Imágenes de página
PDF
ePub

residentia ubi clarissimus ac egregius Vir Andreas Harer Artium et Juris utriusque Doctor in manibus suis tenens quendam papiri schedam animo et intentione protestandi super negocio in dicta protestationis scheda comprehenso, quam quidem schedam dictus Dominus doctor Andreas de mandato dictorum Dominorum Rectoris Magnifici, Decanorum., procuratorum, consiliariorum et assessorum predictorum, coram me notario et testibus infrascriptis publice et alta voce et intelligibili legit, cujus tenor sequitur in haec verba: Vos Joannes Ubeulhe Heirser artium et saluberrimae medicinae doctor ac almae Universitatis studii Viennae Rector, Nosque Decani procuratores Consiliarii et assessores dictam Universitatem representantes nomine, vice, ac de commissione totius universitatis et singularum personarum et membrorum ejusdem coram vobis No. tario publico et testibus presentibus infra notata deducimus et protestamur: Quum nuper per quendam Joannem Echium Theologum ut videbatur certae litterae missivae ad nos et universitatem predictam negocium Domini Martini Lutheri tangentes missae fuissent: Nos Rector ante nominatus ut debebamus literas prenominatas ad quattuor facultates transmisimus quae omnes et singulae negocium mature et digeste deliberantes singula vota sua juxta universitatis consuetudinem attulerunt: Nos itaque Rector praefatus, visis facultatum votis, aperte invenimus tres facultates concordi voto rem tam arduam causis moventibus suspendendam fore; considerat namque universitas esse in Germania Reverendissimum D. Archiepiscopum Maguntinensis Ecclesiae qui ut primas Germaniae extitit et Cardinalis a latere pontificis romani: Similiter Reverendissimum patrem et Dominum Archiepiscopum Saltzpurgensis Ecclesiae pariter a latere pontificis summi existentem: tacemus nunc de reliquis Archiepiscopis, Episcopis, Praelatis, Principibus, universitatibus, communitatibus ubilibet per Germaniam constitutis ad quos omnes procul dubio hujusmodi tansumpta bullae Apostolicae pervenerunt, qui huc usque non publicaverunt, nec opuscula Lutheri igni tradiderunt: praeterea cum universitas famosissima studii parisiensis quae nostra mater est, ad cujus instar nostram universitaten fundatam esse litterae fundationis aperte docent, quae denique parisiensis universitas per Martinum Lutherum et Joannem Echium in disputatione lipsiensi suarum dissensionum Judex electa usque in presens non damnavit. Et super haec omnia in prefata bulla omnes receptatores defensores fautores etc. Lutheri quasi damnati videntur: Sicut autem veridica relatione ad nos deductum est quod idem Lutherus in Curia invictissimi et sacratissimi Do. mini Domini Caroli Caesaris potentissimi Domini et fundatoris nostri clementissimi his diebus fuerit vel degit, de cuius invictissimi principis consilio sunt quamplures Archiepiscopi, Episcopi, Prelati, Doctores et omnifariam experti, ibique nihil dignum morte aut infamia eidem Luthero actum esse, ne in praedicti domini principis nostri jacturam agere videamur nobis nequaquam licere precipitanter eiusdem principis nostri mente non habita procedere: Et quod idem Joannes Echius Nuncium se asserit apostolicum, de cujus commissione de notarii quoque et prelati qui transumptum transmissum ad nos ut asseritur munierunt legalitatibus, nihil constat. Quum itaque nos Rector prefatus in consistorio nostro pro pluralitate votorum concluse. rimus ob reverentiam Illustrissimi et Invictissimi principis et Domini nostri Domini Caroli Romanorum Imperatoris et Domini Ferdinandi Archiducum Austriae fundatorum et Dominorum nostrorum clementissimorum ac omnium Cardinalium Archiepiscoporum Praelatorum ac temporalium principum totius Germaniae ne et ipsi macula ex eadem bulla ut asseritur aut fulmen sentiant, ac ob alias causas et ad evitandos tumultus, clamores populi, seditiones quae per publicationem et executionem nostram ut timendum est contra clerum insurgere possent, negocium ad tempus fore differendum: sperantes si Se. des Apostolica de his nostris motivis rationabilibus fuerit plenius informata nullam indignationem suae sanctitatis nos contracturos: decanus vero et magistri Theologiae, postposita ordinatione Statutis privilegiis et consuetudinibus universitatis, se et suam facultatem a nobis et universitate predicta divise. runt et declinaverunt pro ut in alio processu contra eosdem Theologos forsan emanando plenius continebitur. Ve igitur jam dicti Theologi vel quicumque alter nunc aut in futurum nobis et universitati prefatae publice vel occulte impingere possent nos et universitatem fuisse esse aut fore haeresum errorum aut perversorum dogmatum receptores defensores aut promotores , nostri et universitatis nomine ac omnium et singularum personarum nobis et praedictae universitati suppositarum et obedientium nominibus, melioribus via jure et forma quibus possumus aut debemus, nunquam fuisse esse aut fore de mente et intentione nostra vel alicujus nostri vel consentire, defendere, recipere aut promovere quoscumque errores haere. ses aut perversa dogmata que contra fidem catholicam, sanctam Matrem Ecclesiam ut ejusdem fidei articulos aut evangelium militarent, sed semper contra haereticos perversos doctores et errantes summis viribus laborare fidem Christianam defendere usque ad sanguinis si oportuerit effussionem. Rogamus itaque Nos Rector Decani procuratores consiliarii et assessores antedicti et nominibus quibus supra, per vos notarium publicum super hac nostra protestatione confici in signum verae et integrae fidei nostrae, unum vel plura quot quot fuerint necessaria, instrumenta publica: Lecta itaque per Dominum Doctorem Andream prefatae protestationis papiri scheda, magnificus Dominus Rector, Decani procuratores consiliarii et assessores antedicti sibi a me notario infrascripto unum vel plura instrumentum seu instrumenta fieri petierunt – Acta sunt haec Viennae Anno indictione, die, mense, pontificatus, et loco quibus super presentibus ibidem honorabilibus et providis viris Uldalrico Berhucho-Wolffgango Henle, Luca Alantsc et Wolffgango Mongolt civibus Viennensibus testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego Joannes Favorinus alias gniti shoffec clericus pataviensis diocesis sacra imperiali authoritate notarius; quia dictae schedae lectioni protestationi omnibusque aliis et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus interfui: eaque sic fieri vidi et audivi ac in notam sumpsi: ideo hoc praesens publicum protestationis instrumentum manu mea propria fideliter scriptum ex inde confeci, subscripsi et publicavi et in hanc formam publicam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, in fidem robur et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Responsio Caroli V.
(Acta Worma c. fol. 72.)

