Imágenes de página
PDF
ePub

istum hominem; et sapii Vostra Signoria Reverendissima che 'l Confessor a mantenir Cesare (qui solus bonus est) pol assai immo fere omnia et persertim in re Lutherana, in qua Cesar cossì farà, como li sarà mantenuta la conscientia, la qual da sua natura me par che habbii melior che homo, che mai vidi.

Resta che io responda a quella parte, che Vostra Signoria Reverendissima in tutte sue lettre mi scrive, che usiamo ogni fede et diligentia, et siamo sempre congiunti et concordi il Signor Prothonotario Carazzolo et io: Qua in re supplico che N. S. et V. S. Rma stiino de bono animo quantum ad hoc che certo di la fede et studio non ne sapressemo metter più et de esser unanimi in tal modo fin qui habiamo negotiato, ita in hac re unum sensimus, unum studuimus ut nihil potuerit esse nobis coniunctius. Oime! sarebbe adesso tempo che noi fossimo discordi in tanta rerum omnium perturbatione, contra tanti et sì aspri nemici de li nostri patroni, di l'honor, di la patria, di la sede romana fundamento de nostra sancta fede: non volii Dio che tal inconveniente accadi; nè suspichi perhò V. S. Rma noi esser stati discordi per quello che io scripsi esser sta fatto error in nominar solum lui in alcuni di quelli brevi credentiali ultimamente scripti circa la materia della fede, che credo il secretario non pensò altramente per inadvertentia; del che el detto Signor Prothonotario fu più mal contento che io, perchè, como prudentissimo et in loco, cognoscea non giovar alla cosa nostra presertim in re fidei la qual principalmente è commessa a me et per questa causa specialmente son sta mandato, et a me tocca parlar, disputar, proponer persuader privatim et publice coram universo imperio in unum congregato vel etiam coram singulis ordinibus vel principibus imperii seorsum, come fin' ora sempre ho fatto comunicando tuttavia il tutto con detto Prothonotario, il qual ancora mai manca quando il richiedo trovarse ancor lui presente al negotiar et lui vicissim di la cosa di la sua principal commissione amorevolmente participa con meco nè mai fin qui è stato commesso un minimo error nè fatto pur un segno di dissidio o simultà alcuna fra noi. Et perchè V. S. Rma già in queste doe ultime lettere se degna a farme excusatione ancor che non be sognasse che 'l mio Signor se humiliasse a sì vil cosa verso il suo servo, dubitandomi che quella non habbi piliato umbra da mie lettere che per ambitione io me habii lamentato et non

per la necessità della cosa, supplicola flexis genibus la se degni conoscer una parte de la mia iustificatione et intender medullitus il stato de la cosa come è. Baso humilmente le sacre mani di V. S. Rma. Wormatiae.

38.

Vicecancellarius Aleandro.

(Nuntiat. German. L. 33.)

(1521 8. Martii.)

Vi si manda la copia della risposta che fecero alli Legati di Nostro Signore li Principi Elettori et altri grandi nella Dieta ultima della felice memoria di Maximiliano, nella quale intervenne il Prothonothario Caracciolo, et la copia della replica si fece di qua, benchè per il caso della morte di esso Maximiliano non potesse pervenire a tempo a Sua Maestà; si manda anchora copia de un breve che s' era pensato qui di mandare a Cesare in resposta della protesta et oratione de Luther, quale non è parso a Nostro Signore sia expediente mandarlo perciocchè non havendo voluto Cesare leggere detta protesta anzi havendola in presentia di tutti strazzata si come voi scrivete et appare per essa da voi mandata qui, Sua Beatitudine prudentemente ha giudicato non essere da farne più mentione a Sua Maestà, nè di bisogno a confutarla altrimente, basterà che voi legendola vine serviate a beneficio pubblico in quello parrà alla prudentia vostra potervene prevalere; tutto è farina del Santi Quattro. Seguitate pur voi virilmente come fate perchè nella Dottrina et suffitientia et fede vostra gran parte consiste della sperata vittoria. La prebenda Monasteriense di Caserta lui dice haver ceduto già in favore di chi voi scrivete; la cosa di Capitone quem tantopere laudas già è in securo et il Bonbasio Secretario del Santi Quattro ne ha la cura et il patrone suo l'ha tolta sopra di se. Communicate el tutto col prothonotario et amendui siate forti nella battaglia et persuadetevi che di nissuna impresa possete riportare da Sua Beatitudine nè dalla Sede Apostolica nè maggior laude nè più maturi et soavi frutti, et benevalete.

