Imágenes de página
PDF
ePub

terno affectu in Domino hortantes, ut christianissimorum praedecessorum suorum virtutem, quam semper imitata est, nunc in hoc opere maxime Christiano repraesentans, fideique suae et promissi memor, rejicere a sese et a sua gratia (nisi resipiscat, et ad cor redeat humilitatis) pravum hominem, et perniciosum membrum non jam Christi sed Sathanae non postponat, dictasque nostras litteras promulgari, et omnia in eis praescripta ordine debito perfici, ut oriens hoc incendium extinguatur, adiuvet. Haec enim illa est hominis hujus et ejusdem errorum per Sedem Apostolicam in Catholico peritissimorum conventu, Spiritu Sancto praeeunte qui in huiusmodi causis huic Sanctae Sedi nunquam abfuit, facta reprobatio, quam te expectare dixisti; quae tamen antequam fieret, potuisti pro tua prudentia animadvertere quae esset Martini Lutheri mens, quam impia cogitatio: qui primum dum damnatas iamdiu per universalem ecclesiam Waldensium, Hussitanorum et Bohemorum haereses renovare atque instaurare nititur, se ipsum ostendit qualis sit; deinde cum Turcis suffragatur, cum poenas et supplicia haereticorum deplorat, fidem demonstrat se cupere et ab externis et ab intestinis hostibus exterminari catholicam. Postremo in tam effrenem superbiam est elatus ut suam unius auctoritatem, suam sententiam, suum in scripturis intellectum omnibus se antelaturum praedicet et universitatum et sanctorum doctorum et oecumenicorum conciliorum et Romanorum Pontificum decretis, contra professionem humilitatis quam emisit et contra eius beatissimi viri auctoritatem cuius nomen praefert, maximi in Dei Ecclesia doctoris Augustini. Quae cum gravia per se, tum vero postquam huius sanctae et apostolicae sedis accessit declaratio, tuum jam est, dilecte fili, omissa hominum amicitia, eam quae Dei est caeteris rebus anteponere, nobisque praestare fidem et promissionem quam in pignus et signum tuae Christianissimae mentis dedisti; ut extincto sermone hominum qui tua fiducia hunc saepe iam dictum iniquitatis filium Martinum Lutherum furere affirmant, tua excellens virtus ac nobilitas suum debitum splendorem apud Deum hominesque obtineat. Quod ut facias non solum petimus atque obsecramus, sed in nomine etiam Dei omnipotentis et in virtute sanctae obedientiae requirimus. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die VIII. Julii MDXX Ponts. nostri anno octavo.

2.
Salvus conductus datus Aleandro.

(Acta Wormaciensia fol. 3.)

(20. Julii 1520.) Leo Episcopus Servus Servorum Dei, Universis et singulis ad quos praesentes pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Cum dilectum filium Hieronymum Aleandrum Notarium et Bibliothecarium nostrum ob ardua et fidem Catholicam statumque Christianae Ecclesiae concernentia negocia, ad charissimum in Christo filium nostrum Carolum Romanorum et Hispaniarum regem Catholicum in Imperatorem electum, et aliquos alios christianos principes Nuncium et oratorem Nostrum mittamus, devotionem vestram et vestrum singulos hortamur, subditis vero nostris et gentium armigerorum capitaneis et ductoribus nec non militibus ad Nostra et Sae Romanae Ecclesiae stipendia militantibus, sub indignationis nostrae poena mandamus ut praedictum Hieronymum cum suis comitibus familiaribus et servitoribus, nec non suis Salmis et bulgiis valisiis et rebus aliis per omnes civitates terras pontes passus portus et loca quaelibet tam nostra quam vestra, absque alicuius dacii pedagii gabellae bulletarum portorii fundinavis aut alterius cuiusvis indicti vel indicendi oneris solutione; ire morari transire redireque secure libereque permittatis, nullumque eidem Hie. ronymo et suis praedictis in persona sive bonis molestiam impedimentum sive damnum quovis modo inferatis seu inferri permittatis; quin imo de itineris securitate viarumque ductoribus, si opus fuerit et requirendum duxerit, ita benigne prompteque provideatis, ut a nobis Sanctaque hac Sede Apostolica possitis merito commendari. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo quingentesimo vicesimo; tertiodecimo kal. Augusti. Pontificatus nostri anno octavo.

