Imágenes de página
PDF
ePub

dem penis mandavimus ne libellos ipsos legere presumerent sed illos comburerent seu comburi facerent, ipsique Martino etiam inhibuimus ut a predicatione desisteret, ipsumque et ei adherentes ac eius receptatores sub similibus penis monuimus eisque precipiendo mandavimus ut infra sexaginta dies a prefatis erroribus eorumque publicatione et defensione desisterent et libros ipsos comburerent seu comburi facerent, ipseque Mar. tinus errores ipsos revocaret et de revocatione ipsorum certiores nos faceret, et nisi id infra dictum terminum faceret eum et illi adherentes ac fautores notorios et pertinaces hereticos fuisse et esse declarantes eosdem ut tales condempnavimus ac eos ab omnibus Christifidelibus pro talibus haberi voluimus atque mandavimus eosque penis contra tales a jure inflictis subiecimus et eisdem irretitos esse per quasdam sub plumbo decrevimus et declaravimus, ac per alias nostras in forma brevis litteras circumspectionem tuam, Alberte Cardinalis, hortati fuimus ut litteras predictas in ambabus tuis Metropolitanis Maguntina et Magdeburgensi ac ceteris omnibus suffraganeo. rum et Episcopatuum tuorum ecclesiis publicandas, easque populis inter divina declarandas ac post publicationem et declarationem huiusmodi eumdem Martinum cum suis sequacibus si pertinaciter perseverarent in errore ab omnibus vitandum vel etiam capiendum curares et studeres, Nunciisque nostris ab hac sancta sede ad hoc negocium destinatis omnem et consilii favorem et auxilii curam impenderes prout in singulis litteris predictis plenius continetur. Cum nuper autem, non sine gravi animi nostri molestia et mentis perturbatione, acceperimus quod ipse Martinus iniquitatis filius in reprobum sensum ymmo vero in insaniam versus non solum errores suos predictos revocare et mandatis nostris parere contempsit atque neglexit, verum etiam complures alios libellos boemiam here sim professus prioribus peiores contra nostrum et dicte sedis honorem edere et publicare non erubuit, et operante Satore zizanie, pestiferum virus suum in dies magis evomens multorum simplicium animas sub pretextu simulate veritatis decipere non desistit, illas eterno satagens igni transmittere consumendas, et quidam Willibaldus brechhaymer et Ulricus de huten ac Jo. hannes Spengler Scriba Senatus Noribergensis eius insanie adherentes ac eius scripta magnificantes, non minus impendere et facere nituntur, Nos quia veneno heresique nefarie et labi pestifere quocumque possumus remedio salutari occurrere cupientes, et ne huiusmodi morbus pestilens excrescat ulterius sed cooperante domino radicitus evellatur, salubriter providere volentes, ac sperantes quod circumspectio tua Alberte, memor galeri istius rubei quem gestas significare ut pro fidei Christi honore sanguinem effundere non dubites, per tue sollicitudinis studium labem huiusmodi extirpare et ortodoxae fidei fructuosos palmites plantare pro tua virili conaberis. De tua igitur circumspectione prudentia ac singulari doctrina rerumque experientia, necnon in nos et sedem apostolicam devotione et fide fiduciam habentes, te contra hanc ut premittitur heresim labem et pestem ac in ea quomodolibet culpabiles existentes generalem in tota germania inquisitorem heretice pravitatis huiusmodi facimus constituimus creamus et deputamus, cum plenis facultatibus et potestate que in similibus a Jure conceduntur ac aliis infradicendis necnon tibi et vobis nunciis ac notariis prefatis et vestrum cuilibet contra eosdem M. W. Ul. et La Jo. (sic) ac alios quos hereticos fore et esse per alias nostras litteras declaravimus et in litterarum declarationis huiusmodi publicatione nominari posse voluimus, eorumque adherentes complices et fautores atque receptatores cuiuscumque status gradus ordinis conditionis vel preminentie etiam si imperii electores, et communitates universitates et municipia fuerint, ubicunque locorum eos esse compereritis agendi procedendi eosque capiendi ac carceribus mancipandi et iuxta canonicas Sanctiones et sanctorum patrum instituta prout cuiusque qualitas delicti exegerit puniendi et brachium seculare et Imperiale, si opus fuerit, contra eosdem invocandi necnon ad veritatis lumen redire et huiusmodi heresim abiurare volentes si alias relapsi non fuerint, recepta ab eis prima abiuratione heresis et errorum huiusmodi legitime et publice facienda prestitoque, per eos Juramento quod talia deinceps non committent, nec talia vel alias hiis similia committentibus seu adherentibus auxilium consilium vel favorem per se vel alium seu alios prestabunt et alias in forma ecclesie consueta, exceptis tamen Mar. Wi. et Ulrico et Jo. predictis; quorum et cuiuslibet eorum tamquam magis notorie culpabilium absolutionem, si eam humiliter et in forma Juris petere voluerint, nobis et sedi apostolice specialiter et expresse reservamus absolvendi et ad nostrum et eiusdem sedis gremium necnon gratiam et benedictionem predicte sedis restituendi et reponendi ac bona etiam quecumque mobilia vel immobilia hereticorum predictorum si in pertinacia sua persistere maluerint quibus cumque legitime accipienda concedendi et dandi ac ea que heretici ipsi ad quevis loca ducerent seu duci facerent in predam dandi, omnibus quoque ad servitia M. W. Ul. et Jo. damnatorum et hereticorum huiusmodi ubilibet existentibus ut infra terminum per vos prefigendum discedant sub eisdem penis quibus ipsi M. V. Ul. et Jo, necnon alii heretici et dampnati predicti irretiti sunt mandandi illosque ac ecclesiasticos et seculares quoscumque, cuiuscumque dignitatis etatis litterature sexus vel ordinis existant sub excommunicationis suspensionis et interdicti ac etiam privationis penis auctoritate apostolica per edictum monendi et requirendi ut mandatis apostolicis reverenter intendant et obediant, ac ab omni commercio M. W. Ul. et Jo. ac aliis hereticis prefatis qualitercunque tenerentur vel obligati essent ad aliqua illis tenenda servanda aut persolvenda nullatenus deinceps obligatos esse nec ad ea posse compelli eadem auctoritate declarandi, ac propter inobedientiam et rebellionem quoscumque cuiusvis dignitatis, Archiepiscopali episcopali et abbatiali dumtaxat exceptis, status gradus ordinis vel preeminentie fuerint si ecclesiastice persone ecclesiasticis dignitatibus officiis et beneficiis, si vero seculares honoribus titulis feudis privilegiis suis privandi et beneficia aliis idoneis conferendi et ad ea vel alia imposterum obtinenda inhabiles perpetuo et infames declarandi, necnon censuras quascunque justitia rebellione vel inobedientia exigente prout vobis videbitur fulminandi et interdictum ponendi, ac positum ex bonis causis et respectibus sicut expedire vel utile aut necessarium esse cognoveritis ad tempus suspendendi vel perpetuo tollendi, necnon contra impedientes et perturbantes huius vestri salutaris negotii executionem summarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura judicii sola veritate inspecta procedendi ac penitentes et reverti vollentes ad gremium ecclesie, si id humiliter petierint, exceptis supradictis in forma predicta absolvendi et habilitandi ad honoresque dignitates officia beneficia feuda bona ac jura sua omnia aliasque in pristinum statum restituendi ac reponendi necnon cum eis si opportunum videbitur et expedire cognoveritis dispensandi, officiales denique et magistratus barones dominos temporales et alios quoscumque tam in ger. mania quam in quibuscumque aliis christianorum locis, quos apostolicis mandatis inobedientes inveneritis, deponendi, appellationes insuper provocationes et suffragia quecumque per M. W. Ul. et Jo. ac alios quoscumque forsan interposita vel deinceps quavis occasione vel causa interponenda, frivola et inania nulliusque roboris vel momenti fuisse et esse etiam per edictum publicum declarandi, nec non contradictores quoscunque per censuras ecclesiasticas et alia opportuna juris remedia appellatione postposita compescendi, et si et quatenus opus fuerit auxilium brachii charissimi in Christo filii nostri Caroli Romanorum et Hispaniarum Regis Catholici in Imperatorem electi ac sancte Romane ecclesie advocati ac aliorum Catholicorum Principum invocandi. Verum omniaque alia ac singula que ad huiusmodi pestem extinguendam et radicitus extirpandam opportuna esse quomodolibet noveritis, faciendi gerendi mandandi ordinandi exercendi et excipiendi et ad premissa omnia et singula si et quando expedire videritis viros aptos et ydoneos cum simili aut limitata facultate assumendi subdelegandi et deputandi, ipsosque quotiens opportunum videbitur revocandi et loco ipsorum alios similiter ydoneos deputandi plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem. Vos igitur vel aliquis vestrum, ceteris forsan impeditis, onus tam meritorii negotii devota mente suscipientes, vos in illius executione sic sollicitos ac verbo et opere studiosos atque di. ligentes exhibeatis quod ex vestris laboribus divina vobis favente gratia sperati fructus adveniant, ac per sollicitudinem vestram que causas pias gerentibus pro retributione debetur palmam glorie non solum consequi mereamini, verum etiam apud nos et sedem predictam non immerito valeatis de exacta diligentia vestra uberius commendari. Datum Rome etc. Anno millesimo quingentesimo vigesimo; tertio nonis Januarii Anno octavo.