Pisis, VIII. Martij MDXXI.

Vester Frater, Vice Cancellarius.

39.

Leo X. Carolo V.

(Acta Wormac. fol. 80.)

Charissimo in Christo filio nostro Carolo Romanorum ac Hispaniarum Regi catholico in Imperatorem electo1).

Charissime in Christo fili noster salutem; Tanta est atque adeo notoria, et universo orbi terrarum manifesta, Martini Lutheri heresiarchae, non solum in nos et hanc sanctam sedem, sed contra etiam ipsius fidei veritatem, ac sanctorum patrum decreta pertinax et detestanda temeritas, quam fetido ore suo palam predicare ac celsitudini etiam tuae per epistolas et alia scripta sua nefaria significare non veretur, quinimo inaudito et effrenato quodam furore satagit, ut neque nostro et huius sancte sedis decori conveniat eam magis arguere, quippe quae a suo ipsius auctore satis indies non solum impurissimis et sacrilegis verbis, sed impiis etiam operibus detegitur ac manifestatur: Quae cum ipsius etiam Majestatis Tuae statum et honorem apertissime tangant, minimeque dubitandum sit, quin celsitudo tua noverit, quae suae sint partes, ut pestis ista in Imperii sui finibus exorta, priusquam maiora suscipiat incrementa, pluresque Christi fideles pernitiosa eius tabe inficiantur, opportune tollatur, ac penitus extinguatur: Quia nuper tamen ad nos pervenit epistola quaedam in publicum edita et impressa, qua dictus Martinus sub mansueta ove lupum rapacissimum agens, et Luciferi superbiam simulata verborum humilitate adumbrans, Majestati Tuae subdole se insinuare conatur; ac ei persuadere, quod invitus in publicum venit, ac aliorum vi et insidiis proditus scripsit, quicquid scripsit, et demum propter evangelicam veritatem, quam adversus superstitiosas humanae traditionis opiniones evulgare se iactat, iras, contumelias, pericula, et quicquid mali excogitari potest, sine fine patitur, ac frustra veniam petit, frustra silentium offert, frustra pacis conditiones proponit, frustra erudiri meliora postulat, et cum frustra omnia tentarit, in eum tamen id paratur, ut extinguatur cum universo Evangelio, ac propterea, ut se Beato Athanasio com paret, Imperialem Majestatem invocat: Quia haec et huius

1) Haec epistola non fuit data Caesari sed tantum missa Nuncio Aleandro ut eruitur ex epist. Vicecancell. ad Aleandrum die octava Martii Docum. 38.

