Imágenes de página
PDF
ePub

Non cessant. Jam “pulsam hiemem sol aureus egit
Sub terris,” et aperta novâ fovet omnia luce,
Inque dies, summo vix tinguens æquore currum
Ardentem, reduci raptim petit ardua cursu.
Ut juvat, inviso strepitat qua flumine lympha
Tinnula, secretos penitus convalle reductâ
Primitias veris flores spectare rubentes
Arvaque purpureis passim distinguere sertis
Desolata—subit patriæ quo dulcis imago.
Aspectu, veterisque procul tot præmia vitæ-
Præmia quam dilecta !-sed heu ! vota irrita : durum,
Mox obsistet hiems et inexorabile fatum.

2

Panditur, en ! late pelagus : jam vela secundi Intendunt zephyri : fertur cita gurgite navis Pacato : juvat undarum sperare fragorem Qua mare dividuas lætum interlabitur oras' Optatæ que Asiæ littus sublime resurgens Prærupto oppositis respondet vertice terrisJamque animo apricam zonam atque innubila regna Præcipiunt, regumque auro splendentia tecta? Barbarico—sed quæ medios tam lenta moratur Segnities ? neque enim requies quin fida tumentem Intendant sua flabra sinum: proceraque malus Flectitur : et tractim tremit ingens navis : at illa Jam defixa locum servat nescitque moveri. In somnis veluti vinxit quum languidus ægra Membra sopor, solam nullo comitante videmur Ire viam, summoque avidi conamine monstrum Effugere horrendum, frustra ; non corpore vires Sufficiunt notæ, at gelidos tremor occupat artus En ! subitæ undanti concrescunt æquore crustæ

1 North West Passage.

2 The golden palaces of fair Cathay.

Scilicet invisus Boreas feralibus alis Allapsus subito pelagus duramine victor Corripuit : duro nautas qui carcere claudet Devinctos, opis expertes, dum tempore longo Esurie miseris torpentibus artubus, omnes Dulcia liquerunt labentis lumina vitæ Albescunt niveâ circumdata corpora pallà.

1

Te quoque cum sociis dux O fortissime frustra, Mors ea sorte tulit: nec te tua plurima virtus Texit, non animus “ lucis contemtor, et illum Qui vitâ bene credat emi quem quærit honorem : " Heu! frustra in longos conjunx te nobilis annos Optabat reducem, et forti spem corde fovebat Indefessa novâ rate dum maria alta fatigat Inscia ! Non omni sponsum jam tempore ovantem Ulla tuum, infelix, referet tibi navis ; at ille Te procul in placida sopitus morte quiescit. Sic valeas cunctos dux O venerande per annos : Projecta ignotas albescant ossa per oras Denudata licet : facilis jactura sepulchri: Quid tibi marmoreus tumulus monumentaque regis, Urbis opus ? quid saxa juvat premere æmula cæli Relliquias, cui fama manet per sæcla superstes Vivida, crebrescitque virum volvenda per ora Æternum ? te nulla dies memori eximet ævo Dum stabit mediis hærens immobilis undis

Insula, nostra domus, vel erit qui flectat habenas | Imperii Angligenûm magnå de stirpe nepotum.

Ecquis inexhausto plangat dum lampada tradunt Ordine cursores, quod nulli attingere metam Contigit optatam, totque irrita coepta fuerunt? Nec fas, non. Placidæ superest inimica quieti

1 Sir J. Franklin.

Mens, agitatque viros summis se accingere rebus.
Fallor? an Auroræ sublustri in lumine cerno
Canentes tractim nebulas glomerarier : infra
Collectam innumeri fluctus per fissa jugorum
Trudere decertant glaciem. Ecce in luce maligna
Obscură procul apparet ferrugine moles,
Tum vela, ut navis multo quæ tarda labore
Flatibus adversis certat fluctuque minaci,
Incerto huc illuc fluitant trepidantia motu.
Ingreditur tamen, et victrix elabitur undis.
Ast audin? cæli exultans ferit æthera clamor.
Læta triumphali reboarunt littora voce.
Jam nebula obtentas tenebras diduxit : et ingens
Panditur ad solem lucentum marmor aquarum
Et purà Auroræ splendescens luce refulget.

[merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ULYSSES.

I cannot rest from travel: I will drink
Life to the lees: all times I have enjoy'd
Greatly, have suffered greatly, both with those
That loved me, and alone; on shore and when
Thro' scudding drifts the rainy Hyades
Vext the dim sea : I am become a name;
For always roaming with a hungry heart
Much have I seen and known; cities of men
And manners, climates, councils, governments,
Myself not least, but honour'd of them all;
And drunk delight of battle with my peers,
Far on the ringing plains of windy Troy.
I am a part of all that I have met;
Yet all experience is an arch wherethro'
Gleams that untravelled world, whose margin fades
For ever and for ever when I move.
How dull it is to pause, to make an end,

« AnteriorContinuar »