Imágenes de página
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

JAMQUE triumphatis late tot gentibus, orbis
Audis Roma caput magni : sed dira cupido
Regnandi nullo potis est explerier ævo.
Ergo non satis est Asiamque, Ægyptiaque arva,
Hispanos duros bello Gallosque feroces
Debellasse. Manet, manet ipso in limite mundi
Insula, cincta mari, terrarumque ultima, Thule,
Imperiis addenda tuis. Ergo Anglia tellus
Romanas stupuit delabi ad littora classes
Demisitque rudes insueta in prælia natos
Picta lupům fulvis velatos corpora setis,
Crinitie vastos flavâ occultante lacertos,
Nequicquam. Vidit victorem inamabile regnum
Demisso tristem vultu spectare, gravique
Squalida rura situ : sibi dum desiderat agros
Italiæ apricos et amictos palmite colles.
Hæc satis-ast iterum auditur tuba nuncia belli
Armorumque fragor: duros nempe altera Thule
Extulerat bello natos : hinc ferrea pubes
Non metuit tumidos undarum equitare per æstus
Et belli horrisoni fluctus miscere repostis
Fortiter in terris, aliasque capessere sedes.
Adspicis ut rostro cornix immanis aperto 1
Omina funestis late exitialia pennis
Excutit, et recto tranat procul æquora cursu?
Infanda attonitum percurrunt carmina pontum,
Funestique enses inscripti mystica verba
Tristia devovere fero libamina Marti.

1

[ocr errors]

Talia sæcla virum porrecta sub axe Boreo
Terra creat: nec uti Phæbi qua zona corusca
Torrida luce rubet, gravior lenta ingerit æstus
Tædia, nec lassas exercet inertia mentes :
Sed salubres Boreæ flatus et frigus apricum
Robora confirmant, ut miro corporis auctu
Et validis crescant apti per viscera nervis
Irritaque infesti spernant tentamina morbi.
Nempe et in his colitur terris non mollis Apollo
Ambrosio pulchros perfusus nectare crines,
Nec Venus illecebris pollens, nitidusque Lyceus :
Sed qui rite regit belli fera munera Mavors
Omnipotens, constricta gelu per flumina, et oras
Obtentas nebulis ponti, montanaque flammis
Culmina sulfureis exusta incedit: at illi
Numina sola colunt et votis

semper

adorant.

[ocr errors]

Annorum fugit series : consurgere sæcla Multa virum tellus atque atræ cedere morti Aspexit : sensim et tardis labentibus annis Roma ruit, spretæ que olim cunabula gentis Anglia jam rerum facta est pulcherrima tellus. Ultima fatidici properat jam carminis ætas !

The raven embroidered on the Danish standard.

Lenior, en! tandem laxavit vincula rerum
Oceanus,' Tethysque novos præsentior orbes
Detexit, lateque patet jam maxima tellus.
Navita nam triplici pectus circumdatus ære
Longe indignatum mare dissociabile sævo
Nequidquam fremitu, cæptis que audacibus ausus
Ignotas tentare vias, enavit ad ursam-
Ursam, ubi concretâ Boreali vasta sub axe
Arva rigent glacie procul, extremosque tuetur
Oceanus regni fines : huc pergere tendit,
Intimaque invasit mediæ penetralia brumæ
Intrepidus, certæ haud dubitans se opponere morti.
Dic mihi, quæ species inamabilis undique terræ?
Nulla usquam rident viridanti gramine prata
Non Cereris flavescit ager : non alituum gens
Luce novâ liquidis concentibus aera mulcent
“ Horror ubique animos simul ipsa silentia terrent.”
Hæc lento concreta gelu, metuenda tenebris
Terra jacet: nunquam solidis se dura resolvit
Congesta aggeribus tellus, ceu vasta ruinæ
Antiquæ monumenta jacent; vel grande barathrum
Nix commixta gelu patet : at penetrabilis aer
Urit, et inversum flammarum in munera frigus.

Illic per mundi (mirum!) bis quatuor astra Obtentis tenebris late intempesta silet nox. Luna sed invigilans, nitidis comitantibus astris Clarior argenteo collustrat lumine terras, Semper ; et illustris variantes ardua cæli Flammarum igniferi supra splendescere tractus

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »