Imágenes de página
PDF
ePub

tunc quando matrimonium huiusmodi inter eos contractum fuit presentes fuerant adhuc vivebant. Nos ne erronea huiusmodi et vaga fama veritati noceat, in Consistorio nostro secreto Francisco sanctorum Joannis et Pauli et Leonardo sancte Susanne tt. presbiteris Cardinalibus dilectis filiis nostris, ut super causa et negocio legitimitatis ac illegitimitatis ac natalium Julii Electi huiusmodi etiam eo vel alio pro eo non instante, vocatis sua in premissis interesse putantibus, ex officio inquirerent et cognoscerent veritatem, ipsis invicem, unum ex eis aut alium vel alios prout eis videretur subdelegandi ad procedend im in premissis, etiam feriis de mense Septembris per Nos indictis, non obstantibus, facultatem, tribuendo, ac postmodum quicquid super huiusmodi legitimitate vel illegitimitate inveniretur, in eodem Consistorio referendi, vive vocis oraculo ut in similibus fieri consuevit commissimus, ac etiam super hoc comissionem manu nostra signatam per duos ex nostris Cursoribus presentari mandavimus ac fecimus, ipsique Cardinales commissionis huiusmodi vigore seipsos ad invicem et dilectos filios Johannem Paschalis et Gentilem de Carlenis clericos, eorum Auditores, ad in huiusmodi inquisitionis causa procedendum, et quicquid per eos in eadem inventum foret eis referendum subdelegarunt, ac dilectus filius Magister Angelus de Cesis Aulae nostre Consistorialis Advocatus, asserens se eiusdem Julii Electi intimum et precipuum amicum ac sua interesse, ne quis indebite vel iniuste diffamaretur, tanquam talis ac alias ut unus de populo coram prefatis Cardinalibus comparens processum in huiusmodi causa per Edictum publicum in Alma Urbe nostra et Valvis Cancellarie Apostolice ac Acie Campiflori affigendum contra omnes et singulos sua in premissis communiter vel divisim interesse putantes si qui forent instituendum et continuandum ac citationem per edictum contra sua interesse putantes in Valvis et Acie predictis affigendam contra ipsos sua interesse putantes ad dicendum et excipiendum quicquid verbo vel in scriptis contra ipsam prefatis Cardinalibus ut prefertur factam et presentatam commissionem dicere sive excipere vellent ad certum peremptorium tunc expressum competentem terminum decerni obtinuit. Ac postmodum in eodem termino coram prefatis Francisco Cardinali Commissario ac Johanne et Gentile Auditoribus ut prefertur subdelegatis comparens Edictum citationis huiusmodi in Valvis et Acie predictis per unum ex dictis Cursoribus debite affixum et legitime executioni publice demandatum iudicialiter reproduxit, ac citatorum inibi contentorum non comparentium nec aliquid contra ipsam commissionem dicere seu excipere curantium, contumaciam accusavit, ipsosque contumaces per ipsos Franciscum Cardinalem ac Johannem et Gentilem Auditores reputari fecit, ac etiam obtinuit, necnon postmodum coram ipsis nonnullos Articulos super natalibus et legitimitate predictis obtulit, et aliud citationis Edictum contra ipsos interesse putantes similiter affigendum et exequendum ab eisdem Cardinalibus ad dicendum et excipiendum quicquid similiter contra ipsos articulos dicere sive excipere vellent, ac ad videndum et audiendum ipsos articulos ad probandum admitti, et Testes super illis ac tota causa huiusmodi, iurare et ad iurandum admitti ad certam diem iuridicam tunc expressam, terminum quidem etiam peremptorium competentem, ac ad dandum interrogatoria si qua dicti citati pro ipsis Testibus interrogandis dare vellent per totam illam et sequentem dies, more solito decerni fecit, ac eadem die adveniente Edictum posterioris citationis huiusmodi in valvis et Acie predictis per unum ex dictis Cursoribus similiter affixum et executioni demandatum in illius termino predicto coram ipsis Francisco Cardinali ac Johanne et Gentile Auditoribus etiam reproduxit, et citatorum predictorum non comparentium nec aliquid contra ipsos Cardinales dicere vel excipere curantium per ipsum Angelum contumacia accusata, ipsisque contumacibus reputatis, per ipsos Franciscum Cardinalem ac Johannem et Gentilem Auditores dictos Articulos ad probandum admitti petiit et obtinuit, ac coram eis nonnullos Testes fidedignos super ipsis articulis et tota causa inquisitiones huiusmodi induxit, et per Franciscum Cardinalem tam suo quam Leonardi Cardinalis et College nominibus, ac Johannem et Gentilem Auditores prefatos etiam recipi et admitti ad iurandum prout iurarunt tactis per eos et eorum quemlibet ob hoc Scripturis sacrosanctis ad sancta Dei evangelia de dicendo puram meram et sinceram, quam super hiis scirent veritatem , amore favore ira et invidia penitus postpositis. Et successive, ne ab aliquibus tempore procedente de fide et legalitate dictorum Testium aliquid possit hesitari prefatus Angelus certos alios Articulos legalitatis ipsorum Testium comprobatorios coram prefatis Francisco Cardinali ac Johanne et Gentile Auditoribus apud acta cause inquisitionis huiusmodi exhibuit, et deinde alio simili citationis edicto similiter ad dicendum et excipiendum contra illis et videndum eos admitti ac iurare Testes tam super illis quam tota causa huismodi ab ipsis Cardinalibus decreto et emanato, ac pari modo publice affixo et debite executioni demandato ac ipsis Testibus sicut prefertur iam inductis et juratis, et conspectui eorundem Francisci et Leonardi Cardinalium presentatis et per eos super dictis articulis et contentis in eis, prius ac deinde per ipsos Johannem et Gentilem Auditores etiam secreto et sigillatim examinatis, eorumque dictis et depositionibus in scriptis fideliter reductis, ipsosque posterioris citationis edicto, coram ipsis Francisco Cardinali ac Johanne et Gentile Auditoribus in illius termino reproducto et citatis in eo contentis per ipsos Franciscum Cardinalem ac Johannem et Gentilem Auditores contumacibus reputatis, dictos posteriores articulos similiter ad probandum admitti et nonnullos alios Testes super ipsis posterioribus articulis et tota causa huiusmodi similiter induxit, et ad iurandum recipi obtinuit, prout similiter iurarunt, et termino ad dandum interrogatoria pro illorum examine competenti prius lapso, examinati fuerunt dictis et depositionibus eorum in scriptis pariter redactis. Et tandem ipsi Franciscus et Leonardus Cardinales actis super premissis factis et in eis contentis per eos visis ac diligenter inspectis, ac omnibus et singulis que in causa ipsa, acta et actitata fuerunt diligenter et accurate per eos etiam examinatis in Consistorio prefato premissa omnia et singula etiam Testium depositiones coram nobis et aliis venerabilibus fratribus nostris sancte Romane Ecclesie Cardinalibus nobiscum inibi consistorialiter sedentibus, magna cum maturitate retulerunt exposuerunt et narrarunt. Nos visa citatione ad audiendum sententiam nostram ad hanc diem facta ac relatione huiusmodi audita et intellecta, ac illis et aliis que ex processu et depositionibus Testium huiusmodi resultabant, simili maturitate pensatis et libratis ac ex illis clare comperto quod Julianus et Floreta parentes dicti Julii Electi, fuerunt, dum viverent legitimi Coniuges, et matrimonium inter se per verba legitime de presenti contraxerant, quodque dictus Julius Electus iure dictante, eorum filius natu ralis et legitimus existit, quodque propterea nullum natalium defectum passus fuit, nec patitur, de dictorum Cardinalium

