Imágenes de página
PDF
ePub

fui; sed quia visum est mihi ad officium meum et fidem quam Christo eiusque Vicario debeo, pertinere, ut Rmam Dnem V. commonefacerem de iis inconvenientibus et scandalis quae sequi posse video si Smus D. N. per impositionem silentii de qua agimus, hominibus istarum partium occasionem dederit existimandi suam Sanctitatem stare pro Erasmo (quem multa perversa scripsisse certissimum est) adversus illos quorum opera factum est et quotidie fit ut Lutheranis non sit liberum in his partibus (prout in multis aliis) omnes subvertere et in sententiam sum attrahere. Credat mihi Rma Dominatio V. non esse adeo multos in his partibus qui Lutheranis se libera voce obiicere velint et id rationabiliter possint, ut imponendum sit silentium iis qui ad hoc apti et voluntarii inveniuntur, certissimumque est non posse non improbare multa Erasmi (de intentione eius non loquor, quam spero bonam esse) eos qui synceram fidem ac religionem probant. Quod si ita est, sicuti verissime est, cur quaeso claudendum est os illis qui ea in Erasmi scriptis damnant, quae ab Ecclesia et a veritate damnari manifestum est; et non potius omnes permittendi (ne dicam provocandi) ut sine respectu personarum veritatem, quam sentiunt, populo annuncient? Aut quae ratio sinat ut falsa et pernitiosa in aliis damnentur, non damnentur in Erasmo ? Animamus hominem ad scribendum contra Lutherum; et iam audio eum contra Oecolampadium de Eucharistia scribere, sed timeo quod longe melius esset eum dehortari ne quicquam ultra scriberet, nisi forte omnia sacra et syncera esse credimus quae vel de confessione, vel de libero arbitrio, vel de esu carnium et potestate seu vi humanarum constitutionum et similibus scripsisse cernitur. Quod si forte alii aliter de hominis scriptis sentiunt, ego hoc sentio quod dixi, atque hoc sine circuitione clarae Rae Dni V. expressi; quae sive haec mea scripta probaverit sive non, quaeso ut nullus praeter ipsam ea videat, si tamen in his partibus habere desiderat homines qui veritatem syncere et sine fuco ad Sedem Apostolicam referant; quos certe paucissimos inveniret, nisi ea quae tales de aliis scriberent, secreta remanerent. In summa ego in fide probitatis et nobilitatis Rae D. V. me huic periculo exposui propter Christum eiusque fidem. Spero quod Rma D. V. fidem hanc meam non faciet irritam. Cui me iterum humiliter commendo. Leodii XXVII Octobris 1525.

Ambo illi theologi lovanienses polliciti sunt se amplius non nominaturos Erasmum haereticum, dummodo tamen ipse a mordendo et perversa scribendo temperet; meo iudicio amplius ab eis requiri non debet. Si quid aliud est quod vel hac in re, vel in alia Smus D. N. vel Rma D. V. interea dum hic moror a me velit, sum ad omnia, sicut debeo, paratissimus.

Theodoricus Hezius.

263.

Communitas Pragae Baroni Burgio Oratori Sedis Apostolicae. (Armar. XI. capsa XII. N. 17.)

(29. Octobris 1525.)

Magnifice Nobilissimeque Domine, Domine nobis plurima benevolentia conciliate. Nobilitati Vestrae eminentissime obsequia nostra semper in omnibus paratissima dicimus et significamus. Certiore didicimus argumento virtutis etiam experientia cognovimus Sublimitatem Vestram et Magnificentiam singulari quadam gratia cum propter alia multa, tum vero maxime propter Serenissimi Regis Ludovici Domini, Domini nostri gratiosissimi, arctissima magna quidem et necessaria negotia erga Boemiae Regnum usque adeo adfici, uti omnibus rebus utilibus et honestis in predicto Boemie regno ordinatis Regieque Maiestati Domini nostri gratiosissimi pro futuris gratuletur, non minimam quoque inde concipiat consolationem ubi nos multa tenet ambiguitas, quin et hodie quoque eadem gratia Nobilitas Vestra erga Civitatem Metropolitanam Pragensem que regni caput et ubi Regiae est Maiestatis Sedes teneatur. Unde et nunc ex eo potissimum quam per Eminentie Vestre diligentem operam fides vera catholica, pristina iam apud nos. pia certe et sancta gaudet libertate, ingentes agimus Excellentie Vestre gratias et habemus, ac futurum est ut nacta quandoque gratum faciendi opportunitate pro nostra virili referamus, hinc est ut sedulo cogemus, ac paulo instantius petamus quo Sublimitas Vestra sicut prius ita vel hodie res nostras curare in hiisque nobis auxilio esse velit et dignetur.

