Imágenes de página
PDF
ePub

porrigendo, eamdemque sæpe & sæpius osculando. Et cum hæc: Martyr dixisset, Mauri quasdam scalas attulerunt. Quibus beatus Victor cum in crucem ascenderet cui figendus erat, utrumnque brachium pneumate incensus in cruce cœpit tendere. Et postea quam Mauri dexteram & sinistram manum figerunt geminis clavis; quidam minister ex eis pedes perforare incepit : & cum clavus alterum penetravisset pedem, alterum figere nequivit, quoniam ossis durities illi erat impedimento, quamvis minister ille infidelis malleo, quem manu gerebat, ingentes ictus ibi incuteret. Tunc Martyr ait: 'Amice, miror, ne vides clavum osse retentum, obliquumque subintrare non posse: erue, atque eundem erige, nam haud mora penetrabit. Hoc sermone Maurus admiratus desivit Martyris pedes figere: quoniam vere sanctum hominem hunc esse novit: petivitque ab eo aquam Spi-. Fitus Sancti, in cujus loco ecce alius infidelis minister successit, &, ille Martyrem crucifigere peregit: in qua noctu & die prædicando triduum mansit, multos ex infidelibus ad fidem catholicam convertendo.

8 Atque cum à prædicatione numquam cessaret, Rex quem supra retulimus, jussit Martyrem à cruce deponi, & in momento obtruncari, quod edictum sic lictores adimpleverunt, quoniam divi Victoris precibus flumine secundo in Villam quandam prope Municipium Cerasium, hispane Quintanilla de las Dueñas, delatus est. Postea quam Mauri ligatis manibus Martyrem in Villam duxerunt, ajunt: Hic est locus ubi obtruncandus es, qua propter te ipsum dispone. Tunc divus Victor dicere incepit: Ego. paratus sum amore mei Domini Jesu, hanc mortem subire, quoniam me eam beatitudinem esse adepturum confido, quæ mihi & omnibus qui Deo serviunt parata est: ideoque tu vere es cui parari est opus, atque relicta ista perfida secta de Mahoma, ad catholicam fidem converti, quia tu & omnes qui cam sequuntur, in æternum ardebitis. Tunc Maurus ira magis inflammatus ait ad Martyrem: Missa isthæc fac, in terramque genua f

[ocr errors]

namque est cordi, te obtruncari, atque peragere quod à Rege meo jussus sum. Et cum sublatis manibus versus cælum Martyr super terram genua flecteret, Maurus gladium quo erat accintus stringit,ejusque abscidit caput: ex quo vulnere statim cruorem cum

lac

lacte fluxisse ajunt: alterum in martyrii signum, alterum virginitatis. Et cum sanguis supra terram spargeretur, haud mora quædam arbor nomine Morus floruit, atque eodem momento frondes & mora produxit, in cujus testimonium usque in diem huncea arbor saperest: & contigit sæpe, aliquos qui febre gravantur, cum illius fructum degustassent, propter suam maximam fidem incolumes evasisse aliquos vero à stipite ejusdem Mori aliquas particulas decerpendo, eamdem sanitatem simul consecutos fuisse.

9 Cumque Maurus ille qui caput Martyris absciderat, & alii qui cum co erant, hoc miraculum sic repente fieri vidissent, vere sanctum hunc hominem esse crediderunt, & id esse salubre quod prædicabat: exhorarunt Martyrem eos ad fidem converteret, atque aqua Spiritus Sancti regenerare ipsos dignaretur: quod Divus Victor ita effecit, & sublato capite quod supra terram erat positum, versus oppidum Cerasium redire coepit, & cum in Municipium accederet,omnes tum cognati, tum amici dolorose lamentari coeperunt: in primis quidam quem ipse maxime dilige bat, ita dicendo: O'infaustum & infelicem diem hunc! quoniam video te, quem ego maxime diligebam, capite truncatum, & manibus habentem, & menm filium quem tu baptizasti mortuum in domo efferendum. Martyr cito dicere coepit: Amici nei in Christo Domino nostro gaudete, atque propter me nolite lugere, nam ca beatitudo & gloria sempiterna mihi est parata, cui nihil po test comparari. Tu etiam amice dilecte proficiscere domum tuam: cumque introieris gratia Domini mei Jesu-Christi tuus filius resurget. Tunc Martyre & illis qui cum eo erant relictis, domum se contulit, & cum ostii limina adiret, éjus filius subito surrexit, Deo & Martyri gratias agendo quod suis precibus surrexisset.

Hac eadem hora martyr incipit omnes oppidi incolas accersere, quibus tum consolando, tum monendo, quoniam multi jam à fide catholica deficere incipiebant, hoc ordine sequenti dixit: Fratres mei, gaudete: ecce jam accessit tempus in quo ab obsidione liberabimini: oportet igitur vos statim facere quod nunc 'dicam. Ad Sanctam Mariam de la Llana proficiscimini: &.cum domum cujusdam veteris mulieris introieritis, quoddam vas tritici sub lecto ejus reperietis, nam in toto municipio aliud reperiri non poterat; atque cum eo pascite unam Vaccam & cogite cam ex

tra

[ocr errors]