Consilio, et unanimi consensu illorum, nemine discrepante, processum in premissis habitum primitus et ante omnia appro. bantes et confirmantes ac omnes et singulos tam iuris quam facti defectus siqui forsam intervenerint in premissis dictique processus solemnitates forsitan minus rite servatas, aut etiam in totum omissas apostolica auctoritate ac de apostolice potestatis plenitudine supplentes, in dicto Consistorio pro Tribunali sedentes talem in negocio et causa huiusmodi sententiam damus in hiis scriptis et proferimus in hunc qui sequitur modum: Supremi eternique Tribunalis Judex, cuius divina disponente clementia vices in terris gerimus nos verbo et exemplo docuit in rebus omnibus presertim gravibus neque fama decipi neque alias gestorum vestrorum defensioni nimium inviti, dicente domino, descendam et videbo utrum clamor qui ad me pervenit, opere compleverint, et eodem iubente, servum coram se rationem reddere villicationis; Nos igitur gesta vestra corrigere et ad veritatis semitam reducere iuxta Apostoli Nico. laique predecessoris nostri sententiam, ut par est, volentes, quamquam usque in hec tempora fama suadente pro comperto haberemus, dilectum filium Julium Electum Florentinum natalium pati defectum ideoque cum eo in promotione ad ecclesiam florentinam predictam de Venerabilibus fratrum nostrorum sancte Romane Ecclesiae Cardinalium consilio dispensaverimus prout alias super eodem defectu a pluribus predecessoribus nostris dispensatum fuisse comperimus; quoniam tamen nonnulli antiquiores etiam sanguine coniuncti, ut in rebus gravibus fieri solet, rem aliter se habere arbitrabantur, et nobis retulerunt; nos de premissis certam notitiam non habentes, stimulis conscientie agitati, veritatem rei seriosius inquiri cupientes ne illegitimum pro legitimo et legitimum pro illegitimo haberemus, dilectis filiis Francisco sanctorum Johannis et Pauli et Leonardo sancte Susanne tt. presbiteris Cardinalibus dedimus in mandatis ut super premissis se diligentius informarent, etiam quorum interesset citatis; ex quorum post plurimum Te. stium examen per eos diligenter factum in Consistorio nostro secreto relationibus dilectum filium Julium Electum prefatuin legitimum esse atque ex legitimo matrimonio natum fuisse reperimus. Veritate itaque manifestata cum iuxta Canonicas Sanctiones, cedat opinio veritati, Omnipotentis Dei eiusque Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine invocato, per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam ex nostro officio ad nullius partis instantiam et de plenitudine potestatis quoad validitatem processus et sententie huiusmodi procedentes, de eorumdem fratrum nostorum consilio et assensu, in hiis scriptis ferimus pronuntiamus decernimus et declaramus in causa et causis de et super natalibus dilecti filii Julii Electi prefati, rebusque aliis in actis cause huiusmodi latius deductis prefatum Julium Electum legitimum et ex legitimo matrimonio natum fuisse et esse, eumque pro legitimo et ex legitimo matrimonio procreatum in omnibus et per omnia pleno iure, vere et non ficte, prout in litteris super huiusmodi nostra sententia conficiendis plenius exprimetur, haberi et reputari teneri et tractari debuisse et debere ac decetero perpetuis futuris temporibus habendum reputandum tenendum et tractandum fore, fama dispensationibusque predictis ceterisque in contrarium facientibus, prout revera non obstant, non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis confirmationis suppletionis pronuntiationis prolationis declarationis decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indi. gnationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo tertiodecimo, duodecimo Kal. Octobris Pontificatus nostri Anno Primo

† Ego Leo Xmus ecclesie catholice eps, subscripsi L. S.

* Ego T. presb. Cardlis Strigonien tt. S. Martini in Montibus

manu ppria subscripsi. Ť Ego f. tt. Stor Jo. et pau. presb. Cardlis surrentin. manu ppria, † Ego N. tt. S. Prisce presb. Cardlis de Flisco ss. manu ppria, † Ego Hadrianus tt. S. Chrysogoni presb. Cardlis Bathonien.

manu ppria SS. † Ego R. presb. Cardlis tt. S. Anastasie Nannetten. subscripsi

manu ppria † Ego L. presb. Cardlis tt. Susanne. † Ego C. presb. Cardlis tt. S. Cicilie de Finario subscripsi. † Ego Chri. Eboracen. tt. S. Prax. presb. Cardlis subscripsi. † Ego A, tt. S. Vitalis presb. Card. SS.

« AnteriorContinuar »