(Martio 1521.) Et si non displicuit nobis, quod ex litteris vestris percepimus ob Majestatis nostrae reverentiam, eatenus vos suspendisse executionem Apostolicae bullae contra pernitiosos libros fratris Martini Lutheri editae, donec de mente et decreto nostro certiores redderemini; Nihilo tamen minus gratum nobis fuisset, si, facta vobis legitime insinuatione predictae bullae, quem ad modum ab universitatis vestrae theologica facultate, cui in his causis merito primae debetur, factum esse vestrae licterae faciunt fidem, ita et vos alii suprascriptos libros, magnarum in Ecclesia dei seditionum, et periculorum fomi. tes, debito igni cremandos curassetis, et populum ut ab illis sibi plurimum caveret monuissetis. Quod profecto jure bono citraque alicujus notae periculum a vobis fieri potuit, primum quia quoties de religione agitur romanum pontificem sanctamque Sedem Apostolicam convenit judicare: deinde quia non fit verisimile ad vestras jam tum aures non pervenisse in nostris tam inferioribus dominiis, quam Coloniae, Treveris, Moguntiae aliisque Germaniae locis authoritate Apostolica, et nostro Caesareo decreto antedictos, et alios famosos libros publico et debito incendio fuisse absumptos; postremo quia, cum ista vestra universitas non solum optimae eruditionis, sed et christianae pietatis fecunda parens semper fuerit, facile poteratis cognoscere Lutheri et alia lutheranorum scripta, a charitate et ritu a nostris majoribus tradito discedentia, plurimum mali in Ecclesia Dei jam peperisse, et nisi provideatur, in posterum peius esse paritura. Verum quia persuasi sumus nullam aliam ob causam istam cunctationem factam quam ut Majestati nostrae quae istius universitatis fundatrix et protectrix est, debitum honorem exhiberetis, non possumus non commendare istum animum, devotionemque in nos vestram: si modo quum primum has licteras mentis nostrae indices, et universalis decreti nostri instar futuras acceperitis: eas in publicis totius universitatis nostrae comitiis legi, et Lutheri pestilentes libros omnes jam ab apostolica sede damnatos, omniaque quorumvis in Summum pontificem, et sedem apostolicam, honestasque personas famosa scripta damnata et prohi

bita esse publicari, et, servato ordine in licteris servari solito, publico igni comburi procurabitis: in quo rem debitam et nobis in primis gratam facietis, atque ne secus faciatis, non imperiali modo, sed et Archiducali nostro jure vobis praecipimus, et mandamus. Volumus enim vos et omnes alios scire nos pro imperialis dignitatis officio, et nostra etiam natura in primis curaturos, non solum ne sancta Sedes Apostolica, et universalis Ecclesia, tempore presertim nostro, aliquod schisma aut detrimentum patiatur: sed et ut in summa pace tranquillitate, et unione degat, floreat, et propagetur, summa ope enixuros:

Bene valete. Datum Wormac.

8.
Leo X. nuntiis in Germania.
(Leon. X. Reg. No. 1164. fol. 74 tergo.) ,

(3. Jan, 1521.) Leo etc. Dilectis filiis Alberto tit. sancti Grisogoni presbytero Cardinali Maguntino et Marino Carraciolo ac Hieronimo Aleandro necnon Johanni Eccio Notariis et nunciis nostris respective, Salutem etc. Apostolice Sedis providentia circum specta contra eos qui heretice pravitatis sunt labe respersi et quorum nequitia serpit ut cancer, ne in aliorum perniciem sua venena diffundant sed in eorum versutiis et pravis conatibus compescantur libenter intendit, et prout expedire cognoscit remedia adhibet opportuna. Cum alias false fidei cultores vanam mundi gloriam querentes nonnullos errores hereticos seu scandalosos aut piarum aurium offensivos in inclita natione germanica seminassent, Nos prout nostro pastorali incumbit officio habita super hiis cum fratribus nostris et nonnullis sacre Theologie et utriusque Juris professoribus matura deliberatione, illos de eorumdem fratrum consilio tanquam falsos et hereticos seu scandalosos aut piarum aurium offensivos merito damnavimus et reprobavimus, ac omnibus Christi fidelibus sub certis penis tunc expressis mandavimus ne errores ipsos predicare seu defendere presumerent. Et quia errores ipsi seu eorum aliqui in libellis cuiusdam Martini Lutheri reperiebantur, libel. los ipsos etiam damnavimus ac eisdem Christifidelibus sub eisBalan, Documenta Lutherana.

« AnteriorContinuar »