A. Castillo. (Collat. Hip. de Cesis.)

9.
Vicecancellarius Aleandro.

(Nunt. German. L. fol. 7, 8.)
(Dat. Rome, 7. Januar. – Receptae Wormatiae 17. 1521.)

Venerabilis Vir Amice mi Carissime.
Havemo ricevute ultimamente le vostre de XXIIII. da
Wormatia, et le altre vostre duplicate et copiose poco prima.
Certo non si potria exprimere quanto la Santità di Nostro
Signore et noi restiamo de voi, de l'opera, fatiga, et fede
vostra sodisfatti.

Cerca le provisioni di Brevi et altre cose, che de qui desiderate tutta via a cio si attende, et fra quatro o cinque giorni vi si manderanno expedite, et cosi la provisione di Danari; voi seguitate virilmente come fin qui havete fatto et persuadetevi che Nostro Signore Iddio et il proprio suo Vi. cario in Cielo et in terra vi premiaranno in modo, che mai non v'increscerà haver sostenuto per la Chiesa et per il Sangue di Christo tante fatighe, et persecutioni. Sopra la causa di Luther si scriverà anche al Caracciolo; aiutate tutti insieme la causa commune de Dio et supplicate Cesare non abbandoni il suo bono proposito si come la divina clementia non manca a lui, et benevalete.

Romae VII. Januarii MDXXI.

Se la prudentia et studio vostro in questa cosa non si mostrasse maggiore di quello da voi si aspettava usaressemo molto piu parole in exhortarvi.

Vr. Frater, Vice Cancellarius.

10.

Cardin. Sanctor. Quatuor Aleandro.

(Nunt. German. L. fol. 9.)

(1521–15. Jan.) Reverende Pater Amice mi charissime Salutem. Ex litteris vestris cum ad Sanctissimum Dominum Nostrum tum etiam ad nos scriptis abunde intelleximus quae per vos in causa Lutherana fuerunt acta, et quam propenso animo cupiatis et nervis omnibus enitamini, ut negocium vobis de. mandatum omni prudentia et sollertia vestra transigatur nullis

« AnteriorContinuar »