Imágenes de página
PDF
ePub

quorundam studia, quod vel nominis inde perpetuitatem vindicare sibi cupiunt aut certe ultum iri adversus eos quos implacabili odio prosequuntur; civitates quoque huic negotio minime desunt, quod se hac potissimum via a caeteris quoque regum ac imperatorum oneribus excutere sperant-1.

Quae cum ita essent, facile a prudentibus hominibus proxima pericula praevidebantur. Hanerus ipse hortabatur: -Caveant principes, caveant et civitates nulla clancularia fieri conventicula, nullas conspirationes; res enim magis factione quam pro veritate agitur. Sed conventicula, sed coniurationes solito apertius exercebantur, odia acuebantur, populares irae incendebantur. Frustra iam a die prima Septembris anni 1521 Julius Cardinalis de Medicis tunc Vicecancellarius Romanae Ecclesiae deinde Pontifex Clemens VII. scripserat Aleandro: Omnibus viribus conamini ut Caesari et principibus ecclesiasticis et saecularibus persuadeatis hic non tantum agi de confusione fidei christianae et catholicae, sed etiam de molienda principibus omnibus ruina eosdem a propriis principatibus et dominiis trudendo; ita ut causa sit vere comunis et pro fide et pro defensione iuris quum nequissimi illi omnes dominationes ecclesiasticas et saeculares evertere conentur-2). Aleander ipse paulo post scripserat Eckio: Nisi Caesar obstet miserandam visuri sumus in Ecclesia Dei calamitatem, sed cum magno et primo Germanorum malo-.

At Caesar non viriliter obstitit; a Germania in Hispaniam discedere coactus, hinc lutherani principes audentiores et segniores catholici quum facti essent, res in peius ruit. Parum faustus Nurembergensis conventus ostendit omnibus, se parvipendere Pontificem et Caesarem; nondum sicco decreti Wormatiensis atramento, ipsius ordinationes vacuae evaserant, spretae a principibus et magistratibus, labefectatae novis dietae Nurembergensis provisionibus; ita ut nuntii pontificis ad Carolum missi eidem imperatori declararent: Non privato commodo aut propria utilitate in re germanica movetur Pontifex sed tot animarum iactura et damnis; addatur etiam quod quum Caesarem paterno amore diligat, graviter admodum ferret si huius temporibus a grege Dei natio germanica disgregaretur eidem Maiestati imputaretur quod defectu pruden2) Docum. 17. fol. 44, 45

1) Docum. 141. fol. 316, 317.
* Doc. 23. fol. 58.

tiae hos suos subditos populos in tantam ruinam ruere permiserit, aut ad bonam frugem reducendos neglexerit ... Pontifex ipse, omnem ad se pertinentem diligentiam adhibuit ne natio haec ad interitum vergeret; omnes videbunt unde debita remedia desint; ipse voluntati Dei obsequens reliquum Christianum gregem sibi commissum gubernabit eritque semper verus Pontifex et bona conscientia nonnisi magnum evadere poterit. Caesarea autem Maiestas longe maiores sustinebit iacturas, si consideretur quod ultra damnum animae et honoris, iacturam quoque temporalium bonorum patietur ipse et successores eius et parentes non in Germania tantum sed et in aliis regnis et dominiis").

Quae verba prophetica fuere; nam, anno vix elapso, rusticorum tumultus inceperunt, rebelliones, bella, dissensiones perpetuas praenunciantes, quae infinitis propemodum damnis, saeculis succedentibus, Germaniam funestarunt, inenarrabilique luctu submerserunt, tum triginta annorum bellis, tum continuis principum contentionibus, tum labefactata imperii vi, immutataque status natura et nutantibus regiminis vicibus et corruentibus principum fortunis, tum denique necessario ex divisione religionis orta divisione animorum; ita ut saepe Germani Germanis infesti germanica arma in germanica pectora infigerent. „Agnoscent, sic Campegius, quid sit dare plebi libertatem dogmatizandi; dum impune loquuntur actiones parant“). Per contentionem et invidiam res agitur" inclamabat temporibus suis Joannes Hanerus; per contentionem et invidiam res acta est et sequentibus saeculis; et quisnam asserere potest etiam hodie quod per contentionem et invidiam res non agatur?

