Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

modum et numerum certum canonicis præfixit videlicet, ut à die confirmationis hujus privilegii nemo canonicus eficiatur, donec ad vigesimum quintum numerum redigantur quem numerum deinceps transgredi non liceat.

Istud quidem prædictum consilium retulit in publicum prædictus B. Venerabilis Tarraconensis Archiepiscopus in Ecclesia Tutelana presente prænominato M. Reverendo Tyrasonensi Episcopo et ipsius Ecclesiæ canonicis, et melioribus viris ejusdem urbis et hinc consilio tamquam utili, et honesto omnes communiter gratuitum assensum præbuerunt. Hæc omnia, sicut prædicta sunt in perpetuum servari authoritate à Domino nobis colata volumus, et præcipimus. Facta est hæc charta pacis et concordiæ suprascriptæ anno Dominica incarnationis M.C.XLIX tertio kalendas Februarii, regnante Rege Garcia in Navarra et in Tutela, Raymondo Berengarii comite Barchinonensi in Aragona. Aldefonso in Castella. Ego Michael Tirasonæ æpiscopus, qui suprascriptæ diuisionis concordiam feci, laudo, et propria manu ss. Signum Bernardi Tarraconensis Archiepiscopus +.=Signum Guillelmi + Barchinonensis Episcopi. Signum Roderici Calagurritani Episcopi +. Ego Lupus Episcopus confirmo t. (1) «Ego Garsias Rex hoc signum facio et divisionem istam Modis omnibus laudo; signum Regis + Sancii.» (2) «Ego Michael Tyrasonæ Episcopus qui supradictæ divisionis concordiam feci. Et por testimonio de esto Juan Semeniz Notario sobredicho este translat con la mi propia mano escribi segunt, que suso se demuestra et fice este mi signo acostumbrado en el anno y dia so

bredicho. >>

(1) In alia scriptura eyusdem Ecclesiae apparent verba quae deinde sequuntur.

(2) In scriptura edita á P. Moret adduntur verba ad finem usque sequentia.

XIV.

Donatio Emilianensi monasterio facta a Dno. Ildephonso VII, Castellæ Imperatore, in qua aliquot populi Communitatis Calatayubii illi monasterio subduntur.

Ex arch. Oniensi. (Argaez, fól. 578.)

In Dei nomine ejusque amore.

Ego Aldephonsus Imperator Hispaniæ, una cum filio meo Sanctio Rege, pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, damus ad atrium Sancti Salvatoris Oniæ, illas aldeas quæ sunt de Calatajub, et sunt desertæ, quarum istis vocabulis nominantur Simbiala (1), Monterde, Çubel (2), Pardo et Abanto. Iubeo et confirmo ut si aliquis virorum de Calatajub populatores istarum pignoraverit, illud pignus quod inde acceperint reddant duplicatum, et ad partem meam, vel ad partem filii mei reddant sex centos moravetinos. Ego Imperator rogo, atque rogando jubeo, ut eligatis duos homines vobis de Conceio qui ibi populaverint.

Ego Aldephonsus Imperator, qui hanc cartam fieri jussi, lectam audivi et manu mea confirmavi.

XV.

Donatio Ecclesiae Seguntinæ facta a Dno. Adephonso VII Imperatore Castellae anno 1135.

Ex arch. Sehuntinæ Eccles.

Ecclesiis non solum sua jura conseruare, verum etiam multarum dotare possessionibus hæreditatum, ipsasque Ecclesias piè et cum deuotione summa animi visitare, certum est regiæ pertinere Majestati. Qua propter ego Aldephonsus, Dei gratia Imperator Hispaniarum, una cum coniuge mea Im

[blocks in formation]

