Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

silvis et in aquis que sunt in tota nostra terra, et quod vos neque vestri nec ullo vestro avere non donetis portalicos, neque alios ullos usus in tota nostra terra. Et quod si aliquis miles vel pedones mch. hñs (1) ad vos venerit, et vobis recipere eum placuerit, si alicui umquam forifecit per hoc non respondeatis.

Insuper recipio vos et domos vestras et ganatum vestrum et omnem rem vestram in mea protectione, et in meo guizonatico et in defensione sicut meam propriam causam. Predicta vero omnia donativa et concesiones dono, laudo atque in perpetuum concedo Domino Deo et Ecclesie S. Marie de Berola et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus atque futuris, ut habeant et possideant libere et quiete omni tempore ad suam propriam hereditatem, pro facere inde omnes sus voluntates absque ullo impedimento et absque omni mala voce per secula cuncta. Salva mea fidelitate et de tota mea posteritate per secula cuncta, amen.

Dono etiam nunc de novo atque concedo iam dictis fratribus illam deffesam que est ante portam de Ferraria, ut nullus homo ibi mittat suum ganatum vel bestias ad pascendum, quod qui fecerit perdat ad minus una capeza (2) de cualicumque ganato vel bestiarum ibi miserit. Et si ullo propter hoc iam dictos fratres pignoraverit, quicumque fuerit M. solidos mi pectabit. Ildefonsi, Dei gratia Regis Aragonensis, Comitis Barchinonensis et Marchionis Provincie.

Signum

Signum Petri Regis Aragonum et Comitis Barch.

Facta carta apud Tirassonam, mense Junii, Era Mlla. CC XV post habitum colloquium inter illustrem iam dictum Ildefonsum Regem Aragonensium et Ferlandum Ispaniarum Regem et Aldefonsum Regem Castellanum (3).

Regnante me supradicto Rege Ildefonso in Aragone in Barchinona et in Provincia.

Episcopo Petro in Cesaraugusta. Epo. Stephano in Oscha. Epo. Johanne in Tirassona. Berengario Montis Aragonis Abbate electo in Lerida. Blasco Romeu per manum Regis stante Seniore in Cesaraugusta. Marcho

(1) Monachus honorts? id est monachus honorarius seu confrater.

(3) Notandum quod Aragonensis constanter dicitur Ildefonsus, Castellanus vero

(2) Barbara vox, id est caput, vulgo Aldefonsus, secundum variam regionum

cabeza.

pronuntiationem.

:

Ferriz in Oscha. Xemeno Romeu in Tirassona. Petro de Castelazol in Calataiub. Petro Roderici in Daroca. Michaele de Sancta Cruce in Turol et in Fariza. Petro Ortiz in Aranda. Xemeno de Virera in Epila. Artallo, alferiz Regis, in Alagon. Blasco Maça in Burgia. Gombaldo de Benavent in Bel. Loairench filio Petri lubiz in Luna. Pelegrino de Castroazol in Barbastre. Fortunio de Stada in Stadela.

Sigfnum Berengarii de Parietibus, Notarii Domini Regis, qui hanc cartam mandato eius scripsit, mense et anno quod supradixit.

XXXIX.

Absolutio a præstatione decimarum Verolen si monasterio largita: anno 1179.

Ex libro dicto Privilegia Verol. monast., fol. 12.

Quotiens illud a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Hinc est quod ego Johannes Dei gratia Tirasonensis Epc., communi consensu fratrum meorum omnium canonicorum Tyrasonensis Ecclesiæ, videlicet Eximini Prioris, et Archidiaconorum, Arnaldi scilicet et Joannis, et omnium aliorum, concedo tibi W. R. Berolensi Abbati. et omnibus succesoribus tuis in perpetuum sustituendis, et vobis dilectis filiis ejusdem loci monachis, et universis succesoribus vestris in perpetuum ibidem substituendis, libenter et ingenue decimas et primicias et quartas Episcopales et omnia jura Pontificalia, que ad Nos olim spectabant vel spectare debebant, in his videlicet locis Bera, Villa majore, Bona mansione, Pillosa (1), Novercas, Olbega, remisis penitus et sopitis querelis, quas super predictis decimis et primiciis et sepulturis usque ad hanc diem de vobis habuimus. Hec omnia vobis ita cum omni integritate concedimus, ut in pace teneatis et possideatis perpetuo, sine prejuditio illarum pactionum, que inter vos et bone memorie Domnum Martinum Tyrasonensem Epum. prædecessorem nostrum intercesserunt (2). Et ut istius scripti nostri

(1) Purullosa, hodie Purujosa.

(2) V. instrum. n.o XXXIII, huyus apénd.

pagina firmori soliditate consistat, Ego idem Johannes Tirasonensis Eps. suscribo+et sigilli mei munimine confirmo.

Ego Berengarius suscr. +

Et ego Eximinus Prior suscribo + (1).
Ego Arnaldus Archid. suscr. +
Ego Garsia Ortiz Archid. suscr. †
Ego Petrus Arcez, Calataiubensis

Prior, suscr. +

Ego Sanctius de Cascant suscr. +
Ego Johannes Amelius suscr. †
Ego Johannes de Molina suscr. +

Ego Valentinus Archipresb. suscr. † Ego Mons Cajus suscr. †

Ego Ferrandus suscr. †

Ego Johannes Archid. suscr. +

Ego Garsias Frontinus suscr. †
Ego Bartholomeus Archipresb. sus-
cribo. +

Ego Forto Rotbert suscr. †
Ego Magister Johannes suscr. +
Ego Helias suscr. †
Ego Guerrer suscr. †
Ego Blascus suscr. †

Ego Raimundus de Aierb. suscr. †
Ego Andreas suscr. +
Ego Magr. Hugo suscr. †
Ego Sanctius de Belforat suscr. +
Ego Atho suscr. †

Ego Arnaldus Guillermi suscr. +
Ego Petrus de Sera suscr. †

Ego Calvetus suscr. †
Ego Vitalis suscr. †

Ego Lupus de Calcena suscr. +
Ego Dominicus suscr. †
Ego Guillelmus suscr. +
Ego Yreneus suscr. +

Ego Sanctius precentor suscr. †
Ego Martinus suscr. †
Ego Romeus suscr. +

Ego Guillermus de Gasifer suscr. + Ego Petrus de Dona Palaciana suscribo. +

Ego Petrus de Guillermi Arnalt suscribo. +.

