Imágenes de página
PDF
ePub

TERENTII AFRI

COMOEDIAE

Ad optimorum Exemplarium fidem recenfitae &c

Accefferunt

VARIAE LECTIONES,

Quae in Libris MSS. et Eruditorum Commen-
tariis notatu digniores occurrunt.

TOM. I.

TERENTI

LONDINI

Impenfis J. et P. KNAPTON, et G. SANDBY.

MDCCLI.

[ocr errors]

VITA,

P.

EX SUETONIO.

TERENTIUS Afer, Carthagine natus, fervivit Romae Terentio Lucano Senatori, a quo ob ingenium et formam, non inftitutus modo liberaliter, fed et mature manumiffus. Quidam captum effe exiftimant, quod fieri nullo modo potuiffet, Feneftella docet; cum in fine fecundi belli Punici, et ante initium tertii natus fit, et mortuus: nec fi a Numidis aut Getulis captus fit, ad ducem Romanum pervenire potuiffet; nullo commercio inter Italicos et Afros, nifi poft deletam Carthaginem, coepto. Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, fed maxime cum Scipione Africano, et cum Laelio: quibus etiam corporis gratia conciliatus exiftimatur, quod ipfum Feneftella arguit; contendens utroque majorem natu fuiffe; quamvis Cornelius Nepos aequaleis omneis fuiffe tradat, et Porcius fufpicionem de confuetudine per haec faciat:

Dum lafciviam nobilium et fucofas laudes petit,
Dum Africani voci divinae inhiat avidis auribus,

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »