Imágenes de página
PDF
ePub

SAULUS.

“Crownless, breathless, headless, fall,
Son and sire, the house of Saul!”

BYRON'S HEBREW MELODIES.

“Quem Deus vult perdere, prius dementat.”

UNDIQUE nocturnæ spirantes thuris odores
Lampades effulgent: altis suffulta columnis
Panditur Isacidum regis mirabilis aula;
Undique succinctos, longo viden' ordine, servos
Regia celsa vomit, faciles ad jussa magistri :
Ipse inter comites rex formosissimus omnes
Ipse sedet-faciemne vides proceraque membra ?--
Sed, veluti primum verno frondescit honore
Fagus, et æstatis ferventes excipit æstus,
Cum tamen Autumnus vento frigente geluque
Advenit, ecce! comas spargit spoliata per agros
Et nudata manet glaciem ventosaque brumæ
Frigora-non aliter, Zephyri surgentibus auris,
Se nimium lætæ jactârat honore juventæ
Saulus, at horrendas brumâ referente procellas
Fugerat omne decus vultum, divinaque frontis
Lux, emissa Deo, periit, risusque venusti!

Ah! negat auxilium, quamvis præsentior antè,
Isacidum magnus genitor; perque intima sævit
Ossa, giganteos lustrans furor improbus artus;
Invalida invalido sub corpore membra tremiscunt,
Haud secus atque olim virgo præsaga futuri
Delphica, vel forsan Cumarum antiqua sacerdos
Reddidit ore furens, divina oracula Phæbi !
“ Luctificam pestem cantûs mulcere facultas
“Sola potest," unâ trepidi dixere ministri ;
Pastorem juvenem, citharæ vocisque peritum
Exquirunt, puerumque ferunt in limina regis;
Nec mora—mox cantu juvenis fidibusque canoris
Regia tota sonat; citharæ modulamina suavis
Mox capiti somnum præbent membrisque quietem.
Ira furens rabiesque levi decedere somno
Haud refugit; stratus regalia membra cubili
Solvitur in somnos, mens que

alma

pace quiescit !

Præteriere dies multi,-bella, horrida bella Miscentur, strepitusque virûm, clangorque tubarum; Cùm strictas acies diffundens agmine longo Fæta armis, mortemque ferens Philistia tellus Parturit heroëm, quo non ex agmine tanto Grandior ullus erat; clypeoque insignis et hastâ Cum gente Isacidům totâ certamina poscit. Nulla giganteo quæ prælia jungeret hoste Vis tamen inventa est; omnes fugere perîclum ; Debita nec patriæ pietas, nec præmia regis Nec studium famæ laudumve immensa cupido Exagitare potest animos; tenet undique terror Corda virûm—subito, divino numine fretus, Pastor adest juvenis-transfixus verbere fundæ Sternitur in campo truncatâ mole Golias; Vaginâ ereptum victor lætissimus ensem Decisumque caput fert ad prætoria Sauli.

[ocr errors]

Ast audin' ? citharæ modulamina dulcia laudes
Victoris reddunt, altum miscentia carmen,
Non sine fæmineo risu levibusque choreis,
"O fortis, bellique potens, Jesseïa proles,
“ Clara tibi referat claram victoria palmam ;
“ Nam decies a te ceciderunt millia : Saulus
“Occidit tantùm præclarâ millia pugnâ.”
Talia reddentes præconia voce puellæ
Virtutes celebrant juvenis: sed pectora Sauli
Ira tenet, gravis ira; odiisque exercet eundem
Qui modo tam dilectus erat; deserta per arva
Judææ, et multi medias

per

fluminis undas,
Antraque præruptas solum præbentia rupes,
Davidis irato sequitur vestigia corde !
Quid referam, quoties per agros et flumina pastor
Effugiens, regem fessum somnoque gravatum,
Quanquam inter comites, morti demittere possit?
Aut quoties, precibus priscoque subactus amore,
Lenior inceptâ desistat Saulus ab irâ ?

Qualis ubi excelsis florescens montibus ilex Tonditur, et quamvis frondes exuta feraces, Ducit opes, truditque novas de cortice gemmas; Non aliter, nuper suscepto vulnere tali, Sufficit amissas vires Philistia terra ; Nec regi vates, tacitæ nec somnia noctis, Nec deus Isacidum reddit portenta, nec ipse Respondet monitus divinâ voce sacerdos ! Noctis adest, requiem præbens mortalibus ægris, Tempus, et obscuris mortales condere sedes Festinat tenebris ; perque omnia litora terræ Atque hominum pecudumque simul sopor occupat artus. Dic mihi, sancta quies noctis, quæ limina servi Agricolæque casam pariter, jucunda frequentas, Anxia cur refugis prætoria visere Sauli ?

Scilicet, ut speculo, clarissima tempora vita
Ante oculos veniunt-veteres redit actus in annos,
Jamque diem memorat, cum primum flexit habenas
Imperii, (nondum marcenti flore juventæ),
Et varios belli casus et prælia multa
Ex animis promit;- visi felicis imago
Effugit, et diras iterum reminiscitur iras,
Et meminit trepidans, quoties cælestia jussa
Vitâsset, nimium ah! serus capit ille timorem !
Per tacitæ noctis tenebras, mediosque per hostes
Carpit iter; magicas exquirere carminis artes
Audet, et infernis manes deducere vatis-
En! frontem canumque caput velatus amictû
E tumulo surgit vatis pallentis imago;
Vox quoque per lucos, certi prænuntia fati,
(Vox immane sonans) mortes et prælia dicit
Dilectæ quondam quám funestissima genti!

Infelix nimium princeps, quo gloria transit? Cur recubas campo telis spoliatus, et ense Ipse tuo cæsus ? nullam victoria palmam Fert tibi, ut ante tulit, veteres nec fama triumphos ! Te juga, te multi flevere cacumina montis, Te fluvii, et tenero prætextæ gramine ripa, Te patria infelix, quam strages fecit inermem ! Jamque vale! longos princeps memoratus in annos, Flebilis ignoto vel adhuc post sæcula sæclô; Flebilior nulli, quàm, qui tua fata canebat, Pastori, -multum ille patri natoque perempto Dat lacrymas--veteres pao doin reminiscitur iras!

reedum

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »