Imágenes de página
PDF
ePub

4.

Instructio pro Domino Hieronymo Aleandro.

(Acta Wormac. fol. 7.) Primo advertatis ne inter vos et dominum Joannem Echium exoriatur aliqua discordia, qua hoc sanctum opus vobis commissum perturbetur, aut aliquo modo impediatur; cum sanctissima charitate ac benevolentia omnia accuratissime pertractabitis: Nam Smus D. N. utrumque aequaliter diligit, et remunerare paratus est.

Secundo necesse est, ut habeatis Bullam in qua creemini Prothonotarius Nuntius apostolicus et specialis inquisitor ad reprimendum Martinum ac ejus sequaces cum potestate inventos culpabiles, aut errores in bulla damnatos quomodo libet praedicantes asserentes seu defendentes seu disputantes publice vel occulte, carcerandi, puniendi etiam ultimo supplicio et tradendi Curiae saeculari, ac invocandi brachium sive auxilium cujuslibet Principis vel domini tam ecclesiastici quam saecularis, et cum facultate declarandi eos incidisse in Bullam, et haec omnia post publicationem bullae et lapsum termini in ea contenti.

Tertio, quia negocium hujusmodi est grande et laboriosum, et multa incumbunt in diversis locis peragenda, necesse videtur ut partiamini ad invicem labores vestros: Vos igitur Domine Hieronyme ibitis ad Curiam Caesaris recto tramite, et ibi praesentabitis bullam plumbatam ejus Mti, suadebitisque ut tam pernitiosae pesti obviare velit praesertim in initio suae advocationis et susceptae defensionis pro sancta Romana Ecclesia quo nihil gloriosius posset facere, ostendendo Mti suae qualiter Smus D. X. et sedes Apostolica non ad fovendas contentiones nec rixas, sed ad sedandas et extinguendas haereses mature processit, et communicatis omnibus erroribus seu articulis in bulla contentis cum stæ Ro. Eccl. Cardinalibus ac multis aliis doctissimis viris Ro. Curiae illos damnavit, et propterea cum fecerit quod sui officii est, petit brachium potentiae Mtis suae cujus officium est haereticos ante omnia extirpare, atque ideo juxta apostolicum gladium portat, ut malis hominibus purget Ecclesiam Dei et nitamini impetrare litteras ab ejus Mie ad omnes Germaniae Principes tam saeculares quam ecclesiasticos,

[ocr errors]

hortatorias, ut velint adjuvare ad executionem bullae et omnia in ea contentorum et prout videbitur melius expedire, quarum forma prudentiae vestrae relinquitur. Aliam vero bullam plumbatam poteritis ei Principi vel domino presentare cui magis videbitur vobis expedire, dando copias multas omnibus volentibus illas habere, praesertim Metropolitanis, hortandoillos uteasmittant ad suos suffraganeos, et ad Monasteria et collegiatas ecclesias, publicandas et legendas juxta formam bullae, necnon alias multas mittant ad alios metropolitanos hortando illos ut similiter mittant ad suos suffraganeos et aliis metropolitanis successive publicandas et legendas, ita ut perveniant ad omnes diocaeses et ecclesias Germaniae.

Quarto adhibitis tam Leodiensem quam alios Praelatos et dominos in Curia exercentes, et facietis illos quantum erit possibile favorabiles huic sancto operi.

Quintus, si Martinus per se vel alium ex fautoribus ut adhaerentibus suis vellet se justificare et petere se audiri in Curia Caesaree Majestatis respondebitis jam sibi fuisse per Sm D. N. oblatum salvum conductum ut veniret ad Romanam Curiam et Sedem apostolicam ubi causae haeresum de jure tractari et diffiniri debent, praesertimque postquam Sanctissimus Duus N. apposuit manum et condemnavit hujusmodi errores, quae gesta per suam sanctitatem si alibi examinarentur esset contra omnem justitiam et divinam et humanam, et si Martinus vellet hodie ad romanam Curiam venire et ibi audiri, paratus est Smus D. V. juxta formami bullae dare sibi plenissimum salvum conductum, et libentissime eum audire.