Balar, de Piscia.

3.
Leo X. Hieronymo Aleandro.
(Acta Wormae. fol. 3 tergo.)

(16. Julii 1520.) Leo Episc. Servus Servor. Dei, dilecto filio Hieronymo Aleandro Praeposito Ecclesiae Sancti Joannis Evangelistae

[ocr errors][ocr errors]

Leodiensis, Votario et familiari, ad charissimum in Christo filium nostrum Carolum Romanorum et Hispaniarum Regem Catholicum et Imperatorem electum et Sacri imperii electores caeterosque Germaniae altae et bassae episcopos principes et comunitates Nostro et Apostolicae Sedis Vuncio et oratori, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ad nihil aliud nostra aspiret intentio quam ut Christi fidelium animas nostra diligentia Deo lucrifacere possimus, libenter circa hoc operam vigilem adhibemus ut diabolica fraude decepti ad caulam dominicarum ovium revertantur, et si qui animorum perversitate ducti in damnato suo proposito contumaciter persistere maluerint, taliter animadvertatur in illos ut sit eorum paena caeteris in exemplum. Cum multa et varia de novitate dogmatis et scandalosis articulis fratris Martini Luther, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini in Germania degentis, nobis renunciata essent et quotidie referrentur quae mentem nostram mirum in modum commovebant, tanquam a nostra religione penitus aliena diligentiori examine digna esse censerentur; Nos ne novitas hujusmodi, et ea quae ab ipso in publicum prolata et in scriptis etiam reducta non sine animi nostri displicentia vidimus et legimus, scandalum in populo christiano suaeque et aliorum animabus interitum provocarent, volentes pro nostro pastorali officio salubriter provi. dere, ipsum per alias nostras in forma brevi litteras ut ad nos veniret, ad haec ut ex ore suo veritatem et causam eorum quae publice disputabat et in scriptis redigebat intelligeremus monuimus, cumque id facere recusasset, ac eum non secundum Dei legem per quam obedientia et humilitas precipitur incedere manifestissime constaret; Nos ne error hujusmodi in Ecclesia Dei sub dissimulatione et negligentia, tempore praesertim nostro, pertransire videretur, nonnullis ex Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus vivae vocis oraculo commissimus ut, adhibitis in Sacra Pagina magistris et aliis viris doctis, ejusdem Martini dicta et scripta diligenter examinarent et deinde in consistorio nostro secreto referrent; quorum relatione audita et saepius mature discussa, complures articulos ex eius scriptis extractos de eorundem Cardinalium consilio damnavimus, istumque Martinum sub poenis tunc expressis monuimus ut infra certum tempus tunc expressum errores suos recognosceret et ad solitae veritatis viam reverteretur, et quae in eius scriptis

