Imágenes de página
PDF
ePub

dem nihil videbam propter quod Vestra Beatitudo contineri posset a mittendo legato, quam si preteriti temporis ratione moveretur; quippe quod forte cogitaret antiquum Germanorum morem obsoletum esse quum antea consuevissent Sedem Apostolicam revereri et quosque suos observare; iam autem contemnere et eos ludibrio habere ut si quis maxima etiam polleat prudentia et gravitate, vix tamen sperari possit quod aliquid proficere queat; ob hoc studui declarare non ideo minus rem denuo esse tentandam ex Apostoli documento quo monet nos ut iugiter instemus, increpemus, operemur et in omni bono opere invigilemus; sed vereor, Bme Pr ne fieri possit (preter tamen propositum et opinionem meam) quod aliquis arbitretur me taxare voluisse consilia et actiones liquorum qui antehac legatum egerunt in Germania, quasi minus prudenter res istas tractare sciverint, quum tamen nemini sit obscurum et mihi maxime, horum magna ex parte inscio, precipue de ultimo Rmo legato suo, quam diligenter, quam placide quam indefesse et circumspectissime omnia per ipsum tractata fuerint, ut quantum ad ipsum attinet, nihil fuerit quod magis desiderari potuisset; neque ego adeo inhumanus et impius essem qui de tantis viris obloqui auderem, precipue quod id sit a meis moribus alienum et male quis obloqui possit ubi nihil vitio tribui potest. Non fuit iste animus nec intentio mea prorsus; nempe hec quia inscitiam Germanorum taxare volui qui quos venerari et observare deberent, eos iam minus honeste suscipiunt et longe aliter tractant quam se ipsos deceret, ut potius contemni et ludibrio esse videantur quam quod observentur et ipsorum consiliis et doctrine sane eorundem adherendum esse putent; ob hoc enim quum missi sui apud Germanos hoc iniquo tempore in aliqua reputatione non habentur, in qua nec vestra Beatitudo si interesset (ut vereor) haberetur, subdubitabam, ne ilhinc consilium iniret legati amplius non destinandi, propter quod solum illud verbum protuli, non etiam quod dignitati cuiuspiam detrahere voluerim, ubi magis commendari merentur quam incusari. Quare Vre. B. supplicandum putavi ut verbum meum eodem sensu accipiat expositioni et interpretationi mee conformi, non etiam illo qui menti mee penitus adversetur, alioquin fieret quod ego de hinc manum continerem a litteris scribendis, si aliter verba prolata esse intelligerentur quam ego illa proferre voluissem ; sed et quomodocumque accipiantur verba mea, mihi satis esse putabo quod recte sentiam de V. Boe illiusque revmis dominis Cardinalibus, pro qua et ipsis omni tempore non cessabo ubicumque fuero officii mei debitum impendere, quos maxime curaturus sum apud sermum principem ad quem brevi me proficisci oportet litteris ut frequentibus ita vehementibus sue serenitatis interpellatus... Ex Tridento die X. Nov. MDXXV.

[ocr errors][merged small][merged small]

Rorarius Sadoleto.
(Varior. ad Ciem. II. 61.)

(16. Novembris 1525.) Scrisse già più giorni a V. S. Rua de quanto pertenea a la futura dieta imperial, nè perhò finora è alchuna certeza che li habiano a venir Principi Electori personalmente, anchor che alchuni de lorro habia già più giorni conducto lozamenti voriano volentieri che la fusse in una altra terra transferita; pur a la fine non mancaran de mandar li oratori, nel qual caso non si pol expectar altro che habiano a tractar et concluder secundo la maligna voluntà de le terre franche, et se Cesar con el venir in Germania non li remedia, se pol expectar una magior ruina de quella fin hora è sta iudicato.

Li Norimbergensi hano facto uno edicto de directo contra imperial, cioè che niuno presumi de vender libri quali siano contra de Luther.

El Principe partiva de qui per Augusta apresso dimane et de li secondo succederan le cosse ne darà aviso a V.S. Rma. ...

Tubingae die XVI. Novembris 1525.

266.

Archiepiscopus Moguntiae Clementi VII.

(Epist. princ. III. fogl. 352.)

(12. Dec. 1525.) Etsi nihil sit quod timere debeat mens sibi conscia recti, admodum tamen beis vae littere proxime in forma brevis ad me date me consolate sunt, cum quod ex eisdem intellexerim