Sexto scribatur Smo D. X. cito et sigillatim quecumque facietis ut pro tempore possit remedium afferre: et domino Joanni Echio de his que necessaria videbuntur pro publicatione et executione bullarum ei commissarum, ut sit bono ad expediendum omnia, et si contingeret vos conferri ad loca cum ipso Domino Joanne, pro hujusmodi publicatione nihil facietis preter sententiam et consensum ejus, et similiter si contingeret ipso Domino Joanne accedere ad Curiam Caesaris nihil ipse faciet nec attemptabit sine consilio vestro.

Ultimo hortabimini tam Caesaream Majestatem quam omnes Principes ut post publicationem bullae et lapsum termini in ea contenti Martinus capiatur, et ut vinctus ducatur ad Curiam Romanam ut condigna poena puniatur, aut saltem ipse sequa

cesque sui quos possitis, vigore facultatis inquisitionis vobis commisse specialiter nominare et declarare, ut similiter puniantur vel saltem expellantur ex tota Germania prout conducibilius existimabitis, similiter procedendo ut vobis videbitur expedire contra universitates et collegia quaecumque hujusmodi erroribus faventia, specialiter declarando ea incidisse in penas bullae. Moderanda tamen haec omnia vobis per locorum et temporum ratione relinquimus.

Item, cum didicerimus per chalcographos, libros seminari famosos et injuriosos, ac haereseos plenos, ideo locorum ordinariis bullam constitutionis Lateranensis Concilii super hoc insinuetis, eis ex commissione vobis facta a sede apostolica injungentes ut eam exequantur et vobis auxilio sint, libros Hussiticos impressos comburendi, et alios, scriptos contra fidei veritatem ac sedis apostolicae dignitatem, sicut est Hutteni epistola prefixa libro cujusdam scismatici, Trias et similia.

Idem ubi nuntius noster erit, omnia vobis per nos commissa communicabitis, et ea communi consilio et consensu ex pedietis.

Reliqua suppleat Prudentia vestra, in qua Smus D. N. confidit.

Evangelista.

5.
Julius de Medicis vicecancellarius Hier. Aleandro.

(Nunciat. Germaniae vol. L. fol. 4–5.)

(Ex urbe 3. Dec. 1520.) Reverende Pater amice mi praecipue! Le lettere vostre de X. del passato a Nostro Signore et a noi hanno portato summo piacere, che per quelle si è conosciuto quanta sia stata l'osservantia et fede di tanti Segnori et di tutta quella Natione religiosissima verso la Sede Apo. stolica contra quel novo Ario, over Maumeth che Iddio lo riduchi a sanità. Nostro Signore certo commenda assai il studio et fede vostra, et in questa cosa resta fin qui di voi soddisfatto a pieno, che noi ne sentimo gran contento; segui. tate con prudentia et modestia, persuadendovi che in Celo et in terra sarete remunerato. Danari vi saranno rimessi subito et non dubitate vi si lasci mancare cosa necessaria over espediente alla impresa; in somma nè al commodo nè all'honor vostro Nostro Signore è per restringersi. Non li è gia cosi piaciuto intendere che voi in faccia del Protonotario Caracciolo principal Nuntio usiate le facultà, che Sua Beatitudine vi ha concesso, non essendo stato questo l' animo di Nostro Signore; però vi diremo da sua parte vi abstegniate di usarle per l'avenire in presentia di detto Nuntio et appresso otto giornate, se voi havete cara la gratia di Sua Santità, et anche la benivolentia nostra, perchè in vero quando altro faceste non vi si comporterebbe, ma semo certi che non uscirete i termini della solita modestia vostra et cosi ci sarete ogni hor più accetto, come noi desideriamo.

La Bolla sopra il negotio Hallense essendo il Reverendissimo Monsignor Magontino tanto devoto di Nostro Signore et della Sede Apostolica, come il Caracciolo et voi fate fede, et noi per longa esperientia havemo già conosciuto et predicatolo sempre a Vostro Signore, sua Santita è contenta se gli dia, et cosi voi che l'havete in mano la consignarete a sua Reverendissima Signoria, dicendoli Nostro Signore rimettere il tutto alla sua conscientia nella quale assai confida et a lei di buon cuore et humillime ne raccomandarete, offerendocci in tutto et per tutto, et voi così di questo come della principal vostra impresa ne terrete avisati spesso, et basteravi scrivere a Noi sanza vi affatichiate in scrivere anche a Nostro Signore, alla cui Santità communichiamo et damo a leggere tutte le vostre. State sano et tenetecci in bona gratia del Reveren: dissimo Monsignor di Lieggi. Da Roma alli III. di Decembre MDXX.

Uti frater Vice Cancellarius.

6.
Protestatio universitatis viennensis.

(Acta Worma c. fol. 70.)

(Viennae 10. Dec. 1520.) Rector et Universitas Viennae Austriacae. Devotissimas ad Deum optimum maximum preces paratissimumque et humillimum obsequendi animum, gloriosissime et invictissime Caesar princeps et Domine Domine nobis gratiosissime; Cum superioribus diebus per quendam Doctorem

Joannem Echium licteris apostolicis ad procedendum juxta mo. dum et formam in eisdem licteris contentis contra et adversus quendam fratrem Martinum Luther et ejus scripta fuissemus requisiti, nec non nobis sine consensu, certa scientia, voluntate decreto et mandato vestrae Caesaree et Catholice Majestatis uti principis et fundatoris nostri procedere in tam arduo negocio licuit: Quare causam ipsam ad Caesareae et Catholicae Majestatis Vestrae noticiam devolvendam duximus et illius occasione protestationem solemnem fecimus et interposuimus copiasque ejusdem ad Vestram Caesaream et Catholicam Majestatem transmittimus, humiliter eandem vestram Caesaream et Catholicam Majestatem desuper devotis precibus petentes, dignetur de mente et intentione vestrae Caesareae ac Catholicae Majestatis nos certiores efficere, quid ad tantam exquisitionem nobis agendum veniat. Noluimus enim in tanto rerum discrimine ex causis et motivis in eadem protestatione deductis vestram Caesaream et Catholicam Majestatem preteriri, neque illius occasione Majestatis vestrae indignationen incidere, sed voluntatem mentem et decisionem ejusdem Majestatis vestrae expectare: Cui nos omnemque operam nostram devovemus subicimus et humillime uti principi et fundatori nostro clementissimo commendamus.

Datum Viennae die lunae decima decembris Anno Domini Vicesimo. Sic subscriptum Vestrae Caesareae et Catholicae Majestatis humiles Capellani, Rector, Doctores et Magistri Universitatis Viennae. In dorso litterarum: Gloriosissimo Illustrissimo et invictissimo principi et Domino Domino Carolo Roma. norum Imperatori ac Hispaniarum utriusque Siciliae et Jherusalem Regi Archiduci austrie et Domino nostro gratiosissimo. - In Nomine Domini Anno a Nativitate ejusdem millesimo quingentesimo vigesimo, indictione octava, die vero lunae quae erat decima mensis Decembris hora octava ante meridiem pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri Domini Leonis divina providentia Papae decimi anno octavo: Magnificus ac Egregius Vir Joannes Ubeulhe Heirser Artium et saluberrimae medicinae Doctor, Universitatis studii Viennae rector, Decani, procuratores, Consiliarii, et assessores dictam universitatem repraesentantes : In mei Notarii publici et testium infrascriptorum presentia ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum personaliter constituti, in solita dicti Domini Rectoris

« AnteriorContinuar »