temere et impie prolata perturbationum causa in Ecclesia fuerant, consulte ac prudenter ut christianum decet revocaret, alioquin ut haereticus ab omnibus vitari et puniri deberet, prout in nostris, in quibus voluimus quod litterae ipsae in cer. tis ecclesiis publicari deberent, plenius continetur. Volentes igitur ut litterae nostrae praedictae in illis partibus fideliter publicentur et in eis contenta executioni debitae demandentur, ac sumentes in tua prudentia in arduis comprobata et persona tua quamplurimis virtutibus insignita fidutiam in Deo specialem, te cum benedictione illius cujus vices in terris gerimus et qui curam gregis sui nobis committere dignatus est, ad charissimum in Christo filium nostrum Carolum Romanorum et Hispaniarum regem catholicum in Imperatorem electum et Sacri Imperii electores omnesque Germaniae Bassae et altae episcopos prin: cipes barones comunitates et universos praelatos et ad alia loca ad quae te declinare contigerit, Nuntium et oratorem no. strum mittimus, injungentes tibi ut Carolo regi et electoribus ac aliis principibus et praelatis praefatis nostro nomine prae. dictum contra Martinum editum et alias credentiales litteras nostras patentes ac nostram mentem illis communices quemadmodum propensa est ad fidei catholicae causam defendendam, eorumque auxilia ad hanc piam et necessariam Dei causam implores persuadeasque, et rationibus tibi notis indutus, ac cordium suorum fores assidue pulsare non desistas ut Martinum ipsum hortari velint ut cognita veritate ad rectam semitam tandem redeat et hujus Sanctae Sedis mandatis pareat. Quod si fecerit, verbi Salvatoris nostri memores, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et quod angeli magis gaudent de uno peccatore ad poenitentiam redeunte quam de centum justis , qui et alibi monet habentem centum oves si unam ex illis perdiderit dimittendas esse nonaginta novem in deserto et ire ad illam quae perierat donec invenerit eam, eundem Martinum ad gratiam ut charum filium recipiemus, ipsumque honoribus recognoscemus; si vero, quod absit, eorum et nostra monita exequi neglexerit, omnem opem et operam impendere et adhibere, teque pro viribus juvare velint ut, ejus temeritate depressa, adversus tam pestiferum hominem mandata nostra exequi valeas, cupientes et tantam labem ex partibus illis eradicari, et ea infectos corrigi ac errores hu. jusmodi extirpari, et opportuna remedia adhiberi, antequam

pestifera radix pestilentissimos ramos et palmites producat et ulterius serpat. Omnes et singulos partium predictarum utriusque sexus cujuscuinque status nobilitatis et condictionis existant in hujusmodi haeresim et errores dicti Martini prolapsos et in poenas in dictis litteris contentas incursos, qui errores suos sponte confitentes haeresim objurare, et ad veram fidem Catholicam converti voluerint, si hoc humiliter petierint ad hujusmodi, et aliis eorum excessibus etiam haeresim sapientibus, et poenis predictis, prestito tamen prius per eos corporali Juramento quod similia de coetero non committent, nec ea committentibus prestabunt auxilium, Consilium et favorem, nec non ab aliis eorum peccatis, dummodo non sint talia propter quae sedes Apostolica foret merito consulenda, auctoritate nostra, semel dumtaxat pro quolibet eorum, iniuncta etiam eis pro modo Culpae penitentia salutari, et aliis quae de iure fuerint injungenda, absolvendi, nec non eos ad famam et honores pristinos, abolita prius infamia, restituendi et ponendi. Contra illos vero qui talibus erroribus contumaciter persistere voluerint auctoritate nostra, prout juris fuerit, procedendi, ipsosque corrigendi castigandi et puniendi, et Curia saeculari tradendi, ac alia nostra et singula quae hereticae pravitatis inquisitores, de jure vel consuetudine facere possent, et deberent, faciendi gerendi et exequendi. Et quia complures libri articulos alias conciliariter damnatos continentes ac nostro et hujus Sanctae Sedis honori detrahentes contra Decretum moderni lateranensis Concilii in ipsa Germania impressi fuerunt, libros hujusmodi in officii et dignitatis nostrae ac Dictae Sedis depressionem temere loquentes, publice ac palam comburi faciendi et contra eorumdem librorum auctores procedendi, plenam et liberam Auctoritate Apostolica tenore presentium concedimus facultatem. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus, nec non quibisvis privilegiis indultis et litteris Apostolicis, quibusvis in genere vel in specie concessis, quorumcumque tenorum fuerint, quae quoad premissa eis nolumus suffragari, Ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Domini Millesimo quingentesimo vicesimo; Decimo septimo kal. Augusti, Pontificatus nostri anno octavo.

« AnteriorContinuar »