At nunc causae verae, si quae unquam fuerunt, contentionis desierunt; nec avaritia, nec invidia, nec aliorum bono rum aviditas tanta adest; una veritas inquirenda, amplectenda. Abusus, quos primi reformatores tollendos clamabant, si vere abusus erant, iam ab Ecclesia ipsa Romana sublati, repullulare nequeunt; reformatio sancta, pura, a religiosis viris cupita iam est facta ac roborata. Quid plura? Huius verae sanctaeque reformationis petitio iucundissima fuit Clementi VII., qui „postquam ad pastorale officium divina bonitate vocatus fuit, nihil aliud aut cogitavit aut optavit quam in Ecclesia Dei corrigere quae depravata erant et illam in antiquum spendorem 1) Doc. 154. fol. 346. 2) Doc. 199. fol. 436.

purae et verae religionis revocare"); cui omnis ordinum ecclesiasticorum correctio iampridem desiderata erat“).

Et Clemens et successores eius Romani Pontifices hanc ordinum correctionem, illam Ecclesiae reformationem assiduis laboribus curarunt; sanctissimi quique viri Ecclesiae catholicae invocarunt, adiuvarunt; doctissimi catholici scriptores propu gnarunt; populi catholici viderunt; scriptores quoque dissidentes professi sunt et laudarunt. Reformatio haec in aedificationem fuit, et Ecclesia Romana quotidie magis in doctrinis suis, in dogmatibus suis illustrata, iustificata, immobiliter constans, perpetuo aequalis fuit; fidem, quam antiqui tenuerunt, tenet; scorias et lutum in humanis humaniter superpositum abstersit; nullam Christi, nullam Petri, nullam Apostolorum, nullam Patrum doctrinam aut reiecit, aut oblivioni dedit.

Numquid eadem vere et sincere de dissidentium Reformatione dici possunt? Numquid constans haec in doctrinis, numquid aequalis, numquid aedificans? Lutherus ipse quam saepe sententiam mutavit! Melanchton, Oecolampadius Armsdorffius, Huttenus, Erasmus, numquid inter se conveniunt? Numquid eorum fides et doctrina semper eadem stetit? Ecquid, quaeso intactum reliquerunt eorum discipuli? Quid iam de Augustana confessione restat? quid de repetitis semperque variis conciliationis christianae, ut dicebant, tractatibus? Jam nunc fides periit, revelatio deridetur, dogmata reiciuntur, sectae ubique ex hominum sententiis pullulant;. nulla unitas, nulla certitudo, constantia nulla. Jam zelus reformationis in ius confusionis. evasit. Si nullum Ecclesiae in terris caput supremum est Dei nomine, innumera erunt hominum nomine, et doctrina ipsa Christi pro temporum, locorum, personarum affectionibus vicibusque iure mutabitur. Quid peius, quid exitiosius hac religiosa libertate, quae divinam revelationem quodammodo destruit, quae divini voluminis auctoritate verbum divinum deturpat, immutat, lacerat, confundit?

1) Doc. 148. fol. 326.

2) Docum. 149. fol. 328.

1.

Friderico Duci Saxoniae. S'. R'. Imp'. electori

Leo PP. X.1)

(Acta Wormaciensia fol. 64.)

(8. Julii 1520.)