modi alia mentiens ad te scribere ac palam omnibus protestari, temere presumpsit, propterea visum est nobis nullum quidem ipsi, ad tot et tam importuna eius mendacia responsum dare, cuius falsas et hereticas opiniones, sano plurimorum iudicio reiectas et reprobatas merito damnavimus, ipsumque tanquam membrum putridum a fidelium consortio excludendum et ab omnibus vitandum esse declaravimus, sed celsitudini tuae paterna charitate significare deliberavimus, ne homini mendacissimo, et sibi etiam ipsi (ut mendaces consueverunt) dissentienti fidem aliquam prestare velit, qui dum asserit, se invitum in publicum venisse, ac vi et insidiis proditum scripsisse quicquid scripsit, procul dubio nobis ac Majestati Tuae omnibusque declarat, se improbum ac detestabilem, et ipsius diaboli, sicut opera eius docent, ministrum et instrumentum factum conscientia ipsa quam nobis a Deo datam nemo effugere vel a se ipso seiungere potest continue subigi, ut proprium scelus intuens, illud propter eius immanitatem abhorrere cogatur, et si possit effugere temptet, vel in alium declinare; videns itaque homo nefarius, quod et quale incendium excitaverit, postquam domus suae in qua professionem emiserat, cellula egressus, obedientiae iugum excussit, et ambitionis vento inflatus apostasiaque nota conspersus, inter seditiosos ambulare, insciaeque plebis animos captare, et ad res novas sollicitare cepit, ac ea non solum predicare, sed etiam scribere ac publicare presumpsit, quae in populo scandalum et in Ecclesia Dei non mediocre dissidium pepererunt, culpam transfert in eos, qui ipsum ab insania liberare, et a perversis erroribus in quos prolapsus fuerat eximere, fraterna charitate studuerunt; neminem itaque iure accusare potest quam se ipsum eiusque ducem sathanam, qui ipsum e latebra extraxit, ac pernitiosum virus spargere, omniaque pestifero spiritu contacta inficere docuit. Nec est quod iure conqueri possit se propter evangelicam veritatem multa adversa pati, cum potius gloriari posset, quod evangelicae veritatis temera rius corruptor ac sanctorum sacrae scripturae interpretum blasphemus et calumniator, tam diu manserit impunitus, si haec tamen supplicii dillatio potius dicenda est quam ad gravioris vindictae poenam reservatio. Audet etiam homuncio iste totus ex scelere, et mendacio compactus, captandae mise ricordiae causa dicere, se frustra veniam petere, frustra silentium offerre, cum erratorum veniam, si se corrigere, culpam

que suam agnoscere vellet, à nobis paterna charitate oblatam penitus neglexerit, et ad nos etiam sub salvoconductu benigne vocatus, et invitatus venire omnino recusaverit, suamque in nos maledicentiam ac heresum pertinaciam auxerit: Quod vero subiungit frustra pacis conditiones proponere, id non simpliciter dictum sed ex intimis superbiae archanis depromptum est, quasi victor ipse (ut serum sepe vigilans somniat) condiccionis pacis nobis offerre, non autem humi prostratus facinorum ac scelerum suorum supplicem veniam et salutarem poenitentiam a nobis petere debuerit. Dicit etiam ut modestiam simulet, se frustra erudiri meliora postulare, cum in diversis, etiam ad nos epistolis, et aliis libellis suis, dictante sibi lucifero scriptis, palam et aperte testatus fuerit, ea quae dixit se non dubitare, sed paratum esse ignem et mortem suscipere pro illis, et hereticum asserere omnem qui contra sapuerit, nec se mutaturum sententiam, quia veritatem divinam loquatur, et plura huiusmodi stultitiae, et arrogantiae plena, omnemque sanam doctrinam respuentia. Quorum licet sibi sit conscius, tamen ut falsitatem suam omnibus notam faceret, Majestati Tuae frustra illudere, ac se innocentem humilem et modestum fingere ac simulare nititur, cum nunquam talis fuerit vel esse curaverit, quinimo contraria his virtutibus vitia, sicut eius opera et scripta probant, semper amplexus fuerit. Utrum vero stultius an superbius illud est, quod ait, in eum parari, ut extinguatur cum evangelio? quasi absque ipso nullo pacto stare queat, et cum ipso protinus interiturum sit evangelium, qui si adeo totus evangelicus est, ut esse profitetur, ac pro eo martyrii gloriam quasi affectat, cur tantopere sibi cavet, ut nec salvo conductu munitus, ad nos unquam accedere, fuerit ausus, et ne nunc quidem coram ullis iudicibus, nisi non suspectis et sub fide publica idonea, et sufficienti conductu libero (ut ipse loquitur) se compariturum testatur? Quid est quod illum adeo timidum et suspiciosum reddit? nihil aliud profecto quam mala ipsius conscientia nefariaeque cogitationes, quae illum dies noctesque ita exagitant, atque deterrent, ut ea quoque timeat, quae nihil omnino sunt timenda, nec unquam satis tutus sibi ipsi videatur, ac propterea, se in secularium Pricipum clientelam dederit, et cum Huteno pluribusque aliis facinorosis, et seditionum fautoribus coniurationem et foedus inierit; Qui si esset ut eum

« AnteriorContinuar »