Presertim ubi nunc Regie Maiestati Domino nostro gratiosissimo humillime et sincere scribimus istius rei gratia, quam coram Sua Sacra Maiestate nos in aliam partem quam sumus nonnulli hominum interpretantur, ac longe aliter quám ratio veri dictat depingunt. Quippe amicitiam illam quam una cum Illustrissimo Duce et Domino Domino Carolo Principe Minstebergensi Regni quoque Boemie capitaneo etc. et generoso Domino Domino Leone Burgravio Pragensi, ac ceteris prefati Regni officialibus habemus adscribentes in pernitiem Regni maximumque Regie Maiestatis detrimentum, iacturam quoque irrestaurabilem fore: quod nos libere purum mendatium et meram esse fabulam profiteri et dicere audemus, ut et Regia Maiestas facile colligere poterit ex litteris, quas Sue Sacre Maiestati mittimus Vestre quoque Nobilitati earundem exemplar ydiomate latino profaciliore intellectu conscriptum. Ubi saltem id unicum petimus, ut Eminentia Vestra Sacre Regie Maiestati consulere, suamque Regiam Maiestatem ad id inclinare velit et dignetur, quo Sua Sacra Maiestas nobis fidem adhibeat inque nostram sententiam animo eat; ex eo enim cognitura est et habitura Sua Maiestas copiosum fructum tranquilla in Regno Boemie gubernacula, et quod dicitur Saturnia redibunt tempora. Et si ille celeberrimus Sacrarum Regiarum Maiestatum Domini Ludovici, et Domini Sigismundi Ungarie, Boemie et Polonie etc. Regum Dominorum nostrorum clementissimorum Posonii vel Olomutio (ut auditur) fuerit conventus, ibi coram suis sacratissimis Maiestatibus facile ostendemus et efficiemus longe aliter rem habere quam fidei hostes de nobis in Regiam Maiestatem detulerunt, quibus nos perogativam in querendo publici boni Regni Boemie et regie Maiestatis commodo non dabimus nec vel tantillum quippiam de ea concedemus. Ubi autem ad Sublimitatem Vestram per aliquos hostes fidei Christiane et nostros fama de nobis pervenit quam sublimitati Vestre in negotio, quod ad fidem attinet, verba dicemus, postulamus vehementer et subnixe precamur non adhibeat huiusmodi narrationibus Sublimitas Vestra fidem que nihil aliud in se habent quam livorem et certe mellitum sunt virus; nondum enim de hoc negotio per Regiam Maiestatem indicta fuit in Regno Boemie dieta, in qua relationem nostre legationis faceremus. Efficiat ergo

celsitudo vestra rogamus apud Regiam Maiestatem nec diutius

iam nos regia Maiestas in animo suspensos tenere et immorari ea re dignetur, sed quam Sua Maiestas quam primum fieri potest dignetur dietam illam non alibi sed circa suum tribunal in Arce Pragensi indicere, ut in quo loco de fide inceptum est agere in eodem quoque loco de ea concludatur et finiatur. Ibi enim illo tempore res longe aliter habebit quam ad Eminentiam vestram de nobis est delatum, ac tum primum ibidem, id quod de compactatis faciendum promissimus, summo studio perficere quod in nobis est et erit conabimur. Postremo hec sit Sublimitatis vestre apud S. R. M. D. N. G. intercessio atque tale consilium etiam precamur, cum propter multa tum vel maxime ob publice concordie charitatis et amoris dilectionem quod pertinet ad partem incredulorum et erroneorum hominum qui sibi iam nullum prestare possunt consilium neque quorsum diverti debeant sciunt, ut Sua Sacra Regia Maiestas in proposito quod nostris Oratoribus aperire voluit, immota veluti nos, persistere, qui ab Sua Maiestate mandatum accepimus velit et dignetur. Nos vero omni studio benevolentia et obsequio omnibus temporibus secundis et adversis Sublimitati Vestre gratitudinis memores respondere erimus paratissimi, Eminentiam Vestram optime felicissimeque valere cupimus et desideramus. Prage Dominico post Simonis et Jude Apostolorum Anno Domini Millesimo quingentesimo Vigesimo quinto.

Magister civium et Senatus
Civitatis Pragensis.

264.

Episcopus Tridentinus Clementi VII.

Epist. Princ. III. 332.

(10. Nov. 1525.)

Nuper litteris meis conatus sum declarare multis argumentis vestre beatitudini quod optime conduceret quempiam legatum destinari ad dietam imperialem Auguste futuram; de illius rei deliberatione quum postea nihil mihi video nunciari, subveritus sum ne ego in mente mea unum conceperim cuius contrarium ipsa verborum pronuntiatio innuere visa sit, siqui

dem nihil videbam propter quod Vestra Beatitudo contineri posset a mittendo legato, quam si preteriti temporis ratione moveretur; quippe quod forte cogitaret antiquum Germanorum morem obsoletum esse quum antea consuevissent Sedem Apostolicam revereri et quosque suos observare; iam autem contemnere et eos ludibrio habere ut si quis maxima etiam polleat prudentia et gravitate, vix tamen sperari possit quod aliquid proficere queat; ob hoc studui declarare non ideo minus rem denuo esse tentandam ex Apostoli documento quo monet nos ut iugiter instemus, increpemus, operemur et in omni bono opere invigilemus; sed vereor, Bme Pr ne fieri possit (preter tamen propositum et opinionem meam) quod aliquis arbitretur me taxare voluisse consilia et actiones liquorum qui antehac legatum egerunt in Germania, quasi minus prudenter res istas tractare sciverint, quum tamen nemini sit obscurum et mihi maxime, horum magna ex parte inscio, precipue de ultimo Rmo legato suo, quam diligenter, quam placide quam indefesse et circumspectissime omnia per ipsum tractata fuerint, ut quantum ad ipsum attinet, nihil fuerit quod magis desiderari potuisset; neque ego adeo inhumanus et impius essem qui de tantis viris obloqui auderem, precipue quod id sit a meis moribus alienum et male quis obloqui possit ubi nihil vitio tribui potest. Non fuit iste animus nec intentio mea prorsus; nempe hec quia inscitiam Germanorum taxare volui qui quos venerari et observare deberent, eos iam minus honeste suscipiunt et longe aliter tractant quam se ipsos deceret, ut potius contemni et ludibrio esse videantur quam quod observentur et ipsorum consiliis et doctrine sane eorundem adherendum esse putent; ob hoc enim quum missi sui apud Germanos hoc iniquo tempore in aliqua reputatione non habentur, in qua nec vestra Beatitudo si interesset (ut vereor) haberetur, subdubitabam, ne ilhinc consilium iniret legati amplius non destinandi, propter quod solum illud verbum protuli, non etiam quod dignitati cuiuspiam detrahere voluerim, ubi magis commendari merentur quam incusari. Quare Vre. B. supplicandum putavi ut verbum meum eodem sensu accipiat expositioni et interpretationi mee conformi, non etiam illo qui menti mee penitus adversetur, alioquin fieret quod ego de hinc manum continerem a litteris scribendis, si aliter verba prolata esse intelligerentur quam ego illa proferre voluissem; sed et

« AnteriorContinuar »