Cre

Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. dere volumus nobilitatem tuam nos, et pro natura nostra et pro Pastorali quod gerimus officio, ad lenitatem et mansuetudinem propensos, moleste admodum ferre cum vel unus aliquis ex grege eorum qui sacro perfusi baptismate filii sunt et Dei et nostri, aliquid committat in legem sanctam et scripturas, quo ejici ex ecclesia mereatur; vel cum illo ad sceleris sui vesaniam, et contumatiam et obstinationem addente ad nos necessario defertur severitas vindicandi: Nam et interitum vel minimae ovis ex grege nostro cum dolore ferimus, et poenae animadversio mansuetudini nostrae vehementer est contraria. Itaque Testem Deum omnipotentem et tuam nobilitatem facimus nos jam ab initio cum Martini Lutheri, quem filium amplius nostrum vocare non possumus, primum malivolentia et inaudito quodam in hanc Sanctissimam Sedem totumque nomen Romanum odio prorumpentem temeritatem, deinde usque ad fidei orthodoxae fundamenta convellenda, bonos, et mores et animos corrumpendos, omnemque ordinem Christianae Reipublicae pervertendum provectam insaniam videremus diutius esse passos, quam forsitan pastoralis Curae vigilantia postulabat: sed ea spe esse passos, quod illum ad poenitentiam converti, et tuam nobilitatem non offendi optavimus. Sic enim communi omnium sermone praedicabatur, tibi illum charum acceptumque esse, tuoque illum patrocinio magis confisum quam oportebat,

') Diversam omnino epistolam ediderunt impressores operum Lutheri, de qua diximus in praefatione.

Balan, Documenta Lutherana.

1

hos tantos sibi arrogantiae spiritus sumpsisse. Sed nos qui nobilitatis tuae egregiam virtutem dignam genere et majoribus tuis, quorum singularis semper extitit in christianam fidem et sanctam sedem apostolicam voluntas, etiam in multis contra haereticos et Boemos contentionibus declaratam, quique promissiones tuas plenas Pietatis et constantiae dilecto filio nostro Thomae Cardinali sancti Sixti Nostro tum in Germania Legato et per eum nobis factas memineramus quibus recepisti te hunc hominem laturum, dum eum Sedes apostolica non reprobasset, quod si factum esset te nullum illi amplius favorem praebiturum: Cupiebamus quantum cum Domino licebat, illum et tibi in domesticis et familiaribus esse et cum Deo ac nobiscum in gratiam redire. Itaque testis es ipse, quamdiu illum pertulerimus paternis nunc hortationibus quandoque minis monendo, increpando, interdum et benigne promittendo a tanto eum furore revocare conati. Postquam vero Sathana in eo totum imperium obtinente, nihil profectum est vicitque malum virus superbiae omnem charitatis medicinam, illius cura prope desperata, reliquo nostro dilecto gregi, metuentes ne contagione morbosa pecudis a qua tentatus est, penitus inficeretur, ad acriora remedia duximus accedendum. Convocato igitur venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium aliorumque doctissimorum virorum, item peritissimorum theologorum ac in Sacris Canonibus omnique divina scriptura Eruditorum Concilio, crebris habitis disputationibus, re tota saepe proposita atque discussa, tandem ex innumerabilibus prope hominis hujus erroribus plurimos quidem felle odii in hanc sanctam sedem tinctos, Dei potestati et proborum atque aequorum iudicio dimisimus: qui vero non iam amaritiem sed pestem etiam atque mortem propter acrimoniam veneni piis animabus fidelium afferre possent, eos in decreto nostro, quod supradictorum fratrum nostrorum, et aliorum, qui ei concilio interfuerunt doctissimorum et Catholicorum virorum consilii sententia editum, litteris apostolicis inscribi et bulla plumbea insigniri jussimus, ex ordine perscribi mandavimus partim plane haereticos et fidem rectam pervertentes, partim ita callide et vafre ad bonos et animos et mores contaminandos appositos, ut magna ex his in mentibus simpliciorum cum detrimento Religionis oriatur perturbatio; quarum litterarum exemplum ad tuam nobilitatem deferri praecipimus, illam pa

« AnteriorContinuar »