Ego Dominicus de Calat suscr. +
Ego Durandus suscr. †

Ego Petrus Sacrista suser. †

Facta carta Era MCCXVIII indictione x1 anno ab Incarnatione Domini MCLXXVIII, XIJ die Kals. Febr., luna vij die Sabbati.

(2) Grato animo respice florentissimum ginta Canonicis subscribentibus conslan. Turiasonensis Ecclesiæ statum, quadra- tem: inter eos duo Magistri titulo donantur.

XL.

Transactio inter Clericos parrochiæ Sti. Petri Francorum de Calal. el Canonicos Sancti Sepulchri: anno 1178.

Ex manuscripto Prioris Monterde etabulario suæ Eeclesiæ partim transcripto.

Confirmandum et testimonio scripti.....

Præsentibus igitur pateat, et futuris quod controversia facta fuit inter Bernardum Priorem Sancti Sepulchri, et Clericos Sancti Petri de Calataiub, super Ecclesia de Modra, in præsentia Dñi Berengarij Tarracon. Archip. Conquesti sunt enim Clerici S. Petri, et dixerunt quod prædicta Ecclesia de jure eorum extitit, et ad ius illorum semper spectaverat, pars vero adversa evidentissimis rationibus in contrarium allegaverat. Tandem cum Dñs Berengarius......... controversiam....... Dño Petro Cæsaraugustano Epo, delegaret terminandam, Dñs vero Cæsaraug. Eps. adveniens apud Calataiub auditis allegationibus utriusque partis............ cum consensu, et conve nientia assessorum suorum, videlicet Dñi Ioannis Tirasonensis Epi. et Guillermi Cæsarg. Archidiaconi, et Petri Segontini Archidiaconi, et Bartholomei Archipresbiteri, et Petri Garsiæ Prioris, et aliorum quam plurium proborum Clericorum, inter iam dictum Priorem S. Sepulchri, et Clericos S. Petri, tractavit de concordia litelam sub cinere sepulta.

Concordiæ vero modus talis processit, quod Clerici S. Petri quidquid juris habere affirmaverant in sæpedicta Eccla., vel habere videbantur, totum spontanea voluntate dimitterent, et Bernardo Priori S. Sepulchri et successoribus eius iam dictam Ecclesiam cum omnibus oblationibus defunctionibus, decimis, primiciis, et suis pertinentiis jure perhenni in perpetuum concederent.

Hanc autem ex concordia factam donationem Dñs Johannes Tirasonensis Eps., bono animo et spontanea voluntate, cum assensu, et voluntale totius Calataiubensis Capituli, Bernardo Priori S. Sepulchri, et successoribus eius in perpetuum concessit, laudavit, et in præsenti tradidit, tali modo ut dictus Prior S. Sep., et successores sui Dño Johanni Tirason. Epo., et successoribus eius cœnam, et quartas suas in eadem Ecclesia fideliter persolvant,

........

et omnia jura episcopalia observent, et observari faciant. Ut autem firma sigilli mei, et Dñi Petri Cesaraug. Epi. impressione signamus. Huius concordiæ, sive donationis testes sunt visores, et auditores Domnus Blasco et Domnus Elias Tirason. Eccl. Canonici.

De Clericis vero Calataiub. Raimundus de Basaz, Fernandus Sci. Salvatoris, Sancius Sci. Salvatoris.

Actum est anno Incarnat. Dñicæ M.°C. LXX. VIII. sub Era M.CC.XVI, in mense Junio, in octavis Apost. Petri et Pauli.

Ego Johannes Tirassonensis Dei gra. Eps. hoc tam scriptum quam donativum laudo, et propriæ manus suscriptione

confirmo.

Et Ego Petrus Cesaraug. Eps. in testimonium suprascripti coram me facti propria manu + subscribo.

P. Seguntinus Archs. confirmat.

Raimundus Scriptor hanc cartam scripsit, et hoc signum † propria manu fecit.

Data apud Calataiub.

XLI.

Ildephonsus II Arag. Rex sarracenorum de Vera agros et omnia bona Verolensi monasterio donat: anno 1194.

Ex libro dicto Privilegia eiusdem monasterii, fol. 15 verso.

Sit notum cunctis quod Ego Ildefonsus Dei gratia Rex Arag. Comes Barch. et Marchio Provincie, ob remedium anime mee et parentum meorum, dono atque in perpetuum concedo Dño Deo et Guillermo Raimundi Abbati de Berola, et toti ejusdem loci conventui, omnes hereditates et domos, et omne heremum et populatum, et quidquid sarraceni de Vera habebant et tenebaut in aquis, et terris, et herbis, et arboribus, et pascuis et vineis, et in omnibus aliis que supradictis sarracenis pertinebant, et eorum usibus pertinere debebant in Vera et eius termino, sicut melius ipsi sarraceni habuerunt et tenuerunt, ita ut de cetero jam dicti sarraceni nichil ibi vobis et vestris demandare possint aliqua ratione vel medio. Insuper convenio vobis bona fide quod faciam vos et vestros securos

« AnteriorContinua »