peratrice Dona Berengaria, dono et concedo Ecclesiæ Sanctæ Mariæ Maioris, et vobis Domno Bernardo, eiusdem Ecclesiæ Episcopo, et successoribus vestris atque Canonicis ibidem Deo servientibus, in Calatayub decimas omnium regalium reddituum, et Palatia Regia, quæ sunt juxta Ecclesiæ B. Mariæ, balneum quoque, et Villamfelicem cum omnibus terminis suis. Dono etiam predictæ Ecclesiæ, et vobis Domno Bernardo, Salas illam populationem nouam, quam antea populauit Aldephonsus Rex Aragonensis, cum omnibus terminis suis à radice Montis Cali inter Atienza et Olbegam. In Soria autem dono vobis decimas omnium reddituum regalium, et Sanctam Mariam de Beolmay, cum omnibus terminis suis, et cum omnibus quæ ibi sunt ad me pertinentia. In Almazan quoque dono vobis decimas omnium regalium reddituum et hæreditatum. Similiter casas, et azenias et hortum, et omnes alias hæreditates, quæ fuerunt Capellani Enecon Regis Aragonis. Hæc omnia supradicta dono et confirmo prædictæ Ecclesie et vobis Domino Bernardo, ejusdem Ecclesiæ Episcopo, successoribus vestris, atque Canonicis ibidem Deo seruientibus, pro salute animæ meæ et parentum meorum; ut habeatis et possideatis iure hæreditario in perpetuum. Si quis autem de mea progenie, aut aliena, hoc meum donum infringere voluerit cum Juda traditore Christi damnetur, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra deglutivit in inferno inferiori pœnas lugeat perpetuas, et Ecclesiæ supradictæ eiusque Pastori mille libras auri purissimi persolvat. Et hoc meum donatum semper maneat firmum. Facta carta huius donationis et confirmationis, mense Junio, Era MCLXXIII, eo anno quo Dominus Adephonsus Imperator sumpsit Coronam Imperij in Legione, eodem imperante in Toleto, Cæsaraugusta, Legione, Naxara, Castella et Galicia.

Ego Adephonsus, Imperator supramemoratus, hanc cartam, quam fieri mandaui, propia mano confirmo et roboro, residens in Tauro. † Raimundus Toletanus Archiepiscopus, confirmo. † Bernardus Zamorensis Episcopus, confirmo. Enego Abilensis Episcopus, confirmo. † Guido Lascurrensis Episcopus, confirmo. + Berengarius Archidiaconus, et Imperatoris Cancellarius, confirmo. † Comes Rodericus Gomez, confirmo. Comes Rodericus Martini, confirmo. Comes Rodericus Gonçalbez. Almaricus, Alferiz, Gotier Fernandez Mayordomus, confirmo. Lope Lopez, confirmo. t.

Ego Guillermus de Ponte, scripsi in Tauro, istam cartam jussu Imperatoris, et Berengarij Archidiaconi, et Imperatoris Cancelarij.

XVI.

Transactio Caesaraugustanum inter et Seguntinum Episcopos, in qua Communitas Calatajub Seguntinae Diœcesi adscribitur, anno 1155.

Ex arch. Segunt. Ecclesiae (1).

Omnium Catholicorum et Ecclesiasticorum virorum, maxime eorum, quibus cura pastoralis in gregem sibi subditum commissa est, officium esse lite, discordia, ira, odio ab Ecclesia eliminatis atque pulsis pacem, reformare, etiam minus peritis visum est. Unde Dominus G. Cæsaraugustanae Ecclesiæ Venerabilis Pontifex, et Domnus B. Seguntinæ Sedis humilis Antistes, Ecclesiarum suarum, imo et succesorum suorum quietem, unitatem, concordiam desiderantes, sibi et posteris suis bene consulentes, super Calatayub et super Daroca, earumque terminis, hoc modo conveniunt.

Seguntina Sedes ejusque Pontifex, et Clerici ibidem Deo devote famulanles, omni remota querimonia, Calatayub cum omnibus termini suis de Villafelice usque ad Arandam, de la Peña de Ghozas usque ad Farizam, et quidquid intra hos terminos continetur jure hæreditario in perpetuum possideant.

Cæsaraugustana Ecclesia ejusque Pastor et Clerici Darocam cum omnibus terminis suis in quiete obtineant. Quod si Seguntini Darocam vel terminos suos, aut Cæsaraugustani Calatayub vel ipsius prænominatos termiminos invadere aut trascendere præsumptuose tentaverint velut alieni juris temeratores, et alterius Parrochiae invasores sacrilegii rei habeantur, et quod fecerint, vel facere conati fuerint, irritum sit. Hoc firmum, ac stabile, inconcussum teneatur.

Hæc convenientia facta est in Legione, in die Pentecostes, Domino Adephonso totius Hispania Imperatore regnante, atque tunc primam sui Regni coronam gestante, ipso etiam cum uxore sua Domina Berengaria Regina, una cum Domno Raimundo Toletano Archiepiscopo, Episcopis, Abbatibus, et utriusque Ecclesiæ Clericis et Archidiaconibus qui ibi præsentes aderant,

(1) Edita fuit a D. Joanne Talayero in suo libro Discurso histórico y juridico, clc., föl. 23.

« AnteriorContinua »