me pro mea innocentia a maledicorum morsibus apud yam bem mea excusatione iam satis defensum, tum quod Bma Paternitas vestra pro sua clemencia et totius Germanie et mee saluti et dignitati si quid ab ea fieri oporteat se non defuturum pollicetur. Est siquidem modo ecclesiasticarum rerum passim per Germaniam is status ut Bme P. vestro consilio auxilio et auctoritate maxime indigeat. Unde Bmam pm vestram pro filiali subiectione ea celare non possum que eandem scire plurimum refert. Nempe in Diocesibús meis sunt quidem, scilicet princeps Wolfgangus de Anhalt et duos comites de Mansfeld Gebhardus et Albertus fratres, qui virginum monasteria nuper a sacrilegis et seditiosis rusticis ferro et igne vastata cum bonis et attinenciis omnibus occupant et vi detinent, potencia quamplurium Germanie principum et comitum non aspernande potentie et auctoritatis suffulti, qui lutherane Secte publice favent illamque amplectuntur, palamque asserunt monasticam vitam esse blasphemiam et contra honorem Dei, contra fidem, necnon contra proximi charitatem institutam. Et est siquidem illorum qui super ea re conspirarunt tanta potencia ut nec a me nec ab alio quantumvis magno principe solo facile illis resisti poterit, nisi Caes. ipsa Maiestas V. Buis innixa consilio illis rebus manum et quidem fortem apponat. Ego enim cum eisdem comitibus de Mansfelt vasallis et subditis meis pro debito personalis officii mei diligentissime egi, persuasi, monui, petivi, tandem etiam comminatus sum et nullum lapidem non movi; nihil tamen promovi, nam ipsi in contumacia sua perseverant, asseruntque plus Deo quam hominibus obediendum esse. Et quotiens cum eis super ea re tractandum est princeps elector Dux Saxonie Philippus Landgravius Hassie et multi alii eadem labe infecti oratores et legatos suos illis adiungunt, quorum consiliis ipsi Comites omnia agunt. Porro predicti principes et comites Missas et preterea omnes ecclesie ritus et ceremonias per terras eorum penitus abrogant, omnem Ecclesie ordinationem blasphemiam esse dicunt, et interea proh scelus! paupercule Deo dicate Virgines a monasteriis suis fugate simulque rebus suis patrimonialibus quas monasteriis attulerunt orbate, miserabiliter passim vagantur, nec certam habent sedem ubi morantur, non sine magno periculo sue pudicitie, et honoris; nec minus ecclesiarum omnium rebus periculum subest quas eodem pretextu ipsi seculares principes et comites vi aufferre et occupare indubie tentabunt, nisi Vra Bma P. oportunis remediis hiis malis quam celerius occurrat et diligentius apud Ces. ipsam Mtem catholice et apostolice Ecclesie advocatum agat, ut sua Caes. Mas vestre Beatitudinis auxilio et consilio fretus hanc hereticorum pertinaciam manu forti comprimat, honorem Dei et Cace fidei statum defendat, publicamque pacem, tranquillitatem tueatur; nam absque eo neque innocentia ipsa in reprobos tuta erit. Quare Vam Bem ut summum et vere Pontificem orthodoxe fidei curatorem et Si Petri successorem pro eius in christianam religionem amore et pietate et animarum omnium salute; humilime oro ne diutius hiis turbulentissimis rebus manum apponere, illisque paterne mederi differat, cum nec alio aut via aut modo post Deum, quam per Cesaris auctoritatem fieri posse mihi plane persuadeo; nam pertinaces ipsi nullas monitiones audiunt, excommunicationes rident et omne consilium ab eorum opinione diversum plane aspernantur. Sed hoc forsan longius quam satius ago, non enim satis explicare possum quantum periculi animabus miselli populi simulque omnibus Ecclesie ordinibus immineat, unde Vam Bem hec boni consulat etiam atque etiam oro.

Preterea ab iis qui in urbe mea negotia agunt accipio nec dum a Va Be ne impetrasse ut iuxta priorum Pontificum indulta, pro conditione status mei gratiose concessa super collatione omnium beneficiorum sub ecclesiarum mearum districtu vacantium V. Bma P. confirmare voluerit (Rogat ne „in re tam modica difficilem se praebeat“). Dat. in oppido meo Halli die XII. Dec. MDXXV.

Albertus Card. Moguntinus,

Appendix.

De natalibus Clementis VII.
(Arm. VIII. caps. 2 N. 1.)

(20. Sept. 1513.) Leo Episcopus Servus Servorum Dei ad futuram

rei memoria m. Ad Romanum Pontificem inprimis pertinet non solum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi singulas actiones que ad nostram sunt instructionem, verum etiam eius verba que non absque profundi sensus misterio protulit, quique dixit; Ego sum lux mundi, que pulsis ignorantie tenebris, veritate previa, per rectam iustitie semitam cuncta ducit, imitari; quocirca nos eiusdem Salvatoris nostri, licet immeriti, vices gerentes in terris, ac in sede iustitie divina dispositione locati, ex debito pastoralis officii, ut quorumcumque personarum status et conditio prout decet equo libramine pensitentur et unicuique suum tribuatur ius, curare tenemur et, comperta veritate, declarationis oraculo clara et plana facere, ut exinde erronea opinione et contraria fama sublatis, omnis dubietatis fomes removeatur. Cum nuper fide dignorum relatione perceperimus quod dilectus filius Julius Electus Florentinus, quem hactenus de quondam Juliano de Medicis Cive Florentino, secundum carnem Patruo nostro et Floreta Antonii Muliere Florentina tunc in humanis agentibus, genitus, defectum natalium pati reputatus, secumque tamquam defectum huiusmodi patiente, in provisionibus beneficiorum sibi factis per predecessores nostros et per nos, cum nuper de persona sua ecclesie florentine tunc certo modo vacanti providissemus, ipsumque illi preficissemus in Archiepiscopum et Pastorem ut illi preesse posset dispensatum fuit, quod in veritate ex legitimo matrimonio inter eosdem Julianum et Floretam per verba legitime de presenti contracto et carnali copula consumato procreatus erat ac quod aliqui ex testibus qui

« AnteriorContinuar »