tra oppidi fores exire versus castra Maurorum: visaque bove haud mora infideles torquere jacula in eam incipient. Et cum eandem triticum eructare prospexerint, alterum duorum suspicabuntur, aut victum in plures dies vobis super futurum esse, aut alicunde nunc denuo comeatum vobis esse allatum. Quod totum ita adimpleverunt, sicut fieri Martyr jusserat. Cumque Mauri vidissent quod post annos septem qui intra obsidionem erant, Vaccam frumento pascebant, crediderunt se nullatenus vidus penuria oppidum subjugaturos esse, ut illuc usque confisi fuerant, quoniam maquinamentis belli expugnari minime poterat, nam erat adeo munitissimum atque in sublime positum, quod quid mirum videretur. Qua re Mauri sic intellecta multum prorsus diffidendo, cas tra quæ circum oppidum erant movere coeperunt, atque versus angustias, hispane de la Morquera, profecti sunt. Itaque preci bus & Martyris astutia ab Infidelium expugnationibus & Incursi bus tandem oppidi Cerasii Municipes liberati sunt.

II Tunc omnes cognatos & amicos Martyr convocare ince
pit, & sic dicere: Tempus enim meum appropinquat, in quo
oportet corpus meum sepeliri, & animam coram Deo præsentiri,
à quo gloria æterna mihi promissa est, ideo amici mei mecum ve
nite & noveritis locum ubi sepeliendus sum. Qui cum inciperent
ambulare Martyrem comitando, devenerunt in quandam vallem,
hispane Cubillas appellatam, ubi sic dicere incepit: Hic est opus
quidam fons, quoniam prope est locus, ubi sepeliri deben, ho
do baculo quem manu gestabat în terram percusi, atque re
pente aquam manavit, quo suum caput lavit, quod tum sanguice,
tum pulvere foedatum gerebat. Et relicta valle, cum ul
zent proficisci, in vertice cujusdam scopuli devener,
ingentem scrobem intraque eandem horrendum
nerunt. Quo viso illi qui cum Martyre erant ad ins
vescere inceperunt. Tunc Martyr ad eos inqum =
terrestria, non vos terreant, nec alia majora

dietis celestia. Et statim dixit Martyr serpente
mihi & tibi est loci. Hac voce audita ser
quam ultra visus est, qui in eadem for
in quibus oppidum Cerasium ab Infide
tritus erat. Deinde Martyr eos conso

D

pulchrum excidite, in quo meum corpus sepeliendum est: & cum illi effecissent quod Martyr jusserat, începerunt eundem exorare quod sicut in vita optimus fuisset Patronus, sic etiam & in morte. Quod totum Divus Victor se facturum pollicitus est, ita dicendo: Quidquid in nomine meo vos, & qui ex vobis futuri sunt, recte à Deo petieritis, concedetur. Repente hoc dicto, qui ibi aderant, dulcissimam armoniam Angelorum versus Cælum Divi Victoris animam cantando deferentium audierunt: manente corpore in eadem quam paulo ante diximus fovea, quæ in petra à circunstanti bus paulo ante fuerat excisa. Ubi Deus Dñs noster hujus gloriosi Martyris meritis & precibus hactenus ingentia miracula ostendit, atque ostensurus est, tum mortuos resuscitando, tum claudos, cacos, mutos sanando: nonumquam vero alia immensa miracula demonstrando.

12 Sed unum illud in primis sub silentio præterire non sinamus memoriæ comendandum maxime. Ajunt qui viderunt, & testimonium firmissimum perhiberunt, quosdam municipes oppidi "Cerasei, territorium, in quo Divus Victor fuerat sepultus, incolis & habitatoribus Municipii hispane Belorado vendidise, eosdem que in vita vermibus manase.

[ocr errors]
[blocks in formation]

VITA S. ADELELMI ABBATIS
à Tamayo & Mabillonio edita.

Incipit Historia vita, & mortis, miraculorumque B.
ADELELMI III. Abbatis Casa-Dei in Arvernis
Gallia, per Rodulphum Monachum.

R

PRÆFATIO.

ES gestas B. P.N. ADELELMI in Gallia, & Hispania, in vīta, & in morte, in sæculo, & in Monachatu describere compellor, cum ob Dei, & nostræ Religionis honorem, tum ob aliorum monachorum, & sæcularium exemplum, & ne temporum oblivio tanti Abbatis monumenta consumat. Et quamvis penitus illitera ́ ́tus agnoscar, cum in manu Dei sint dona sapientiæ, & scientiæ, quæ largitur omnibus affluenter, & piis ausibus quotidie suum S. Spiritus ignitum immittere calculum non dedignatur ; his auxiliis, & meditatione (licet indignus) suffultus, opus commissum aggrediar. Ideo Omnipotens & misericors Dei pietas, à te peto, ut penuriosam mei operis humilitatem invidiæ flamma non fulminer, & mei libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat. A pœna liber extitit, qui rogatus accedit : nulla prorsus imputabitur culpa ei, qui compulso, majora aggreditur calamo, quam ingenio potest. Sed quamvis artificii enormitas imperitiam accuset actoris, opus tamen pium sui veniam deprecatur erroris, sciens, quod humani ingenii scintilla passim ignorantiæ evanescat in nebulas. Quare ad hoc opus non nauscantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione novitatis illectus, comprehensione imitationis protractus, Lector accedat, ut quamvis liber vernantis cloqui purpuramento non fioreat, aut fulgurantis sententiæ sidere non clarescat, tamen in actibus tanti Patris, historica narratione, multa ad spiritum imi

tan

« AnteriorContinuar »