba desiderantur quae in vaticana sic de ipsis loquuntur; „Haec enim illa est hominis huius et eiusdem errorum per Sedem Apostolicam in Catholico peritissimorum conventu Spiritu Sancto praeeunte qui in huiusmodi causis huic Sanctae Sedi nunquam abfuit, facta reprobatio, quam te expectare dixisti; quae tamen antequam fieret potuisti pro tua prudentia animadvertere quae esset Martini Lutherii mens, quam impia cogitatio“. Et renunciatis Lutheri excessibus, Pontifex concludit: „Quae cum gravia per se, tum vero postquam huius Sanctae et Apostolicae Sedis accesit declaratio, tuum jam est, dilecte fili, omissa hominum amicitia, eam quae Dei est caeteris rebus anteponere, nobisque praestare fidem et promissionem quam in pignus et signum tuae christianissimae mentis dedisti; ut extincto sermone hominum qui tua fiducia hunc saepe iam dictum iniquitatis filium Martinum Lutherum fazere affirmant, tua excellens virtus ac nobilitas suum debitum splendorem apud Deum hominesque obtineat. Quod ut facias non solum petimus et obsecramus sed in nomine etiam Dei omnipotentis et in virtutae sanctae obedientiae requirimus“.

Quantum haec nobilitate, spei et amoris coniunctione et mansuetudine a verbis epistolae lutheranae differunt, quae sic sonant: „Eum quantum in tua auctoritate et potestate est, capi captumque ad nostram instantiam custodiri cures et studeas. In quo nobilitas tuo praeclaris initiis virtutis suae eximiae pares reddiderit exitus, nec mediocrem maculam a sua et familiae et Germanicae nationis claritate repulerit, hancque apud Deum et homines excelsam laudem promereberis esse tuae nobilitatis opera ac pietate, ardens incendium summotum et extinctum ...“ Haec omnia benignus lector clarius etiam videre poterit, si lutheranam epistolam cum primo nostrorum monumentorum conferat; perspicuum enim erit omnibus epistolam secundi voluminis operum Lutheri sinceram non esse sed fortasse a lutheranis confictam, demtis omnibus quae promissiones, infidelitatem Ducis, eiusque favorem Luthero praestitum respiciunt, dissimulando quoque longanimitatem, prudentiam, mansuetudinem Pontificis.

Aliud etiam monumentum non parum a lectione lutherana diversum edidimus Numero 48 fol. 120. Agitur enim de epistola a Carolo Imperatore ad Lutherum missa, ut eum ad diae. tam Wormatiae invitaret. Haec epistola fol. 411 vol. II. Operum Lutheri legitur, sed habet hoc modo rationem vocandi Martini: „quoniam proposuimus propter doctrinam et libros aliquandiu hactenus abs te editos scrutinium abs te sumere; quae verba disputationem non excludunt, imo supponere videntur in scrutinio instituendo; clarius disputatio excluditur in monumento nostro sicut legitur in collectione Aleandri; in ipso enim scribitur: „intendimus et conclusimus ratione doctrinarum et librorum qui per aliquod tempus a te editi sunt, ex te certitudinem accipere“. Minus accurate relata est epistola ab editoribus Lutheranis; ipsi enim habent in fine ipsius: „Datum Wormatiae die VI Martii anno Domini MDXXI regnorum nostrorum romani tertio ecc.“ Sed mense Martii anno 1521 signandus erat annus secundus non tertius; Carolus enim electus fuerat decima hora diei 28 Junii 1519. In collectione Aleandri accuratius legitur: „Datum in civitate nostra imperiali Wormatia die VI mensis Martii etc. regnorum nostrorum Romani secundo, ceterorum vero sexto“.

Qua ex causa proveniant, quorsum tendant hae et aliae variationes monumentorum, non inquirimus; attamen de sinceritate patrum reformatorum luculentum testimonium non praebent. Quae sinceritas etiam aliunde nimis dubia probatur, ut ex monumentis nostris satis liquet. Aleander saepe expertus est artes et commenta reformatorum; ipsum enim isti dicebant et neophytum, et judaico patre natum, et ex infima plebe ortum; quae omnia mendacia esse probantur ex Aleandri epistola ad Eckium, ubi de libellis famosis in se conscriptis dicens, ait: „Adeo sunt omnia plena mendacicrum et frigidissimae calumniae qua me Iudaeum ac recens lotum vocant, quasi ignoretur patria et parentes mei, qui ex marchionibus Pilosae Petrae in Histria et comitibus Leandri oriundus, aut fuissem ego in canonicum Leodiensem receptus probata etiam examinatissimis et juratissimis testibus e quatuor capitibus nobilitate, si neophaetus essem. Vide hominum impudentissimorum ineptissima commenta“ 1). Sed non solum his commentis Aleandrum insequebantur reformatores; in ipsum vehementibus iniuriis et inhonestissimis nominibus saeviebant“), coniurationibus insectabantur, molestiis omnimodis circumdabant. „Reliquias salutis meae fere amisi, scribebat ille die 18. Februarii 1521, perpetuo mortem mihi minatur, mortisque periculum semper est ante oculos, et quantum attinet ad gratiam et famam aliquidque nominis quod prius habebam in Germania, perierunt omnia, innumeris conviciis et irrisionibus insectatus“3). Franciscus Sikingen et Hulricus Hutten acriter invehentes in eum, plebis furori ipsum ut iniquissimum hostem indicabant; in ipsum plebs coniurabat, sanguinem ipsius sitiens, et conclamans quod nec gremium Caesaris esset illi tutum refugium*).

Ut de Aleandri natalibus ita et de natalibus Clementis Papae Ecclesiae hostes non pauca indecora evulgarunt; quae tanto credibiliora habita sunt quanto etiam inter florentinos scriptores a nonnullis narrata , tum ab aemulis potentissimae domus Mediceae tum a popularis regiminis amatoribus libenter accipiebantur. Vulgaris etiam fama referebat Julium Cardinalem non natum ex legitimo matrimonio, tantum naturalem esse Juliani Medicis et cuiusdam Floretae humilis conditionis foeminae filium; hoc florentini cives, hoc idem Leo Pontifex aliquandiu crediderunt; at, quum anno 1513 de ipsius Julii episcopali electione fiorentina ageretur, in quorundam memoriam legitimum Juliani et Floretae matrimonium rediit, factique testes passim numerabantur. Ortum dubium Pontifex Leo in certitudinem vertere, veritate perspecta, curavit; auditis testibus, auctoritatibus excussis, argumentis perpensis, tandem lux facta est et Julii natalium legitimitatem probatam, firma

1) Docum. 23. fol. 58.

Docum. 24. fol. 62.

3) Docum. 12. fol. 31.
4) Docum. 95. fol. 245.

« AnteriorContinuar »